Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
-- -- (11) Meminit denique horum pavimentorum adhuc sanctus Augustinus, dum libro
primo de ordine ita fatur: „Si quis tam minutum cerneret, ut
in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius valeret
ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum, eo quod
varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius
pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent.“ Ubi notes
velim vermiculata eadem ac tessellata esse et ornamenta emblemata vocari.

|