Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous Section

Next Section

3. Quid fuerit mansio Romana

(1) Si Romanos authores, utpote ex quibus haec Romanorum monumenta solis explicari debent ac possunt, interrogamus, mansio nihil aliud quam pernoctatio est, et manere, pernoctare.

(2) Inter hos Cicero „Servius“ inquit „pridie Nonis Maii Minturnis mansisse dicitur, hodie in Literno mansurum apud Gaium Marcellum.“

(3) Idem libro de divinatione: „Conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, prima nocte corruit.“

(4) Seneca tertio de beneficiis XVI: „Non sufficit dies omnibus, apud alium gestata est, apud alium mansit.“

(5) Neque aliter hoc verbo usus est et quidem iteratis vicibus Suetonius, in Augusto enim 72. haec habet: „Per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit.“

(6) et 78. „Si maturius vigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiusque domestici caenaculo manebat.“

(7) et demum in Caligula 55. „Prasinae factioni ita addicit, ut cenaret in stabulo adsidue et maneret.“

(8) Atque haec locutio adeo apud authores invaluit, ut iter unius diei tantum mansionem dicerent.

(9) Plinius libro 12. capitulo 14. „octo mansionibus distat regio eorum turrifera Saba appellata.“

(10) Et Simia Plinii Solinus capitulo 33. „Pagus Sabaeorum“ inquit „a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur.“

(11) Erant autem hae mansiones aedificia ampla adeo, ut imperatores cum militibus in ipsis cum comitatu suo nonnumquam pernoctarent, ut Cuperus in epistula sua ad Lactantium Firmianum de mortibus persecutorum et Bergerius de viis militaribus libro quarto pagina 224. aliique pluribus ex ipsis Romanorum testimoniis docent.

(12) Quid enim aliud sibi volunt verba Alexandri Severi apud Lampridium iter suum promulgantis: „Et si dii voluerint, in prima mansione mansurus“?

(13) Item Lactantii de Constantino: „Sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis“ et iterum „geminatis mansionibus“.

3,1 explicari] scripsi, in manuscripto exsplicari – 3,2 Inter hos Cicero] in margine – Literno] scripsi cum Cicerone, in manuscripto Linturno – 3,4 Seneca ... XVI] in margine – 3,7 Prasinae] scripsi, in manuscripto Phrasinae – 3,11 cum militibus] in margine – de viis] inter de et viis in rasura legitur d – ex ipsis] in rasura legitur de ipsis – 3,12 iter suum promulgantis] in margine – 3,13 item] in rasura legitur et

-- --

(14) Neque aliud de Tito Suetonius habet: „Ad primam statim mansionem febrim nactus.“

(15) Et Vopiscus in Aureliano: „Sed cum iter faceret, apud Cenofrurium mansionem, quae est inter Heraclaeam et Byzantium, manu Mucaporis interemptus est.“

(16) Prae omnibus tamen audiendus est divus Ambrosius de obitu Valentiniani verba faciens „Ecce“ inquit „litterae de instruendis mansionibus, invectio ornamentorum regalium aliaque eiusmodi, quae ingressurum iter imperatorem significarent.“

(17) At ne quis forsitan putet in aliis quam publicis his aedificiis in hanc rem de industria exstructis mansisse imperatores, mandatum praesidum provinciarum imperatoris Valentis attendendum est in haec verba conceptum: „Cum ad aliquam urbem mansionemque accesseris, protinus horrea inspicere te volumus.“

(18) Sciendum autem est, quod praesides, dum provincias obirent, ad privatos ire haud potuerint, sed ad mansiones necessario divertere debuerint.

(19) Nam Valentinianus ita de his statuit: „ut eius, qui provinciae praesidentem propria possessione susceperit, ager, quem diversorium habuerit praedictus in transitu, fisci iuribus vindicetur. Ita enim iudices mansiones instruere et instaurare nitentur.“

(20) Ubi vides fisco cessisse hospitium, in quo praeses divertit, ne publica mansionum aedificia instrui negligerentur aut restaurari.

3,15 Cenofrurium] scripsi cum Hohl 1971, II 176, in manuscripto Coenofrurium – 3,17 praesidum] supra lineam, infra in rasura legitur praesidis – verba conceptum] in margine – 3,19 eius, qui] scripsi cum Mommsen 1905, 59, in manuscripto legitur quisque, in rasura legitur quisquis – propria possessione] in margine

-- --

Previous Section

Next Section


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic