Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
-- -- (17) Ad haec Guilielmus Philander, doctissimus Vitruvii saeculi XVI. commentator
Catalaunus Gallus: „Pavimenta a paviendo, id est feriendo dicta, ut ipsum
instrumentum pavicula vocatur. Principio picta fuerunt, postea facta sunt
lithostrota, id est lapillis strata. Quorum fit mentio apud Varronem libro tertio
rei rusticae capitulo primo et Plinium libro 26. capitulo
25. Per sectilia intelligo sectas parvas crustas in varios interdum colores, id est
opus amusseatum sive museacum sive musivum, ut Spartianus in Pescennio
dicit et divus Augustinus libro de civitate
Dei 16. capitulo octavo. Vulgo Mosaicum vocamus. Per
tesseras autem quadrata grandia opus musivum expressit Nilus Scholasticus
epigrammaton libro quarto πῶς ἐκ λίθου ἄλλοθεν ἄλλης
συμφερτὸς, γνόμην διαπίνης σάτυρ – aliisque lapillis tam cito
compositum transierim in satyrum . Artifices dicuntur musivarii a Theodosio
et Valentiniano codicis libro tertio decimo de excusatione
artificum. Musivi operis pavimenti accuratissima diligentia atque arte
consertas et cogmentatas particulas vidimus Tiburti in villa, quae dicitur
Quintiliani, et Romae in aedibus Matthiae Sossii et in Aventino monte in divi Alexii
templo (quo loco fuerat Herculis) ad aram maximam. In eis, inquam, particulis
tessellulata marmora minutulis fabis haud maiora piscium, sed et aliarum rerum
effigies variis coloribus emendare et graphicotereos imitantur. Libenter in hoc
diverti, quod scirem paucissimas animadversas esse eiusmodi pavimentorum reliquias.
Nota enim sunt omnibus templi Bacchi lacunaria diu Nomentana.“
|