Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
4. An mansio Loncium oppidum aut civitas fuerit
(1) Mansiones loca fuisse amplis aedibus instructa, ut omnes cursu publico utentes pernoctare possent, quibus horrea et stabula addita, ne annona aut iumenta deessent, quae omnia indicante Symmacho libro secundo epistula 27. rectores provinciarum curabant, unanimis authorum consensus est, (2) pro exercitibus praecipue; teste enim
sancto Ambrosio, eo exceptione omni maiori, cum ipse praesidis officio sit usus,
(3) (4) (5) Ex his igitur mansionibus natae sunt paulatim civitates et oppida, imo aliqua horum una mansiones erant, et simul oppida, municipia aut coloniae. (6) Argentoratum enim a Zosimo libro tertio, capitulo tertio urbs vocatur iisdemque insignibus a Peutingeriana tabula ornatur, atque in Itinerario Antonini terminus itinerum est a Mediolano, Lugduno Batavorum, Treviris et Tauruno, ab Ammiano vero Marcellino praecipuis Germaniae primae locis par habitus. (7) Hic ipse tamen author libro decimo sexto ad finem de hoc tanquam
mansione loquitur, (8) Minus nobilia quidem Argentorato loca una mansiones et civitates ac oppida fuisse Ducangius in glossario ex actis conciliorum deducit mansionem Nicaeae in Thracia, Thermensem et Sasimorum oppidum. (9) Simile quid etiam ex Suida constat, qui de Gregorii episcopi
loco natali Nazianzo testatus: (10) Imo ipse, quem primum laudavimus, Ducangius tres mansiones in Bithynia civitatis iure donatas ex codicis Theodosiani lege 119 putavit ansamque mihi dedit, ut in ipsam hanc legem curatius indagarem. (11) Ea
autem sic incipit: (12) Verum quidquid de his civitatibus et mansionibus sit, nondum tamen exinde argui potest, omnes mansiones atque ita etiam Loncium nostrum civitatis iure gavisum fuisse. (13) Aliud igitur argumentum, quo hoc adstruamus, inquirendum est: (14) lapis nimirum Romanus, quem Megiserus ac Lazius exscripserunt, Gruterus Thesauro suo intulit et, ni vehementer fallamur, etiam Putschius inspexit; post versus enim superius recitatos ita pergit:
(16) De alio enim lapide etiam post sedulam inquisitionem nihil constat, licet etiam hic ipse iniquo, ut saepius fieri amat, fato sublatus iam sit. (17) Tantorum tamen virorum inspectione oculari tutus illud sic repono:
(19) Ex hac igitur inscriptione luculenter patet Loncium rem publicam Lentiensem esse vocatum. (20) Consului proin lapidum inscriptorum collectores et similes locorum res publicas in Reinesio inveni undecim, in clarissimo Muratorio quinquaginta duo, in Grutero 74. (21) Iuvat ex altero et hoc ultimo quasdam vicinas adducere, et quidem prior meminit Aquileiensis rei publicae folio 1028 numero secundo, Brixianorum 1034 numero septimo, Camunorum folio 1035 numero quinto, Tergestinorum 1085 numero septimo. (22) Gruterus vero iterum Brixianorum folio 455 numero secundo, Mantuanorum folio 479 numero sexto, Veronensium folio 97 numero undecimo et folio 1102 numero septimo et denique Vicetinorum folio 272 numero quarto. 4,14 Romanus] post Romanus legitur in rasura est – Megiserus ac] in margine – exscripserunt] scripsi, in manuscripto exscripsit – Gruterus] ante Gruterus in rasura legitur et – 4,20 quinquaginta duo] duo supra lineam adiectum – 4,21 folio 1028, numero secundo] in margine – 4,22 folio 455] correxi, in manuscripto legitur folio 355.(23) Ex hoc inscriptionum selectu manifestum utique fit, si non omnia, saltem pleraque haec loca, quae in lapidibus sub rei publicae nomine occurrunt, nobiliora oppida, municipia et colonias fuisse, adeo quidem, ut marmorum interpretes in explicanda hac voce haudquaquam, ut alias solent, laborent, inter quos Reinesius copiosus alias et felix lapidum hariolator nec verbulum quidem fecit. (24) Fabrettus vero in rem nostram diserte edisserat „Favent 70 et amplius inscriptiones in Grutero, quae in oppidulo quoque rem publicam agnoscunt, et nos in Labicana et in Oricula diximus“ videturque idem esse, quod in medii aevi urbium sigillis audit commune civium aut communitas. (25) Si vero adhuc scrupulus cuidam haereat, ille Sextum Pompeium Festum audiat ita
in hanc rem ad hoc verbum disserentem: (26) Quem textum viri docti
de iuribus civitatum intelligunt, imo explicatius adhuc de his Cicero disserit, dum
ita pronuntiat:
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |