Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous Section

Next Section

Occasio scriptionis

(1) Loncium Norici Tyrolensis non ignobile oppidum et iam in sic dicto Antonini Itinerario memoratum varia equidem Romanarum antiquitatum monumenta exhibet, uti sunt nummi ex auro, argento et aere, sigilla, arma atque utensilia iterum ex aere, ara Veneri Castori sacra, inscriptio Marco Aurelio et Septimio Severo dedicata, lapis milliarius et complura id generis alia,

(2) quae tamen longe adhuc maiorem conficerent numerum, nisi Loncium antiquum nescio quo tempore iteratis vicibus eluvionum Sabulis Saxisque misere obrutum et totum, quantum ruinis alte fuisset, sepultum,

(3) adeo ut ne vestigium quidem eiusdem supersit, nisi strata, ut vocant, stratis imposita, quorum interdum ultra quinque, si aut lapides pro aedificiis quaerantur aut fundamenta pro his fodiantur, occurrunt.

(4) Inter cetera tamen memoratu digniora sunt rudera nobilissimarum, ut videtur, aedium, de quibus iam ante duo omnino saecula celebris poeta noster Oenipontanus Ioannes Putschius teste Burgklechnero ita cecinit:

(5)

Hinc nos de Carnis in Norica venimus arva
et legimus forti Teutona regna pede.
Utque Dravi potamus aquam, Loncina videmus
moenia Romanaque atria facta manu,
nunc Romanorum palatia demiramur.

(6) Haec igitur rudera ante dimidium circiter saeculum rusticos ad quaerendum ibi, uti putavere, thesaurum invitarunt, incertum, quorum rumore aut indiciis animatos.

(7) Ager nimirum est ab hodierno Loncio nonnihil ultra primum lapidem remotus, ad sinistram Dravi ripam prope pagum Nusdorff Carinthiam versus dissitus atque optimi frumenti ferax.

(8) In hoc data opera terram effodere, omnia susdeque vertere et opes quaerere

(9) ruricolae multo labore occeperant, et inventum tandem est pavimentum tessellati operis perelegans substructis fornicibus impositum.

O,1 lapis milliarius] inter dedicata et et complura in rasura legitur lapis milliaria – O,2-3 maiorem ... occurrunt] in margine – alte] supra lineam adiectum – O,3 si ... fodiantur] si supra lineam adiectum, pro fodiantur olim fodientibus scriptum – O,3 quaerantur] supra lineam adiectum, olim quaerentibus scriptum – O,4 tamen] supra lineam adiectum – memoratu] inter tamen et memoratu in rasura legitur vero digna – O,7 nimirum] supra lineam adiectum – O,9 multo ... occeperant et] in margine – tandem] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur dum – tessellati] scripsi, in manuscripto thessellati – substructis ... impositum] in margine

-- --

(10) In alio porro passibus nonnullis dissito loco muri aliquid cum triglyphis ex marmore Pario detexerant atque in eadem rursus vicinia inter duos parietes primarios canaliculum quendam stratum, quem sectae ex marmore albi coloris tabellae munierant, aqua adhuc decurrente plenum aperuere.

(11) Permovit ea res illustrissimam regii parthenonis Halae antistitam, loci huius dynastam, ut in rem hanc elapso autumno curatius indagari voluerit.

(12) Remota igitur fuit fere in omnibus agri huius partibus incumbens terra inventumque est inter eminentia murorum rudera pavimentum illud tessellati operis ex marmore candido, ornamentis nigris undique distinctum, in duas aequales partes, ad finem tamen invicem pervias, muro intermedio divisum, pedes circiter triginta tres longum, et ubi continuum est, quattuordecim pedes latum, ubi vero muro intermedio divisum, sex latitudinem pedes conficiunt,

(13) fornicibus triginta sex aequali fere spatio distantibus impositum, horum fornicum pavimentum intermedium inferius ex gypso durissimum est, undique pervium, et spatium omne rubro colore tinctum, altum pedes tres, ipsaque fornicis rotunditas et apertura tota pedem unum, pollices septem lata est.

(14) Murus ipse usque ad hemicyclos fornicum pollices novem crassitie sua implet.

(15) Iunctum est huic pavimento septemtrionem versus iterum aliud pavimentum operis musivi, sexdecim pedes et dimidium longum et septem circiter latum, nigri coloris niveis e diverso ornamentis pari ratione depictum, rudioris tamen nonnihil operis, et totum terrae, non vero fornicibus, ut alterum, incumbens.

(16) His pavimentis in latere ad occidentem et orientem muri contigui fuere cum pavimento ex gypso durissimo atque hae ruinae sibi invicem contiguae sunt.

(17) In spatio dein aliquot passuum occidentem versus iterum murorum reliquiae cum scala quinque graduum lapideorum, quinque circiter pedes latorum, et quos ars latomi rite ad regulam deducavit, patuere.

O,10 ex marmore Pario] in margine – detexerant] post detexerant in rasura legitur est – quendam] scripsi, in manuscripto quemdam – sectae ex] supra lineam, infra legitur in rasura stratisque – O,12 tessellati] scripsi, in manuscripto thesselati – O,13 intermedium inferius] in margine – O,15 circiter] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur pedes – e diverso] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur tamen – pari ratione] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur egregie – vero] supra lineam scriptum

-- --

(18) Eademque rursus versus occidentem via recta viginti circiter passus a primo aedificio distanti iterum murorum fornicumque reliquiae effossa humo comparuere. (19) Ad pedem collis, in quo situm hoc opus mirabile, nonnihil muri fossoribus spectandum se praebuit cum binis urnarum frustulis.

(20) Ceterum dispersi per omnem fere agrum muri nihil contiguum indicarunt nec ductu longiori sibi occurrerunt, si solum illud spatium, quod opus tessellatum exhibet, excipiamus.

(21) Nemo igitur mirabitur, si universos noscendi cupido incedat, quid tam concinnae sibi antiquitatis reliquiae velint.

(22) Quas coniectura haud facili nominari posse putamus, ut tamen, quantum possumus, rem hanc eruamus, complura adhuc nobis antea lustranda et exploranda sunt.

(23) Addendum tamen prius semel in his ruinis inventos esse avulsos nescio unde cancellos ferreos, quales fenestris praefigi solent, frustum marmoris pessulo, ut quidem videbatur, obducendo aptatum, clavis Romana ex ferro, ansa non inelegans ex aere et denique columella lapidis Parii pedum binarum vix excedens longitudinem operis rudioris, tigni vero antiqui maiores variae formae complures cum urnarum, quas dixi, frustulis.

(24) Haec igitur omnia ut explicari facilius possint, quaedam promittenda sunt, sit igitur paragraphus primus.

O,17 aliquot] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur viginti circiter – O,18 recta] post recta legitur in rasura ite – O,19 ad ... mirabile] in margine pro textu, qui in rasura legitur Quemadmodum etiam [haec duo verba eradi omissa] recto ab opere thesselato in colle nonnihil prominenti ad pedem eiusdem pariter – O,20 ceterum ... excipiamus] in margine pro textu, qui in rasura legitur Sed in contiguis hisce reliquiis nihil sibi respondens aut coniunctum efossum fuit utut data opera circumquaque bis strata sint omnia – nec] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur aut – si] supra lineam scriptum, in rasura legitur praeter – tessellatum] scripsi, in manuscripto thesselatum – excipiamus] supra lineam scriptum, in rasura legitur praeter cancellos ferreos fenestra olim haud ; [ultimum verbum non legitur] – O,22 nobis] post nobis iterum adhuc in rasura legitur – O,23 semel] in margine – inventos] in rasura inventum – avulsos ... cancellos] supra lineam scripta, infra in rasura legitur clatrum – ferreos] in rasura ferreum – solent] olim solet scriptum supra lineam corrigitur – quidem] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur res nobis – ferro] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur aere – non inelegans] supra lineam scriptum, infra in rasura, quid sit, non legitur – pedum] pedes in rasura – operis rudioris] in margine – vero] supra lineam scriptum – cum] in margine – O,24 haec ... possint] in margine

-- --

Previous Section

Next Section


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic