Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
2. Quid fuerit Loncium
(1) Qui Antonini Itinerarium consulunt, Loncium in via militari regia et itinere consulari ab Aquileia per compendium Veldidenae inveniunt, a Iulio Carnico triginta passuum millibus dissitum, ex quo necessarium sit locum hunc aut mutationem aut mansionem aut civitatem, municipiumve vel coloniam Romanam fuisse. (2) In mutationes enim, mansiones et civitates haec itinerarii loca consensu omnium authorum et praecipue ipsius Itinerarii Hierosolomytani expresso tenore distincta fuere. (3) Coloniam fuisse Loncium nullis omnino indiciis vel authoritatibus patet. (4) Megiserus in Annalibus Carinthiae municipium, sed sine teste facit. (5) Mansionem tamen fuisse non improbabili ex ratione credimus, quia legitimo unius diei itinere a Iulio Carnico distat. (6) Itinerarium enim Antonini viginti duobus passuum millibus a Iulio Carnico distare dicit et ita Itinerarium in exemplari Regio, Blandiniano et Neapolitano teste Surita scriptum est correctumque fuit rite ad hunc numerum secundum et tertium. (7) Vaticanum pariter Schelstrateni numerum vigesimum secundum exhibet. (8) Viginti enim aut viginti unum duove millia passuum iter unius
diei esse ex antiquis authoribus vir in hoc studio exercitatissimus Philippus a
Turre in dissertatione apologetica secunda a pagina decima et praecipue pagina
tertia ex Vegetio docet, qui libro primo, capitulo nono ait: (9) Consentit cum Philippo a Turre Lipsius de militia Romana libro quinto dialogis 11. et 14., Bergerius de publicis et militaribus viis, Pancirollus ad Notitiam Utranque Imperii, capitulo 6. aliique. (10) Neque ab his multum differre Procopius
videtur, dum libro primo belli Gothici capitulo 14. ait:
(11) Teste autem Itinerario Roma a Capua milia passuum CXLII disiungitur, quod pro diei spatio milia passuum XXVIII conficit, quartam enim itineris partem expedito homini facile possumus addere ac concedere. (12) Patet igitur ex his Loncium a Iulio Carnico regulari spatio XXII millium passuum itineris diurni remotum esse atque hinc necessariam mansionis Romanae conditionem pro Loncio sequi. 2,1 quid fuerit Loncium] ante titulum in rasura Ad hoc igitur illustrandum nosse imprimis decet, quid Loncium antiquitus fuerit, sit igitur paragraphus secundus – Iulio] scripsi, in manuscripto Iulia – passuum] alterum u supra lineam adiectum – 2,3 coloniam] ante coloniam in rasura duplim coloniam – 2,6 distare dicit] supra lineam, infra in rasura legitur distat – Blandiniano] scripsi cum Wesseling 1735, 279, in manuscripto Plantiniano – correctumque] ante in rasura legitur corriger – 2,8 duove] supra lineam, infra in rasura legitur duosve – quattuor] scripsi, in manuscripto quatuor – iam] scripsi cum Müller 1997, 42, in manuscripto deest – 2,9 Pancirollus ... c.6] in margine
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |