Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous Section

Next Section

Paragraphus ultimus corollaria

(1) Intelleximus ex hactenus dictis Loncium secundum Itinerarium et authorum rationes mansionem fuisse et quidem inter illas, quas plures adduximus, non inferiorem.

(2) Si enim, ut in Carnunto docet Wesselingius ad Itinerarium Hierosolymitanum, praeter iam adducta etiam urbium exempla suppetant, quae mutationes fuere, id eo magis de mansionibus credendum est, quae nobiliores semper mutationibus fuere.

(3) Quin si etiam haec abessent, sola, quam adduximus, inscriptio ex recepta nummariorum et lapidariorum sententia ad adstruendam Loncio nobilitatem sufficeret.

(4) Nam ut audivimus, aut urbes fuere ac coloniae, aut saltem municipia, quae rerum publicarum nomine allata sunt.

(5) Non mirum igitur fuit huius civitatis cives eximias sibi etiam villas exstruxisse unumque aut alterum ex his villam habuisse „opere“ ut Varro de re rustica loquitur „tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam.“

(6) Nihil quoque impedit, si coniecturae forte non admodum inani et nos indulgeamus, tam ampla, quae descripsimus, rudera ipsius mansionis ad ipsos etiam excipiendos imperatores parata has superesse reliquias.

(7) Quidquid id sit, hoc fere indubium est itinere hoc regio ab Aquileia Veldidenam Caesares ac illustrissimos quoque rei publicae viros huc transiisse, atque si etiam aliquid coniecturis ulterioribus dare licet, quid prohibet, cum ex columna ad Aguntum miliarium imperatorem Philippum has vias munivisse constet, eundem etiam per hanc ipsam tum profectum esse, ubi teste Zosimo „contra Carpos expeditionem suscepit, qui iam Istro viciniora loca populabantur.“

(8) Probus etiam imperator probabilius hoc iter trivit, ubi Vopisco teste „Illyricum petiit, et priusquam veniret, Rhaetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret.“

U,2 Hierosolymitani] scripsi, in manuscripto Hierosolomytanum – U,2 adducta etiam] inter adducta et etiam in rasura legitur alia – urbium exempla] in margine – U,5 lithostrotis] ante lithostrotis in rasura legitur cast – U,8 Probus] ante Probus legitur in rasura Sed quid incertis immoramur? probus ce – etiam imperator probabilius] in margine – hoc iter] ante legitur in rasura certe – ubi] supra lineam, infra legitur in rasura cum

-- --

(9) Si enim semel in Rhaetia Probum admittimus, per hoc Noricum Pustrense utique via proximior in Illyricum duxit.

(10) De Iuliano etiam diserte Ammianus Marcellinus testatur: „Die quartum Kalendas Iunias ab urbe profectus per Tridentum iter in Illyricum“ festinavit.

(11) Et quamvis ex limatissima codicis Iustiniani chronologia probe sciam Gratianum imperatorem Treviris per Arborem Felicem, Lauriacum ac Bononiam, Pannoniae Sirmium festinasse Valenti opitulaturum, non puto tamen itinerum compendio, sed ex aliis causis circuitione usum fuisse. Si enim Illyricum in sensu vero et strictiori summatur, itinere Aquileiensi ex Germania via certe propinquior est.

(12) Sed ne vos diutius in his ruinis moremur, in quibus utique optassem, ut sicut in illis Aventici, etiam hic consules adscripti fuissent, cum ceteroquidem lapillorum colores cum pluribus aliis supra descriptis conveniunt et forte sicuti alibi secundum Sponium hae coloniae reliquiae esse possint, vela tandem contrahamus, haud solliciti, an transferre in locum tutiorem (ut Praenestinae) velint aut num camera (ut Lugdunensibus) superstruenda sit.

(13) Id unum optamus, ut tam eximia antiquitatis et patriae ornamenta saltem ex merito conserventur et, si quae reperiantur in posterum, non adeo temere a rusticis labefiant aut ab imperitis contemnantur.

(14) Mihi vero aliud nihil superest, quam ut veniam rogem tumultuariae huius dissertationis.

(15) Tempus enim defuit, ut hanc pro dignitate tantorum virorum exornarem ac cum Cicerone in Bruto de M. Calidii stylo oratorio loqui possem: „Nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate ut ait Lucilium, strictum verbum videres“.

(16) Dissertationem enim dumtaxat, non orationem adornare constitui.

U,9 duxit] post duxit legitur in rasura Si hae vero ne haec quidem verba aliquibus videantur, ad Iulianum Caesarem appello, Iulianum nempe imperatorem de hoc enim diserte – U,10 De Iuliano etiam diserte] supra lineam adiectum – quartum] scripsi cum Ammiano, in manuscripto quarta – U,11 et quamvis ... propinquior est] in margine – Arborem Felicem] scripsi, in manuscripto Felicem Arborem – Bononiam] supra lineam adiectum – sed ... circuitione] in margine – U,12 ut sicut] scripsi, in manuscripto ut etiam sicut – etiam hic] supra lineam – hae coloniae] hae supra lineam, infra legitur in rasura rel – esse possint] in margine, in rasura legitur sunt – tandem] supra lineam adiectum – tutiorem] ante legitur in rasura tutionem – Praenestinae] ante legitur in rasura Prael – in posterum] scripsi, in manuscripto impostero – U,15 tantorum virorum] in margine – vermiculato] scripsi cum Cicerone, in manuscripto vermicula

-- --

Previous Section

Next Section


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic