Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[ERROR: no reftable 1:] Dictum est hactenus de his, quę aduentum Christi
pręcessura sunt, cuncta quidem plena timoris, plena calamitatis, plena ęrumnarum
ac moeroris. Nunc superest, ut de Iudicis aduentu dicamus, tanto magis
expauescendo, quanto breuibus malis maiora sunt ęterna mala et finitis infinita,
de iis, qui damnandi erunt. Electos enim Iudicis aspectus consolabitur, reprobos
terrebit et miro modo eadem eius facies aliis apparebit aspera et irata, aliis
uero mitis uidebitur et spem quandam impartiendę seruis suis gratię pręseferens.
At tamen pręmittet ante se angelos Dominus cum tuba, id est uoce clara, quę
simul mortuos ad uitam reuocet et suscitatis omnibus aduentum nunciet magni
Regis iudicisque uiuorum ac mortuorum. Alii iudices de uiuis tantummodo
iudicant, hic etiam de mortuis. Soli enim morientium merita nota sunt, cui nihil
est occultum. Iudicabit igitur uiuos et mortuos; non quod aliqui incendio illi
superstites futuri sint. Nemo enim ab eo uiuus euadet; sed quia neque uiuentium
facinora neque morientium ambigui exitus eum latere poterunt, cuius oculis nuda
et aperta sunt omnia, cui denique cuncta pręsentia sunt et nihil pręteritum uel
futurum. De tuba ista angelica in Mattheo [ERROR: no reftable 2:]
est scriptum: Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt
electos eius a quatuor uentis a summo cęlorum usque ad terminos eorum.
Hanc tubam futuram prophetę quoque prędixerunt. Esaias
[ERROR: no reftable 3:]: Et erit, inquit, in die illa
clangetur in tuba magna, et uenient, qui perditi fuerant, hoc est:
conuertentur ad Christum, qui prius increduli erant, uel qui mortui fuerant, de
terrę puluere surgent. Et in Hieremia [ERROR: no reftable 4:] legimus:
Dominus de excelso rugiet. Et in Iohele
[ERROR: no reftable 5:]: Canite tuba in Syon. Et in Sophonia
[ERROR: no reftable 6:]: Dies tubę et clangoris. Ad hanc
ergo tubam, ad hunc clangorem omnes mortui cum suis corporibus, quę in cineres
redacta fuerant, de terra surgent et ad uitam excitabuntur. Hoc illud est, quod
propheta in psalmis clamitabat dicens: Ecce dabit uoci suę uocem uirtutis
suę. Tuba ergo angeli, uox erit Dei. Cuius uocis tanta uis erit, ut
monumenta aperiat, ossa colligat, in puluerem redacta consolidet, solidata
uiuificet et uniuscuiusque animam corpori, quod prius habuerat, restituat. Sunt
tamen quidam, qui futuram resurrectionem negent, quod dicant, impossibile esse,
crematorum cinerem aliis cineribus mixtum atque confusum, illud idem corpus
efficere, in quo substitit prius. Impossibilius etiam, ut caro uel a piscibus
uel a feris laniata et deglutita et iam in alienam carnem conuersa, eadem ipsa
ad constituendam massam pristinę carnis redeat et hominis corpus, cum quo natus
fuerat et in quo uixerat, reficiat atque instauret. [ERROR: no reftable 7:] Qui sic arguunt, illi quidem non consyderant summi
Dei potentiam, quod uirtutis infinitę sit. Qui ergo cuncta creauit solo uerbo —
dixit enim, et facta sunt, mandauit, et creata sunt — qui, inquam, cuncta
creauit ex nihilo, non poterit eandem substantiam materię creatę, cum dissipata
fuerit, in eandem formam redigere? Qui cęlum terramque fecit et omnia, quę in
eis sunt, non poterit colligere particulas corporis humani, siue in puluerem
siue in carnem brutorum conuersę fuerint, et easdem in corpus pristinum
conglutinare? Quis unquam crederet per mare medium sicco itinere homines
transituros, fluminis cursum, donec homines per siccum alueum se transferant,
staturum? Hoc tamen diuinitus contigisse populo Israhelitico credimus. Quis
crederet ad tubę sonitum muros ciuitatis casuros, ad preces hominis in cęlo
solem cursum suum, quo irrequietus labitur, inhibiturum? hoc tamen Iosuę
Hebreorum duci, contigisse Scriptura diuina testatur. Quis, inquam, crederet, ut
mortui reuiuiscant, ut cęcus natus uisum recipiat, ut leprosi statim mundentur,
ut homo super aquas suspenso ambulet gradu, ut alia multa, quę a Saluatore facta
Euangelistę nobis prodiderunt, fieri posse diceret? Quid ergo, qui talia
pręcessisse credunt, quę secutura sunt, non credunt? Quid hoc est, nisi quia
idem ipsi, dum futura miracula consyderant, pręteritorum obliuiscuntur. Quorum
profecto si memores essent, et quę prędicta sunt, posse fieri non dubitarent.
Mirabilia et supra omnem naturę uim sunt Dei opera. Porro incredulos ad
credendum reuocat Apostolus [ERROR: no reftable 8:]
seminum similitudine: Quod seminas, inquit, non uiuificatur, nisi
prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas,
sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi
corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Non ergo dat tritico
sato corpus ordei neque ordeo sato corpus tritici. Misce semina tritici, et
ordei, et ciceris, et fabę, et simul mixta atque confusa manda terrę, nonne
unumquodque granum cum suo corpore de terra surget? Ita et mortuorum hominum
cineres cum aliis cineribus mixti et carnes in aliorum animalium carnes conuersę
ad suam quęque animam concurrent. Neque Petri cinis Ioannis animam uestiet; nec
rursum Petri animam Ioannis cinis. Vidit hoc futurum uir Dei Iob, et carne iam a
uermibus pene consumpta, se ipsum spe resurrectionis consolatur
[ERROR: no reftable 9:] dicens: Scio, quod Redemptor meus
uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor
pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum, quem uisurus sum ego ipse, et
oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu
meo. Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem
surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc
probant: Circumdabor, inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena
pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo
Deum meum. Aequum pręterea et rationi consentaneum uidetur, ut, in quo
corpore peccauimus, in eo et puniamur; in quo autem pie sancteque aliquid
egimus, in eo et remuneremur. Cęterum de resurrectione futura prędixerunt nobis
prophetę, admonuit Christus, affirmarunt Christi apostoli. Ezechiel propheta
[ERROR: no reftable 10:] in spiritu Domini educitur in campum
ossibus plenum, et dum Domino iubente uaticinatur eis adsistens, iunguntur ossa
ad ossa, nerui, caro, cutis succrescunt, et flante spiritu a quatuor uentis,
reuiuiscunt. Subiungitque propheta dicens: Hęc dicit Dominus [Deus]: Ecce ego
aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule
meus. Quid aliud uerba ista sonant nisi futuram mortuorum resurrectionem? In
Daniele [ERROR: no reftable 11:] quoque est scriptum: Multi de iis,
qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in
opprobrium, ut uideant semper. Videamus, quid pręterea Euangelica
Veritas ad aures omnium clamitet, ut cognoscentes se in corpore et in anima
ęternos fore, breuissimum huius uitę tempus bene laudabiliterque disponant, si
ad uitam, quę finem non habet, peruenire cupiunt. Saducei, quia negabant
resurrectionem, confundere uolebant Christum, et ab eo quęsierunt de muliere,
quę septem maritos habuit alium post alium, cuius, inquiunt, ex his
erit uxor in resurrectione? Sed quoniam, ubi non est mors ultra, non est
necesse, ut generatio succedat — id enim in supplementum fit decedentium — ideo
audiunt: Erratis nescientes Scripturas neque uirtutem Dei. In resurrectione
enim neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlo.
Igitur sicut inter angelos non intercedunt connubia, ita nec inter illos, qui
resurgent incorrupti atque immortales. Membraque diuersi sexus erunt ad corporis
decorem, non ad concupiscentiam. Adam et Eua in paradiso nudi erant, nec
erubescebant, quia libidinis motum nondum senserant. Tunc autem uerecundari
coepere de sua nuditate, cum peccassent. Erunt itaque sancti omnes sicut angeli
in cęlo, non tamen in aliena, sed in sua substantia, non sexu mutato, sed
carnalis copulę cupiditate sublata. Quod si multi carne adhuc mortali uiuentes a
carnalibus concupiscentiis sese abstinent, quanto magis illi, quibus angelorum
promittitur similitudo quique de terrenis iam facti fuerint cęlestes? Idem
Dominus in Ioannis Euangelio [ERROR: no reftable 12:] futuram
resurrectionem asseuerans ait: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et
nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint,
uiuent. Iudicium iudicio comparasse mihi uidetur, perinde ac si dicat: sicut
nunc filia archisinagogi et filius uiduę et Lazarus cum mortui essent audierunt
uocem Filii hominis, et a mortuis resurrexerunt, ita erit hora illa, quam non
uenisse, sed uenire dixit. Vocem Filii hominis mortui omnes audient, et audita
reuiuiscent; sed non sicut isti, qui nunc suscitantur iterum morituri. Mors enim
ultra non erit. Talis resurrectionis ibi quoque facit mentionem Dominus, ubi ait
[ERROR: no reftable 13:]: Hęc est uoluntas Patris mei,
qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam
ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die. Prius uidere est,
deinde credere. Legendo uel audiendo Euangelium uidemus Iesum Dei filium,
approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic
agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in
corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius
discipuli nobis prędicant, ita ut a Magistro didicerunt. Paulus ad Corinthios
[ERROR: no reftable 14:]: Christus resurrexit a
mortuis, inquit, primitię dormientium; quoniam quidem per hominem mors,
et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur,
ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Reuiuiscent utique et qui in mari
perierunt et qui in terra. Sic enim habet Apocalypsis Ioannis
[ERROR: no reftable 15:]: Dedit mare mortuos, qui in eo erant, et
mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est
de singulis secundum opera ipsorum. Mors, hoc est, quacunque morte
oppressi, et infernus, id est, et ad infernos damnati, omnes ad resumendum sua
corpora redibunt, ut, cum quibus peccauerunt, cum illis et crucientur; et iusti,
cum quibus bonum operati sunt, cum his et cęlesti bono perfruantur.
[ERROR: no reftable 16:] Quin immo ad perfectionem humanę
naturę necessaria est corporum resurrectio. Homo enim ex anima et corpore
constat. Alioquin nec anima sine corpore nec corpus absque anima esset homo
perfectus. Vt autem perfectus sit, hoc, quod per mortem fuit separatum, per
resurrectionem iterum uniatur necesse est, et quidem ulterius non dissoluendum.
Nam mors non erit ultra, diceturque ei: Vbi est, mors, stimulus tuus? Vbi est
morsus tuus, inferne? Ad hęc, si quibusdam antiquę philosophię uiris
placuit, quodam tempore defunctorum animas ad sua corpora redituras, quisquis
nobis non satis credit, saltem gentilibus ueri scrutatoribus adhibeat fidem.
[ERROR: no reftable 17:] Seneca in quadam ad Lucilium epistola: Nihil ex his,
quę sunt, interire ait, sed ad sua redire principia. Ideo mors, inquit,
quam pertimescimus ac recusamus, intermittit uitam, non eripit; ueniet
iterum dies, qui nos reponat in lucem. [ERROR: no reftable 18:] Hoc idem
ante illum sensit Plato, qui in suo de regno libro: Post pręsentem mundi
cursum, inquit, hominum animas imperante Deo atque suscitante corpora
sua, quę in hoc cursu amiserunt, ideo recepturas, ut quemadmodum sub fato
quondam corpora humana in terra deciderunt, ita sub prouidentię diuinę
imperio ex terra resurgant atque reuiuiscant. [ERROR: no reftable 19:]
Quod autem cum reuixerint, et incorruptibiles futuri sint, Laertius, qui uitas
scripsit philosophorum, Theopompum, ait, octauo Philippicorum libro
dixisse, reuicturos homines immortalesque futuros. Isti quidem non erant
Christiani, et contra calumniatores pro nobis stabant. Sed neque opus est, ut
omnia cauillantium argumenta refellamus, quando quidem ab Ecclesię doctoribus
iampridem uerissimis efficacissimisque rationibus confutata sunt, explosa et
exsibilata. [ERROR: no reftable 20:] Igitur post tam mirabilem omnium
hominum resurrectionem mirabilior multo erit Filii hominis in maiestate
apparitio. Videbunt eum cum diuinitatis gloria de cęlo uenientem, angelorum
agminibus comitatum, ineffabili luce circumfusum. Gloriosus olim apparuit in
monte tribus duntaxat discipulis; gloriosior deinde apparebit omnibus gentibus a
morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret [ERROR: no reftable 21:]: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a
dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli. Nemo, fratres,
dubitet id implendum, quod a Veritate est pręnunciatum. Mentiri Veritas non
potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium. Cęlum, inquit, et
terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. Omnia itaque
certissime fient, quę uel ab ipso uel ab apostolis, uel a prophetis prędicta
sunt. Omnibus ergo Christus Dominus uisibilis apparebit, dicente Ioanne in
Apocalypsi [ERROR: no reftable 22:]: Ecce uenit in nubibus et uidebit
eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Videbunt enim eum et Iudęi
increduli, cognoscentesque Dei filium fuisse, quem ipsi crucifixerunt, dolore
afficientur. Ideo subditur: et plangent se super eum omnes tribus terrę.
Plangent, quia multis in eum credentibus ipsi non crediderunt. Nemo tunc
dubitabit illum ipsum esse, qui fuit crucifixus. Nemo dubitabit Deum et hominem
esse. Spectabitur enim in eo simul forma hominis et maiestas Dei. Corpus hominem
testabitur, potestas Deum. Deus, inquit [ERROR: no reftable 23:], manifeste ueniet, Deus noster et non
silebit. Hunc enim silere uidetur, dum improbos tolerat et iustos
indigna pati sustinet. Tunc autem non silebit, et impios damnans et pios
remunerans. Hic est, quem Apostolus [ERROR: no reftable 24:]
in tempore ostendendum dixit: Quem, inquit, suis temporibus ostendet beatus,
et solus potens Rex regum et Dominus dominantium. Porro de maiestate
aduenientis et potestate in Mattheo [ERROR: no reftable 25:] ipse de
se loquitur et ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra; in cęlo
regnandi, in terra iudicandi. Data est potestas hominis filio, quam
semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum
patre esse ostendit dicens [ERROR: no reftable 26:]: Sicut Pater
suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat.
Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes
honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Tam enim persona Filii quam
persona Patris honoranda est, quoniam in substantia unum sunt. Et
potestatem, inquit, dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis
est. Quicquid enim Christus in sua habet humanitate, a sua accipit
diuinitate, quam cum Patre habet communem. Et in Luca
[ERROR: no reftable 27:] scriptum est: Virtutes cęlorum mouebuntur et
tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna et
maiestate. Idem in Mattheo [ERROR: no reftable 28:]: Amodo
uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in
nubibus cęli. Et in Ioanne [ERROR: no reftable 29:] idem locutus
est: Amen, amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum, et angelos Dei
ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Ad tam grande
spectaculum si uirtutes cęlorum mouebuntur, si cęlestes spiritus capiet
admiratio et stupor occupabit, quid faciet terrenum animal homo? Quomodo rem
uidens nulli omnino nec pręteritarum nec futurarum comparandam poterit
sustinere? Videbit etenim aperiri cęlos, Christum in nubibus cęli uenientem cum
diuinitatis suę claritate et uirtute, angelos inuisibiles natura, uisibiles pro
tempore factos, nunc sursum, nunc deorsum in imperium Regis discurrere, ipsum in
medio sicut fulgur, immo magis quam fulgur coruscare. Sicut, inquit, fulgur exit
ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit et aduentus Filii hominis.
Hoc est, quemadmodum, quoties fulgurat in oriente, non latet eos, qui habitant
in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et
sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese
exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis
retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis [ERROR: no reftable 30:]
Dauid Deum orabat dicens: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio
regis. Christus enim et rex est et Patris regis Filius. Ipsi data est
iudicandi potestas [ERROR: no reftable 31:]: Iudicabit orbem
terre in ęquitate et populos in ueritate sua. Non erit tunc testibus
opus. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus. Hic est, de quo Esaias ait
[ERROR: no reftable 32:]: Dominus ad iudicandum ueniet cum
senibus populi sui, et principibus eius. Senes isti prophetę sunt,
principes sunt apostoli. Hos secum simul iudicaturos prędixit, quando eos in
duodecim soliis secum sessuros affirmauit, ut iudicent duodecim tribus Israhel.
Et Paulus ad Cor. [ERROR: no reftable 33:] scribens: An
nescitis, inquit, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et
iterum: Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia!
[ERROR: no reftable 34:] Sed quęri potest: quomodo angelos iudicabunt, cum
iam iudicati sunt, alii ad perennem gloriam, alii ad ignem ęternum? Non ergo
sancti angelos iudicabunt, sed eorum opera in hominibus, bonorum in bonis,
malorum in malis. Boni enim homines, quia bonorum angelorum inspirationi
consenserunt, pręmiabuntur. Mali, quia dęmonum tentationi non restiterunt,
damnabuntur. Et si angelos, inquit, iudicabimus, quanto magis
secularia! Hoc est ea, quae sola arbitrii libertate fiunt siue bona siue
mala; quanuis bona perfici nequeant, nisi Diuina gratia suffragante. Porro de
sanctorum iudicio etiam in Sapientię libro [ERROR: no reftable 35:]
habetur: Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus
illorum in perpetuum. Et in Esaia [ERROR: no reftable 36:]:
Brachia mea populos iudicabunt. Omnes, qui pie iusteque uiuunt,
brachia Christi sunt. Quanta igitur sanctorum dignitas, ut Christi iudicis
asseclę sint, et simul iudicent. Quanto enim humilius se gesserunt propter Deum,
tanto altius honorabuntur. Rapientur quippe in aera obuiam Domino (ut Apostolus
sit) et cum eo erunt semper. Alii uero peccatorum pondere grauati
in terra remanebunt, donec pro meritis inferius deprimantur. [ERROR: no reftable 37:] Iudicium erit super uiuos et mortuos, super mediocriter
bonos et mediocriter malos. Electi enim non ueniunt in iudicium, et impii iam
iudicati sunt. Omnes itaque resurgent, sed non omnes iudicabuntur. Sic enim in
Ioanne [ERROR: no reftable 38:] est· scriptum: Qui credit in eum, non
iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in
nomine unigeniti Filii Dei. In eodem [ERROR: no reftable 39:] ipse
Saluator ait: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit
ei, qui misit me, habet uitam ęternam et in iudicium non uenit, sed
transibit a morte ad uitam. Dissentire uidetur ab hac sententia Paulus
Apostolus dicens: Omnes nos exiberi oportet ante tribunal Christi. Non
tamen diuersum erit, si rite dictum istud pensabimus. Omnes enim ante tribunal
Christi sistentur, sed non ideo, ut omnes judicentur; illi uidelicet, quorum iam
factum est pręiudicium, non solum a Deo, sed etiam ab Ecclesia Dei, quę multorum
reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri
prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos
Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus
iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola [ERROR: no reftable 40:] de his, qui judicandi sunt, dicens: Reddent ei
rationem, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos. Et Paulus ad
Timotheum [ERROR: no reftable 41:]: Testificor coram Deo et Iesu
Christo, qui judicaturus est uiuos et mortuos. Viuos et mortuos quidam
interpretantur corpus et animam, iuxta illud: Qui potest corpus et animam
mittere in gehennam, hunc timete. Mihi uero conuenientius aptiusque
uidetur, ut intelligamus uluos iustos — justus enim ex fide uiuit — et mortuos
illos, quorum opera mortua sunt, secundum illud: Sine mortuos sepelire
mortuos suos. Vel si simplicius dictum accipere uolumus, mortuos dicamus
illos, qui olim mortui sunt, et uiuos eos, quos in die nouissimo ignis
absumpturus est, quasi qui postremi in uiuis erunt. Vtcunque sit, iudicium tamen
erit, quo discernantur boni a malis, credentes ab incredulis. Ecce,
inquit [ERROR: no reftable 42:], ego iudico inter pecus
et pecus, arietum et hircorum. Vel iuxta Euangelium: inter agnos, et
hędos. Nam in Mattheo [ERROR: no reftable 43:] legimus: Cum
autem uenerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo,
tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes
gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et
statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris. Veniet ergo in
forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem
in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse
agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes: Vbicunque, inquit,
fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę. In Iohele autem
propheta [ERROR: no reftable 44:] loquentem audimus: Congregabo omnes
gentes et deducam eas in uallem Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi. Et
iterum ait: Consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat; quia ibi
sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Iosaphat interpretatur
Domini iudicium. Eo igitur loci, qui iudicandi erunt, turmatim confluent, ubi
Iudicis thronus positus erit. Et si is locus uallis Iosaphat erit, quę in Iudęa
est, quomodo locus tam angustus tantam capiet multitudinem? Sed quemadmodum
ingens exercitus ad ducem suum congregari dicitur, ita ad uallem illam omnes
congregabuntur, sed alii in ualle, alii circa uallem. Et licet extremi inde
procul consistent, quia tamen primis contigui erunt, omnes in ualle congregandos
dixit. Angelorum autem ministerio congregabuntur. Et mittet, inquit
(Matth. XXIIII.), angelos suos cum tuba et uoce magna, et
congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad
terminos eorum. Vide et obserua, quia electi congregantur, non ad
judicium, sed ad consortium Domini sui, ut una cum ipso judicent eos, a quibus
olim passi sunt persecutiones, probra, supplicia, cędes, utque cum ipso
permaneant ipsi, qui pro eius amore contemptis uoluptatibus dura atque aspera
ultro subiere, diuitiis pręferendo paupertatem, nuptiis castitatem, ambitioni
humilitatem. Hi sunt, de quibus Thessalonicenses admonet Apostolus
[ERROR: no reftable 45:] dicens: Ipse Dominus in iussu
et in uoce archangeli, et in tuba Dei descendet de cęlo, et mortui, qui in
Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur,
simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aęra, et sic semper
cum Domino erimus. Primos in Christo mortuos intelligimus eos, qui in
Christo pro redemptione generis humani nascituro credentes obiere. Deinde
nos, inquit, qui uiuimus, qui relinquimur. Hoc est, qui iam per
Christum redempti uiuimus et a uetustatis obligatione soluti Euangelicę
relinquimur ueritati. Simul rapiemur cum illis, qui sub lege erant et primi in
Christo mortui sunt. Non est autem dicendum, quod alii prius, alii posterius
resurgant. Omnes simul resurgent tam iusti quam impii. Sed soli iusti cum
glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad
terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in
throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in
dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos
Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos,
seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit
Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum malorumque finis sit, et alii
de commisso scelere poenitentiam agant, alii in proposito uitę sanctioris
ardentius perseuerent et utique saluentur. Ait enim [ERROR: no reftable 46:]: Cum ueneriit Filius hominis in maiestate sua et
omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et
congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut
pastor segregat oues ab hędis: et statuet oues quidem a dextris, hędos autem
a sinistris. Qui formam serui accepit, domini pręseferet dignitatem;
prius humilis, postea gloriosus, qualem in uisione prospexit Daniel
[ERROR: no reftable 47:] propheta dicens: Aspiciebam, donec
throni positi sunt; et antiquus dierum sedit, uestimentum eius candidum
quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius flammę
ignis, rotę eius ignis accensus, fluuius igneus rapidusque egrediebatur a
facie eius: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia
assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. His
circumscriptionibus iusti iudicis officium exprimi reor. Antiquitas dierum ad
maturitatem consilii pertinet, candor uestium ad iudicii sinceritatem, capilli,
qui a capite exeunt, ab ore prolata sententia est. Quę ideo lanę mundę
comparatur, ut nimia asperitate careat, et tamen iustitię munditiam seruet.
Misericors enim et iustus est Dominus. Denique iudex ille, misericors est et
iustus, capilli eius lana munda sunt. De igne autem, quo elementa excoquenda
sunt, superius disputatum est. De illo uero, qui iniquis atque impiis paratus
est, mox dicemus. Hoc tamen loco ter ignem nominari audio, et iuxta mysticum
sensum (ut mihi quidem uidetur) thronus flammeus angelici spiritus sunt:
Cherubin et Seraphin, throni et dominationes, in quibus sedeat Dominus. De his
enim dicitur: Qui facis angelos tuas ignem urentem. Rotę uero charitatis
igne ardentes discipuli eius sunt, super quos igneę linguę in aduentu Sancti
Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque
illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta
Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus,
uox tua, inquit, in rotis. Fluuius autem igneus siue ille est,
quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque
ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia eius declaretur. Qua uero
ratione uel quamobrem boni uitam capient ęternam et mali ignem ęternum,
prosequamur, quod recitare cępimus, Euangelium, et plane perspicueque sciemus:
nihil in illo obscuritate uerborum inuolutum latet; cuiuis lectori aperta sunt,
quę dicuntur. Cum uenerit, inquit [ERROR: no reftable 48:], Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum
eo, quis iste nisi angelorum Dominus est, cui angeli seruiunt? Millia,
inquit, millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei. Quis ad
tale spectaculum non exalbesceret metu? Quis non totis artubus contremisceret?
Quis mentis stupore attonitus non obmutuisset? Congregabuntur ad eum omnes
gentes. At uero, cum uiderint sanctos ejus rapi in cęlum, se autem in terra
relinqui, qui, putas, erit horror in animis relictarum? Ad hęc, cum se ad
inuicem segregari conspicient, alias in parte dextera, alias in leua
collocari? Licet illos, qui in dextera erunt, spes futurę sustentabit salutis:
eas uero, qui in leuam reducentur, nonne desperatio occupabit, antequam
iudicentur? Plane enim intelligent se damnandos esse. Non poterunt, puto,
sustinere Iudicis irati faciem, et proni in terram lugubres cum gemitu uoces
dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam
nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per
mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi
autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia.
Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum finis expectatur. Facta igitur
hominum iudicandorum discretione, tunc dicet, inquit [ERROR: no reftable 49:], Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite,
benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione
mundi. O felices illi, quos Rex ad se uocabit. O infelices et miseri, quos
repellet iubebitque recedere. Venite, benedicti Patris mei. Benedicti Dei
Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur
tanquam Dei hęredes et Christi cohęredes possidete paratum uobis regnum a
constitutione mundi. Ab initio enim nouit Dominus eos, qui sui sunt. Aliis autem
ait: Non noui uos, ea uidelicet notione, qua electi noscuntur, non qua
ipse nouit omnia, antequam fiant. Possidete, inquit, cęleste regnum,
cuius possessio perennis est et ęterna. [ERROR: no reftable 50:]
Terrena enim regna subinde mutantur et deficiunt. Nihil certum, nihil stabile in
hoc seculo, nihil perpetuo proprium. Quid ergo iuuat regnum terrenum multorum
hominum sanguine comparare, alienas subiugare nationes, bella cum finitimis
gerere et cum proprię uitę periculo multis imperare? Tu, qui ex alienis tua
facis, nonne mors ex tuis faciet aliena? Quin etiam dum uiuis, dum sanus es, quę
alteri abstulisti, potest profecto alter eripere tibi. Contempta igitur fragilis
regni possessione, perpetui et ęterni regni bonum quęramus, si uere regnare
cupimus. Qua ratione quibusue meritis hoc adipisci possumus, ostendit Dominus
dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi
bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus,
et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Miserationis in
pauperes sunt opera ista. Regnum amiserat Nabuchodonosor, et dictum est ei:
elemosinis redime peccata tua, et delicta tua miserationibus
pauperum. Peccasti, Christiane, poeniteat te peccasse tuisque opibus
succurre aliorum inopię, et quicquid pauperi impartieris, Christus tibi impensum
reputabit atque ab eo accipies pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna.
His tamen talia promitti scias, qui uitam corrigunt, et sicut prius uitiis, ita
deinde uirtutibus operam impendunt. Nihil enim prodest elemosinas facere et in
mortiferis uoluptatibus perseuerare. Dona iniquorum non probat Altissimus.
Ego Dominus, inquit, diligens iudicium et odia habens rapinam in
holocaust[o]
. Porro hi, qui ad regni ęterni bona possidenda uacati
fuerint, admirantes pręmiorum magnitudinem, longe earum merita excedentem, et
quasi nescii, quando tale aliquid Christo pręstiterint, interrogabunt et dicent:
Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus te; sitientem, et
dedimus tibi potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te? Aut
nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum, aut in carcere, et
uenimus ad te? Hi profecto dicere mihi uidentur: Si in istis angustiis,
Domine, te uidissemus, non solum uitę necessaria tibi ministraremus, sed
nosmetipsos nostraque omnia tradidissemus. Usque adeo tua nos pręsentia
delectaret; denique tuam inopiam suscipere et nostras opes tibi tradere parati
essemus. Et ille respondens dicet: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de
his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Sibi factum computat Dominus,
quicquid fideli indigenti pręstatur. [ERROR: no reftable 51:] Dimidio suę
clamidis Martinus pauperem seminudum operuerat, et Christum audit loquentem:
Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Nemo igitur
dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia
debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur,
nec sine multa animi anxietate explicanda. Tunc dicet, inquit
[ERROR: no reftable 52:], et his, qui a sinistris
erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo
et angelis eius. Audita hac irreuocabili seueri Iudicis sententia, quid
acturos putamus damnatos? Quid aliud, quęso, nisi ululatu, gemitu clamoribusque
omnia complendo nunc ad terram se prosternent, nunc exurgent, pectus pugno
uerberabunt, lachrymas fundent inconsolabiliterque dolebunt; diem, qua nati
sunt, maledicent. At tamen peccatorum suorum conscientia compulsi iuste id se
pati palam fatebuntur. Ite, maledicti, recedite, iniqui, abite, aduersarii Dei
Patris et Filii eius. Ite non in terras longinquas, non in fines orbis terrę,
sed in ignem ęternum, in ignem inextinguibilem, in semper ardentes flammas, in
ignem, qui paratus est diabolo et angelis eius; ut quorum suggestioni paruistis
in omni opere malo, eos etiam poenę uestrę consortes participesque habeatis.
Ignis ergo iste paratus erat apostaticis tantum spiritibus, qui pęnitentię
facultatem non habent, non autem nobis, quibus dictum fuit: Poenitentiam
agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nunc quia, dum tempus
suppetebat, poenitentiam contempsistis, obstinati cum obstinatis in igne
ardebitis, in igne illo, cuius ardor non consumit, sed cruciat; in igne illo,
inquam, in quo tam uos corporei quam demones incorporei poenas luetis perpetuas
atque perennes. [ERROR: no reftable 53:] Ne quis autem
miretur, quomodo spiritus incorporei ab igne corporeo supplicia sentient,
iubebit ille, ut sentiant, cui soli cuncta obediunt, cui soli impossibile est
nihil. Claudentur igitur iniqui cum diabolo et angelis eius in illo teterrimo
carcere, a quo nullus speratur exitus, illisque afficientur poenis, quarum
nullus omnino expectabitur finis, nulla requies, nulla saltem leuatio. Idem enim
perseuerabit tormentum, quod initio fuerit inflictum. Iuste autem ęterna poena
plectitur, qui ęternum regem nunquam cessauit offendere. Iuste Deus illorum non
miseretur, qui proximorum suorum miseria non mouentur. Id damnati isti ne
ignorent, dicet eis Dominus [ERROR: no reftable 54:]: Esuriui
enim et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum;
hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et
in carcere, et non uisitastis me. Quid hoc est, quod iniquis sola in
egenos impietas exprobratur? Et ubi sunt furta, rapinę, adulteria, parricidia,
cędes, incendia aliaque scelera? Cur ista tacentur, et sola non iuuandi eos, qui
iuuandi erant, culpa objicitur? Quia sicut charitas omnium fundamentum est
uirtutum, ita cordis duritia omnium mater est uitiorum. Quisquis ergo pietate
erga pauperem non mouetur, bene agendi gratiam non meretur. Gratię autem diuinę
auxilio destitutus in omne nefas prolabatur necesse est. Admirabuntur etiam
impii, quando Christum uiderint talibus auxiliis egentem, et non ei subuenerint.
Tunc ergo et ipsi respondebunt: Domine, quando te uidimus esurientem, aut
sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non
ministrauimus tibi? Perquam breui interrogatiuncula sese expediunt, quia
aspectum irati Iudicis ferre diutius nequeunt. Vel quos in uita cum Deo loqui
minimum delectauit, ne tunc quidem, cum judicabuntur, delectare poterit. Pigebat
eos diuinas legere Scripturas, molestum erat in Ecclesia missalibus interesse
sacris, prędicationes audire, cęlestia contemplari. Ideo tunc quoque
tedebit eos cum Christo loquendo multum immorari. Tunc
respondebit illis dicens: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi
fecistis. Minimi et minores intelligendi sunt pauperes humilitate parui,
meritis magni. Plus enim debemus illis, qui sanctius uiuunt, quam qui minus pie
uitam instituunt, si ope nostra indiguerint. Vt autem promptius inopi
subueniamus, consyderemus m illo personam Christi, et si ab ipso ęterna bona
nobis dari cupimus, cur bona temporalia eidem largiri negligimus cum usura[m]
exacturi quicquid impenderimus? Et ibunt, inquit, hi in supplicium
ęternum: iusti autem in uitam ęternam.
-- --
Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
|