Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous Section

Next Section

1. De operibus tessellatis nonnulla

(1) Descripsimus operis tessellati reliquias, quae nomen suum a tesserulis, quadratis nimirum lapillis ad conficienda sternendaque pavimenta compositis, sortita sunt, et alias etiam musaea, musiva et opera quadratoria audiunt, ut ex inscriptione Sponius in Miscellaneis eruditae antiquitatis docuit.

(2) Harum similitudine usus est Plinius inquiens: „Androdamas argenti nitorem habet, ut adamas, quadratis semper tessellis similis.“

(3) Lapilli igitur sunt quadrangulares, quartam circiter pollicis partem magni.

(4) Cur autem hanc formam requirant, ipse nos architectorum princeps Vitruvius instruit, dum libro septimo, capitulo primo sic ait: „Pavimenta sectilia et tesseris structa omnes angulos aequales habere debent et sectilia dicuntur, quoniam in particulas secta sunt, et quocunque velis, possunt circumferri.“

(5) Alio nomine lithostrota dicuntur simileque fuit illud pavimentum tribunalis Pilati, quod apud Ioannem capitulo 19. versu 13. lihtostrotos et apud Iudaeos gabbatha compellatus. (6) „Haec vero lithostrota“ teste Plinio „coeptavere iam sub Sylla parvulis certe crustis, exstat hodieque, quod in Fortunae delubro Praeneste fecit.“

(7) Exhibet hoc in suo Latio Kircherus et, quemadmodum Mabillonius fidem facit, asservatur hodie integrum in aedibus Barberinorum Praenestinis, in quas translatum fuit, ne situs et tempus tam lepidum opus labefactarent.

(8) Continuata fuit pretiosa haec pavimentorum exstructio imperatorum Romanorum temporibus, praecipue primis duobus saeculis.

(9) Iamque Caesarem „munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt, (cum Suetonio asserentes) quamvis tenuem adhuc obaeratum, in expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulisse.“

(10) Laudat vero idem author Augustum tamquam ab omni luxu abhorrentem principem: „Habitavit in aedibus modicis Hortensianis, ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia.“

tit. tessellatis] scripsi, in manuscripto thesselatis – 1,1 tessellati] scripsi, in manuscripto thesselati – quadratoria] in margine, in rasura legitur quadrata – inscriptione] post inscriptione in rasura legitur docuit – docuit] supra lineam adiectum – 1,2 quadratis] scripsi cum Plinio, in manuscripto legitur quadrata et – tessellis] scripsi, in manuscripto tesselis – 1,3 magni] scripsi, in manuscripto magna – 1,4 tesseris] scripsi, in manuscripto thesseris – secta sunt et] inter sunt et et in rasura legitur ut – 1,5 compellatus] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur auditur – 1,6 vero] supra lineam adiectum – 1,7 Kircherus] post Kircherus legitur in rasura ad – 1,8 praecipue ... saeculis] in margine – 1,9 iamque] in margine – Caesarem] in rasura legitur adeo ut de Caesare testatus Suetonius – cum Suetonio asserentes] in margine – tessellata] scripsi, in manuscripto thesselata – 1,10 tamquam ... principem] in margine, in rasura legitur dum ita

-- --

(11) Meminit denique horum pavimentorum adhuc sanctus Augustinus, dum libro primo de ordine ita fatur: „Si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum, eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent.“ Ubi notes velim vermiculata eadem ac tessellata esse et ornamenta emblemata vocari.

(12) Horum pavimentorum illustres hodiedum in toto Romano imperio supersunt reliquiae hasque complures exhibet rerum harum peritissimus collector Montefalconius.

(13) Nam praeter iam dictum Fortunae Praenestinae delubrum, cuius pavimentum variis regionum animalium ac hominum figuris refertissimum est, aliud nobis monstrat iterum figuris humanis eleganter pictum, Romae nostro aevo detectum, quod ille pavimentum templi Dianae credit.

(14) Aesculapii porro alibi sacrificium non ita pridem prope Tusculum repertum rursusque gladiatores circi producit.

(15) In supplementis quoque suis iterum Romanum Neptuni profert, ubi Bartholum celebrem antiquarium ita scribentem recitat: „In quibusdam fundus sive, ut aiunt, campus ex marmoreis tessellis candidus est, schemata vero ex nigris. In alio contra schemata sunt alba et campus ater.“

(16) Quartum denique, quod libro secundo eiusdem supplementi folio 39. describit, anno 1720 Viterbii repertum, „cuius lapilli sunt omnes vel cinerei nigrantes vel albi parvis in ornamentis emblematum exceptis.“

(17) Crevitque in tantum Romanorum luxus, ut etiam in hypogaeis pretiosa haec antiquitatum cymelia, non vero ostendamus, quorum bina apud Montefalconium praeclara omnino extant.

1,11 meminit denique] in margine, in rasura legitur meminitque – vermiculato] scripsi, in manuscripto verniculato – tessellae] scripsi, in manuscripto thessellae – ubi ... vocari] in margine – tessellata] scripsi, in manuscripto thesselata – 1,13 regionum] in rasura legitur regionibus et – animalium ac hominum] in margine – 1,14 Aesculapii ... producit] in margine – Aesculapii] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur integrum – 1,15 Bartholum] scripsi, in manuscripto Bartolum – in quibusdam] ante in in rasura legitur fund – ut aiunt] in manuscripto deest, scripsi cum Montfaucon 1724, III 71 – tessellis] scripsi, in manuscripto thessellis – 1,16 cinerei] in rasura cisnerei – 1,17 crevitque ... extant] in margine – hypogaeis pretiosa] inter hypogaeis et pretiosa supra lineam in scriptum est

-- --

(18) Velserus quoque inter Monumenta Augustana simile pavimentum tessellatum, quod balneorum credit, pluribus doctissime pro more suo illustrat.

(19) Nec minus eximium Sponius Lugduni 1670 repertum et 20 circiter pedes longum decemque latum affert ac pluribus explicat additque:

(20) „Sed et in Galliam nostram cum cetero Romano luxu advecta fuere. Reperiuntur enim praecipue in oppidis, quae coloniae Romanae iure gaudebant“, Arausione, Nemausi, Remis, ubi adhuc aliud, Lugduni ac demum illud Aventici Helvetiorum attingit, in cuius medio consules descripti sunt

(21) additque ad repertum illud suum anno 1670 lithostroton, ut conservaretur et curiosis pateret, cameram superstructam fuisse putatque in hoc totum consistere artificium, ut caementum ex calce et marmore pulveratum pararetur, in quod diversicolores lapilli inserendi sint, quod suo loco relinquendum est et authori.

(22) Ceterum ars haec adeo celebris olim fuit, ut imperatores Theodosius et Valentinianus ab oneribus publicis excusent musivarios, ut ex libro tertio decimo codicis titulo de excusatione artificum patet.

1,22 libro tertio decimo] scripsi, in manuscripto legitur L. 10.

-- --

Previous Section

Next Section


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic