Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous paragraph

-- --

(17) Ad haec Guilielmus Philander, doctissimus Vitruvii saeculi XVI. commentator Catalaunus Gallus: „Pavimenta a paviendo, id est feriendo dicta, ut ipsum instrumentum pavicula vocatur. Principio picta fuerunt, postea facta sunt lithostrota, id est lapillis strata. Quorum fit mentio apud Varronem libro tertio rei rusticae capitulo primo et Plinium libro 26. capitulo 25. Per sectilia intelligo sectas parvas crustas in varios interdum colores, id est opus amusseatum sive museacum sive musivum, ut Spartianus in Pescennio dicit et divus Augustinus libro de civitate Dei 16. capitulo octavo. Vulgo Mosaicum vocamus. Per tesseras autem quadrata grandia opus musivum expressit Nilus Scholasticus epigrammaton libro quarto πῶς ἐκ λίθου ἄλλοθεν ἄλλης συμφερτὸς, γνόμην διαπίνης σάτυρ – aliisque lapillis tam cito compositum transierim in satyrum. Artifices dicuntur musivarii a Theodosio et Valentiniano codicis libro tertio decimo de excusatione artificum. Musivi operis pavimenti accuratissima diligentia atque arte consertas et cogmentatas particulas vidimus Tiburti in villa, quae dicitur Quintiliani, et Romae in aedibus Matthiae Sossii et in Aventino monte in divi Alexii templo (quo loco fuerat Herculis) ad aram maximam. In eis, inquam, particulis tessellulata marmora minutulis fabis haud maiora piscium, sed et aliarum rerum effigies variis coloribus emendare et graphicotereos imitantur. Libenter in hoc diverti, quod scirem paucissimas animadversas esse eiusmodi pavimentorum reliquias. Nota enim sunt omnibus templi Bacchi lacunaria diu Nomentana.“

Previous paragraph


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic