Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous Section

Next Section

4. An mansio Loncium oppidum aut civitas fuerit

(1) Mansiones loca fuisse amplis aedibus instructa, ut omnes cursu publico utentes pernoctare possent, quibus horrea et stabula addita, ne annona aut iumenta deessent, quae omnia indicante Symmacho libro secundo epistula 27. rectores provinciarum curabant, unanimis authorum consensus est,

(2) pro exercitibus praecipue; teste enim sancto Ambrosio, eo exceptione omni maiori, cum ipse praesidis officio sit usus, „Miles“ inquit „qui iter ingreditur, viandi ordinem non ipse disponit sibi ... sed itinerario ab imperatore accipit ... rectaque via conficit iter, ut inveniat commeantium parata sibi subsidia.

(3) Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit.

(4) Quia imperator his iubet praeparari omnia, qui sequuntur, nec dextra nec sinistra a praescripto itinere declinant, meritoque non deficit, qui imperatorem sequitur suum.“

(5) Ex his igitur mansionibus natae sunt paulatim civitates et oppida, imo aliqua horum una mansiones erant, et simul oppida, municipia aut coloniae.

(6) Argentoratum enim a Zosimo libro tertio, capitulo tertio urbs vocatur iisdemque insignibus a Peutingeriana tabula ornatur, atque in Itinerario Antonini terminus itinerum est a Mediolano, Lugduno Batavorum, Treviris et Tauruno, ab Ammiano vero Marcellino praecipuis Germaniae primae locis par habitus.

(7) Hic ipse tamen author libro decimo sexto ad finem de hoc tanquam mansione loquitur, „Argentorato“ inquit „mansione quadragesima“.

(8) Minus nobilia quidem Argentorato loca una mansiones et civitates ac oppida fuisse Ducangius in glossario ex actis conciliorum deducit mansionem Nicaeae in Thracia, Thermensem et Sasimorum oppidum.

(9) Simile quid etiam ex Suida constat, qui de Gregorii episcopi loco natali Nazianzo testatus: „Hoc autem Nazianzum est Cappadociae statio“, quod etiam in Appollinario repetiit.

(10) Imo ipse, quem primum laudavimus, Ducangius tres mansiones in Bithynia civitatis iure donatas ex codicis Theodosiani lege 119 putavit ansamque mihi dedit, ut in ipsam hanc legem curatius indagarem.

(11) Ea autem sic incipit: „Claudiopolis, Prusiadis ac Tottai et Doridis oppidorum sive mansionum per Bythiniam curiales publicis illudere functionibus per suam fugam cognovimus iubemusque, ut edictis primitus evocati utilitatibus se patriae et ei, cui nati sunt, restituant civitati.“

4,1 libro secundo] scripsi, in manuscripto L. 11 – 4,4 sinistra] ante sinistra in rasura legitur sist – 4,6 atque] in rasura legitur et – 4,8 Nicaeae] scripsi, in manuscripto Nycaeae – Sasimorum] scripsi cum du Cange V 226, in manuscripto Sasymorum – 4,9 qui] supra lineam adiectum – Gregorii episcopi] inter Gregorii et episcopi in rasura legitur Nazianzeni – 4,11 Prusiadis ac Totai] ac in rasura legitur, scripsi cum Mommsen 1905, 691 – illudere] scripsi cum Mommsen 1905, 691, in manuscripto includere – primitus] scripsi cum Mommsen 1905, 691, in manuscripto legitur primum

-- --

(12) Verum quidquid de his civitatibus et mansionibus sit, nondum tamen exinde argui potest, omnes mansiones atque ita etiam Loncium nostrum civitatis iure gavisum fuisse.

(13) Aliud igitur argumentum, quo hoc adstruamus, inquirendum est:

(14) lapis nimirum Romanus, quem Megiserus ac Lazius exscripserunt, Gruterus Thesauro suo intulit et, ni vehementer fallamur, etiam Putschius inspexit; post versus enim superius recitatos ita pergit:

(15)

sacraque Caesareis intitulata notis
alta stat hic niveo de marmore facta columna
in summo montis conspicienda iugo.

(16) De alio enim lapide etiam post sedulam inquisitionem nihil constat, licet etiam hic ipse iniquo, ut saepius fieri amat, fato sublatus iam sit.

(17) Tantorum tamen virorum inspectione oculari tutus illud sic repono:

(18) M. Aurelio. Antonino. Caes. Imp. destinat. Imp. L. Septi mi Severi. Pertinacis. Aug. Fil. res P. Len.

(19) Ex hac igitur inscriptione luculenter patet Loncium rem publicam Lentiensem esse vocatum.

(20) Consului proin lapidum inscriptorum collectores et similes locorum res publicas in Reinesio inveni undecim, in clarissimo Muratorio quinquaginta duo, in Grutero 74.

(21) Iuvat ex altero et hoc ultimo quasdam vicinas adducere, et quidem prior meminit Aquileiensis rei publicae folio 1028 numero secundo, Brixianorum 1034 numero septimo, Camunorum folio 1035 numero quinto, Tergestinorum 1085 numero septimo.

(22) Gruterus vero iterum Brixianorum folio 455 numero secundo, Mantuanorum folio 479 numero sexto, Veronensium folio 97 numero undecimo et folio 1102 numero septimo et denique Vicetinorum folio 272 numero quarto.

4,14 Romanus] post Romanus legitur in rasura est – Megiserus ac] in margine – exscripserunt] scripsi, in manuscripto exscripsit – Gruterus] ante Gruterus in rasura legitur et – 4,20 quinquaginta duo] duo supra lineam adiectum – 4,21 folio 1028, numero secundo] in margine – 4,22 folio 455] correxi, in manuscripto legitur folio 355.

-- --

(23) Ex hoc inscriptionum selectu manifestum utique fit, si non omnia, saltem pleraque haec loca, quae in lapidibus sub rei publicae nomine occurrunt, nobiliora oppida, municipia et colonias fuisse, adeo quidem, ut marmorum interpretes in explicanda hac voce haudquaquam, ut alias solent, laborent, inter quos Reinesius copiosus alias et felix lapidum hariolator nec verbulum quidem fecit.

(24) Fabrettus vero in rem nostram diserte edisserat „Favent 70 et amplius inscriptiones in Grutero, quae in oppidulo quoque rem publicam agnoscunt, et nos in Labicana et in Oricula diximus“ videturque idem esse, quod in medii aevi urbium sigillis audit commune civium aut communitas.

(25) Si vero adhuc scrupulus cuidam haereat, ille Sextum Pompeium Festum audiat ita in hanc rem ad hoc verbum disserentem: „Eae nationes“ inquit „cum aliis rebus per avaritiam atque stultitiam res publicas suas amiserunt.“

(26) Quem textum viri docti de iuribus civitatum intelligunt, imo explicatius adhuc de his Cicero disserit, dum ita pronuntiat: „Utinam isto animo atque virtute in summa re publica nobiscum versari, quam in municipali maluisses.“

4,24 Fabrettus ... communitas] in margine – quae ... agnoscunt] in margine – 4,25 Sextum Pompeium] supra lineam adiectum – 4,26 explicatius] scripsi, in manuscripto exsplicatius

-- --

Previous Section

Next Section


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic