Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
5. Unde his reliquiis nomen
(1) Examinata Loncii dignitate plane non infima ac mansionis conditione et nominis rei publicae usu inter doctos communibus suffragiis recepto, reliquum mihi nunc est insolitum hoc monumenti huius nomen ut examinem. (2) Et plane desperassem, cum non
tantum vulgus in exprimendis his ruderibus utatur hoc vocabulo
(3) Superstitiosa haec esse nemo prudens non videt, sed unde superstitio arcessenda sit, diu utique mecum omnes haesitassent, nisi commodum vir summus Ioannes Georgius Eccardus in Francia Orientali succurrisset. (4) Dum enim canones in synodo sancti Bonifacii
tertia Salisburgensi ad Salsam explicat ad verba: (5) An vero antiqua haec sit nuncupatio vel recentior, haud constat. (6) Vicinia Debonensis tantum bis circiter C passibus distans, vulgo gen der Debant in diplomate Leonticensi compellata, auricalco fabricando celebris est et fossorum metallicorum, praesertim ex valle Teffereggia concursu frequentata huic dictioni ansam praebere potuit. (7) Cum enim non raro
aliqui horum fossorum in Saxoniam proficisci soleant, pronum est colligere hanc ibi
superstitionem illos hausisse, cum praecipue in illis partibus naeni montani, vulgo
(8) Cum praecipue ex prima relatione mihi constet inter fossores illos
privilegio camerali Oenipontano ad eruendos thesauros probe munitos etiam
Teffereggenses fuisse rusticos, quos cum extraneis saepius exercere commercia
novimus, et ideo de religione acatholicorum olim saltem aliquid attraxisse novimus,
manente ideo adhuc proverbio de homine ineptum quid proferente (9) Interim tamen haec collis ruderibus plena hoc nomen attraxit, quod per universam vallem Pustrissam hodie percelebre est. (10) Sepulchrum continere has reliquias non persuadeor, cum omnia simul considerata frequentia aedium rudera loquantur. (11) Nihilque in ipso agro omnino adsit aut in ullo authorum verisimile quid inveniatur, quod vel a longe ad sepulchra pertinere possit. (12) Fornices enim tantum sustinent pavimentum elegantius, ad omnem apicem
emendatissimum atque, ut Virtuvius loquitur, (13) Et hinc videmus nigrum, quod longe rudius est, tanta cura non extructum agro incumbere, cum tanti periisse non fuisset. (14) Verum de his ne exerrem e tramite, peritiores atque in versandis ruderibus exercitatos viros consulam, quos plures audire necesse est. (15) Ego tamen quid interim suspicerem, non subticebo. (16) Ex Vitruvio edit Laet libro septimo, capitulo primo folio 127: (17) Ad haec Guilielmus Philander, doctissimus Vitruvii saeculi XVI. commentator
Catalaunus Gallus: |
Previous Section
|
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].