Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
(11) Et quamvis ex limatissima codicis Iustiniani chronologia
probe sciam Gratianum imperatorem Treviris per Arborem Felicem, Lauriacum ac
Bononiam, Pannoniae Sirmium festinasse Valenti opitulaturum, non puto tamen itinerum
compendio, sed ex aliis causis circuitione usum fuisse. Si enim Illyricum in sensu
vero et strictiori summatur, itinere Aquileiensi ex Germania via certe propinquior
est.

|