Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui Quintini oppidum appellant. Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi
adiungere, utpote eas uires 232 allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent
futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi
nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt
ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit,
mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe
uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset,
nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto
omnia agi uolebat, permisisset.

|