Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed et alia restant exponenda, quę post peractum iudicium et sanctis in cęlum
translatis et iniquis in inferni baratrum detrusis in mundo futura Scripturę
docent. Legimus in Esaia propheta [ERROR: no reftable 1:]: Erit lux
lunę sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum, sicut lux septem
dierum, in die, qua alligauerit Dominus uulnus populi sui et dolorem plagę
eius sanauerit. Hoc est in die, quando dolor uertetur in gaudium, et
labor in requiem, et mortalitas in immortalitatem. Ad [t]estandam ergo
augendamque iustorum beatitudinem etiam cęli luminaria maiorem recipient
fulgorem plusque contrahent lucis. Fulgebunt autem iusti sicut sol, et sol
septemplici lumine radiare incipiet. Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores
erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in
cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo
mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol
ipse iustitię Christus Dominus noster? Cuius in morte transfigurati splendorem
apostolorum oculi ferre nequiuerint, cum eo perculsi in terram concidissent.
Lampas ergo immensi et ineffabilis fulgoris erit Christus, Ioanne in Apocalypsi
de beatorum Ecclesia dicente: et ciuitas non eget sole neque luna ut luceant
in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus. Quid
pręterea futurum? Elementa certe ipsa illo igne, quo cremandus est mundus
purgata, pristinum uigorem, quem habuere, quando creata sunt, aut etiam illo
pręstantiorem recipient: ut omnia in melius mutentur, postquam Ecclesia id, quod
omnium est optimum, ęternam beatitudinem fuerit consecuta. Ipsi ergo Ecclesię
iam in cęlo triumphanti totus congratulari uidebitur mundus ac de tanta eius
uictoria gaudere faciemque pręseferre iocundiorem. Vnde de his, quę dicta sunt,
faciemus fidem? Audi Dominum per os prophetę [ERROR: no reftable 2:] loquentem: Ecce ego creo cęlos nouos et terram nouam, et
non erunt in memoria priora. Non quod uetera destruat et noua condat,
sed quod condita de uetustate ad nouitatem reuocet. Ita et illud psalmistę
[ERROR: no reftable 3:] dictum intelligendum: Initio tu,
Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu
autem permanes. Quod autem perituri non sint, sequentia demonstrant:
Sicut opertorium, inquit, mutabis eos, et mutabuntur. Non ergo
peribunt, sed innouabuntur eiusdemque naturę erunt, sed alterius glorię. De hac
nouatione et Ioannes in Apocalypsi [ERROR: no reftable 4:] prophetauit
dicens: et uidi cęlum nouum, et terram nouam. Primum enim cęlum et prima
terra abiit, et mare iam non est. Per hęc docet aëra magis purum futurum
et terram minus fecis habituram, et mare iam non esse mare, amaritudine uersa in
dulcorem. Vel si ista aliter accipienda sint, dicemus: Primum cęlum et primam
terram abiisse eo, quod cęlum uim suam influere terrę desinet et terra fruges
ferre cessabit. Bruta enim animalia, quę, ut hominibus seruirent, creata erant,
iam nulla erunt, non in aere uolucres, non in terra pecudes, non in mari pisces,
quia nec in terra homines, qui istis indigeant, habitabunt. Cęlum autem etiam ob
hoc nouum erit, quod cęlorum regnum nouis luminibus uidebitur refertum; ut, quod
prius animarum fidelium domicilium erat, mox etiam corporum glorificatorum
receptaculum sit. Ita et noua terra erit terra ipsa uiuentium, in qua mare non
erit, ut nihil ibi habeatur amarum, ubi ęternę dulcedinis perpetua ministrabitur
refectio perenneque conuiuium. De hac igitur sanctorum iam triumphante Ecclesia
Ioannes [ERROR: no reftable 5:] nobis annunciauit dicens:
Vidi sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo
paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Hęc ideo de cęlo descendere
dicitur, quoniam sanctorum animę in die Iudicii descendent ad resumenda ea
membra, quę in terra reliquerant, ut his uniti rursum ascendendo Christo de cęlo
uenienti obuiam occurrant et amplius ab eo nunquam separentur. Hi sunt ergo
sancta ciuitas Hierusalem a Deo parata, Spiritus Sancti donis illustrata et de
terris in cęlum, ut cum Deo in ęternum regnet, translata. Hi sunt sponsa
uirtutum insignibus ornata, cui pro armilla fides est, spes pro monili, pro
strophio charitas et reliquę pro segmentis uirtutes. Huius sponsus Christus est,
cui olim per Osee prophetam [ERROR: no reftable 6:] dixerat:
Desponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in iustitia, et
iudicio, et misericordia, et miserationibus; et sponsabo te mihi fide, et
scies, quia ego Dominus. Hęc sponsa ornatur uiro suo, quia sancti in
bonis operibus ideo proficere student, ut soli Deo placcant et soli se gratos
acceptosque efficiant. Hi sunt templum, in quo habitabit Deus. Et audiui,
Ioannes inquit, uocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum
hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus
cum eis erit eorum Deus. Nonne nos quoque uocem magnam audimus, quoties
Veteris Nouique testamenti scripta legimus? Nonne ista, quę dicimus, lex et
prophetę nos docent, Euangelium et apostoli erudiunt? Ecce, inquit,
tabernaculum Dei cum hominibus. Tabernaculum Dei Christus est, qui
ait: Ego in Patre et Pater in me est. Hoc ergo tabernaculum cum illis
erit, qui ad possidendum regnum ęternum a Christo uocati fuerint. Cętera
Apocalypsis uerba de ornatu et decore et gloria sanctę ciuitatis huius longum
esset prosequi et exponendo dissererre: quare fulta auro sit, quare
duodenis gemmis constructa, iaspide, chrystallo, carcedonio, smaragdo,
sardonice, sardio, chrysolito, berillo, topacio, chrysopatto, iacintho atque
ametisto. Quę [ad] apostolorum numerum referuntur et diuersos sanctorum status
uariaque meritorum insignia figurant atque testantur. Talia autem
interpretatione prosequi temporis angustia non patitur. Vt ergo sermonem nostrum
de Iudicio tandem finiamus, pro epilogo eorum, quę hactenus dicta sunt,
precatione uti libet, ut et precatio id, quod illis diebus nobis opus fuerit,
impetret et breuis repetitio prolixi sermonis memoriam facilius seruet.
-- --
Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
|