Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
1. De operibus tessellatis nonnulla
(1) Descripsimus operis tessellati reliquias, quae nomen suum a tesserulis, quadratis nimirum lapillis ad conficienda sternendaque pavimenta compositis, sortita sunt, et alias etiam musaea, musiva et opera quadratoria audiunt, ut ex inscriptione Sponius in Miscellaneis eruditae antiquitatis docuit. (2) Harum similitudine usus est Plinius inquiens: „Androdamas argenti nitorem habet, ut adamas, quadratis semper tessellis similis.“ (3) Lapilli igitur sunt quadrangulares, quartam circiter pollicis partem magni. (4) Cur autem hanc formam requirant, ipse nos architectorum princeps Vitruvius
instruit, dum libro septimo, capitulo primo sic ait: (5) Alio nomine
lithostrota dicuntur simileque fuit illud pavimentum tribunalis Pilati, quod apud
Ioannem capitulo 19. versu 13. (7) Exhibet hoc in suo Latio Kircherus et, quemadmodum Mabillonius fidem facit, asservatur hodie integrum in aedibus Barberinorum Praenestinis, in quas translatum fuit, ne situs et tempus tam lepidum opus labefactarent. (8) Continuata fuit pretiosa haec pavimentorum exstructio imperatorum Romanorum temporibus, praecipue primis duobus saeculis. (9) Iamque Caesarem (10) Laudat vero idem author Augustum tamquam ab omni luxu
abhorrentem principem: (11) Meminit denique horum pavimentorum adhuc sanctus Augustinus, dum libro
primo de ordine ita fatur: (12) Horum pavimentorum illustres hodiedum in toto Romano imperio supersunt reliquiae hasque complures exhibet rerum harum peritissimus collector Montefalconius. (13) Nam praeter iam dictum Fortunae Praenestinae delubrum, cuius pavimentum variis regionum animalium ac hominum figuris refertissimum est, aliud nobis monstrat iterum figuris humanis eleganter pictum, Romae nostro aevo detectum, quod ille pavimentum templi Dianae credit. (14) Aesculapii porro alibi sacrificium non ita pridem prope Tusculum repertum rursusque gladiatores circi producit. (15) In supplementis quoque suis
iterum Romanum Neptuni profert, ubi Bartholum celebrem antiquarium ita scribentem
recitat: (16) Quartum denique, quod libro secundo eiusdem supplementi folio 39. describit,
anno 1720 Viterbii repertum, (17) Crevitque in tantum Romanorum luxus, ut etiam in hypogaeis pretiosa haec antiquitatum cymelia, non vero ostendamus, quorum bina apud Montefalconium praeclara omnino extant. 1,11 meminit denique] in margine, in rasura legitur meminitque – vermiculato] scripsi, in manuscripto verniculato – tessellae] scripsi, in manuscripto thessellae – ubi ... vocari] in margine – tessellata] scripsi, in manuscripto thesselata – 1,13 regionum] in rasura legitur regionibus et – animalium ac hominum] in margine – 1,14 Aesculapii ... producit] in margine – Aesculapii] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur integrum – 1,15 Bartholum] scripsi, in manuscripto Bartolum – in quibusdam] ante in in rasura legitur fund – ut aiunt] in manuscripto deest, scripsi cum Montfaucon 1724, III 71 – tessellis] scripsi, in manuscripto thessellis – 1,16 cinerei] in rasura cisnerei – 1,17 crevitque ... extant] in margine – hypogaeis pretiosa] inter hypogaeis et pretiosa supra lineam in scriptum est(18) Velserus quoque inter Monumenta Augustana simile pavimentum tessellatum, quod balneorum credit, pluribus doctissime pro more suo illustrat. (19) Nec minus eximium Sponius Lugduni 1670 repertum et 20 circiter pedes longum decemque latum affert ac pluribus explicat additque: (20) (21) additque ad repertum illud suum anno 1670 lithostroton, ut conservaretur et curiosis pateret, cameram superstructam fuisse putatque in hoc totum consistere artificium, ut caementum ex calce et marmore pulveratum pararetur, in quod diversicolores lapilli inserendi sint, quod suo loco relinquendum est et authori. (22) Ceterum ars haec adeo celebris olim fuit, ut imperatores Theodosius et Valentinianus ab oneribus publicis excusent musivarios, ut ex libro tertio decimo codicis titulo de excusatione artificum patet. 1,22 libro tertio decimo] scripsi, in manuscripto legitur L. 10.
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |