Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
3. Quid fuerit mansio Romana
(1) Si Romanos authores, utpote ex quibus haec Romanorum monumenta solis explicari debent ac possunt, interrogamus, mansio nihil aliud quam pernoctatio est, et manere, pernoctare. (2) Inter hos Cicero (3) Idem libro
de divinatione: (4) Seneca tertio de
beneficiis XVI: (5) Neque aliter hoc verbo usus est et quidem iteratis vicibus
Suetonius, in Augusto enim 72. haec habet: (6) et 78. (7) et demum in Caligula 55. (8) Atque haec locutio adeo apud authores invaluit, ut iter unius diei tantum mansionem dicerent. (9) Plinius libro 12. capitulo 14. (10) Et Simia Plinii
Solinus capitulo 33. (11) Erant autem hae mansiones aedificia ampla adeo, ut imperatores cum militibus in ipsis cum comitatu suo nonnumquam pernoctarent, ut Cuperus in epistula sua ad Lactantium Firmianum de mortibus persecutorum et Bergerius de viis militaribus libro quarto pagina 224. aliique pluribus ex ipsis Romanorum testimoniis docent. (12) Quid enim aliud sibi volunt
verba Alexandri Severi apud Lampridium iter suum promulgantis: (13) Item Lactantii de Constantino: (14) Neque aliud de Tito Suetonius habet: (15) Et Vopiscus in Aureliano: (16) Prae omnibus tamen audiendus est divus Ambrosius
de obitu Valentiniani verba faciens (17) At ne quis forsitan putet in aliis quam publicis his aedificiis in hanc rem de
industria exstructis mansisse imperatores, mandatum praesidum provinciarum
imperatoris Valentis attendendum est in haec verba conceptum: (18) Sciendum autem est, quod praesides, dum provincias obirent, ad privatos ire haud potuerint, sed ad mansiones necessario divertere debuerint. (19) Nam Valentinianus ita de his statuit:
(20) Ubi vides fisco cessisse hospitium, in quo praeses divertit, ne publica mansionum aedificia instrui negligerentur aut restaurari. 3,15 Cenofrurium] scripsi cum Hohl 1971, II 176, in manuscripto Coenofrurium – 3,17 praesidum] supra lineam, infra in rasura legitur praesidis – verba conceptum] in margine – 3,19 eius, qui] scripsi cum Mommsen 1905, 59, in manuscripto legitur quisque, in rasura legitur quisquis – propria possessione] in margine
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |