Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

3

[ERROR: no reftable 1:] In Euangelio [ERROR: no reftable 2:] interrogantibus discipulis, quod signum aduentus tui et consummationis sęculi: respondit, quod multi uenient seque Christum esse mentientur, quod bella sęuient, gens in gentem consurget, terra tremet, pestilentia populos uastabit, fames opprimet, quod Christiani persecutiones patientur et odio erunt genti infideli, quod pręterea consurgent pseudoprophetę, et seducent multos. Abundabit, inquit, malicia, et refrigescet charitas multorum; quod post hęc prędicabitur Euangelium quodque in loco sancto stabit abominatio desolationis a Daniele olim prędicta; denique ait, quod tunc erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet: sed propter electos tempus afflictionis arctabitur, ne diutina uexatione a fide deficiant. Postremo dicit, quod pseudoprophetę illi et pseudochristi dabunt signa magna et prodigia. Hoc autem ideo prędictum, ne quis fidelis his captas inducatur in errorem. Deinde, post tribulationem istam, inquit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen, stellę cadent, uirtutes cęlorum mouebuntur, signum Filii hominis apparebit in cęlo. Pręter hęc in Luca [ERROR: no reftable 3:] habetur: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris, et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi. Cautos nos primum facit Dominus noster, ne a pseudoprophetis siue pseudochristis decepti, ab eo qui ueritas est, deficiamus. Fortes autem in fide animos non poterunt subuertere bella, non terrere pestilentię, non fames offendere. Omnium aduersitatum superior est pietas Christiana; hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fidelis itaque omnia contemnet, ut lucretur Christum: omnia ęquo animo feret, ut, multa patiendo, in Domino requiescat, et cum grassabitur persecutio, non timebit eos, qui corpus occidunt, ut illi seruiat, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Inter sęuientes gladios confitebitur dicentem: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cęlis est. Certum enim habet, si pro Christi nomine perimatur, in sanctorum martyrum gloriosum collegium se uenturum. Surgent pseudoprophetę, et seducent multos, inquit, abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum. Reor equidem, iam nos in hęc tempora incidisse, nisi quod pseudoprophetas palam prędicantes nondum audiuimus. Persecutiones tamen a Mahumetanis patimur, et in dies Christianorum regna infidelium armis occupantur. Et nihilominus inter tribulationes istas non minuitur malicia multorum, sed abundat. Neque solum refrixit charitas, uerum etiam odia multiplicantur. Haud satis est Christianis, quod ab infidelibus infestantur, inter se dimicant, inter se digladiantur, gens contra gentem, regnum aduersus regnum. Nostra quippe memoria, tanta Gallorum, Hyspanorum, Italorumque strages facta est, tot fortium uirorum cędes perpetrata, ut ad effugandos ab Europa atque Asia Mahumetanos satis essent. Nunc uero ita adhuc agunt, ut reliquum orbem illis facilius possidendum relinquant, milite uacuum ac defensoribus exutum. Malicia ergo abundauit, et charitas in odium uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent, ideo se quidem non credidisse, quia, quod uerum erat, nemo docuerit. Quemadmodum igitur tempore apostolorum per omnes orbis partes euangelizatus est Christus: ita deinde in fine sęculorum euangelizari oportet eum, qui pro hominibus factus est homo, ut omnes saluaret. Euangelii prędicationem subsequetur aduentus Antichristi, quem ego reor dici abominationem desolationis [ERROR: no reftable 4:]: ac tunc quidem futuram in Ecclesia Dei tribulationem, qualis non fuit ab initio. [ERROR: no reftable 5:] Persecutiones autem fuerunt ab initio in Christianos factę plurimę. Primam suscitavit Nero, in qua Petrus et Paulus martyrio coronati sunt. Secundum exercuit Domitianus; ab eo Ioannes apostolus ad Pathmos insulam in exilium est missus. Tertiam Traianus, in qua Symon Chleophę filius, episcopus Hierosolymitanus, crucifigitur, Ignatius, Antiochenus episcopus, bestiis traditur. Post hos Hadrianus Ecclesiam persecutus est, deinde Antoninus Pius, sub quo Iustinus philosophus, dum Christum confitetur, martyrii meruit coronam. Ad hęc M. Antonio Vero et Lucio Aurelio Commodo imperantibus Polycarpus et Pionius pro Christi nomine interfecti et in Galliis plurimi per tormenta absumpti. Seuero etiam imperante grauis in Christianos facta est persecutio. Tunc et Origenis pater Leonides pro confessione Christianitatis mortem sustinuit et uitam inuenit. Maximino quoque regnante persecutionem passa est Ecclesia. Non pauci sacerdotalis dignitatis uiri tunc sunt interfecti. Philippus cum filio Philippo Romę imperauit, anno ab Vrbe condita millesimo; primus ex Romanis imperatoribus (ut quidam aiunt) Christianus fuit. Philippis uero patre ac filio interemptis regnauit Decius Pannonius, qui commota in Christianos persecutione Laurentium diaconum Romę, Alexandrum Hierosolymitanum episcopum Palestinę Christum confitentes interfici iussit. Valeriano autem et Gallieno imperantibus, Cyprianus, Carthaginensis episcopus, martyrio coronatus est. Persecutionem a Valeriano suscitatam Gallienus sedauit. Eo deinde a Persis capto rursum mouit persecutionem Aurelianus imperator: sed non multo post ab ęmulis imperii occiditur. Quid pręterea dicam? Quanta Christianorum strages facta sit Diocletiano Maximianoque imperantibus, quanta Maxentio, quanta Licinio, quanta Constantio Arriana hęresi subuerso? Sapor quoque, Persarum rex, Christianos persecutus est, et Romanorum Iulianus Apostata, et Gothorum Harmaricus, deinde Radagasius, postremo Ataulphus. Post hos Vandalorum Alanorumque gentes cum Genserico suo rege Arriana hęresi et ipso polluto, tunc ab Hyspania ad Aphricam profecto, catholicam fidem persecutę sunt. Et cum ita sit, nonne mirum uidetur, quomodo tandem non solum steterit, sed etiam aucta ac dilatata sit Christiana religio non repugnando persecutoribus, sed eorum immanitatem rabiemque tolerando? Porro, qua id ratione factum sit, audi. Vnus occidebatur, plurimi conuertebantur; deficere coeperunt interfectores, et multiplicari non cessarunt confessores. A priuatis ad prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit notitia ueritatis; et qui persequebantur Christianos, facti sunt tandem Christiani. Nullo modo id fieri poterat, nisi diuina uirtus pro Euangelicę professionis assertoribus staret. Sicut autem ab initio persecutiones aduersus orthodoxę fidei uiros desęuierunt, ita in fine in eosdem grassabuntur, multoque magis quam unquam antea. Erit, inquit, tribulatio, qualis ante non fuit, neque postea futura sit. Quando hoc fiet, designat Paulus apostolus ad Timotheum [ERROR: no reftable 6:] dicens: Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, et uoluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. Hoc totum illo breui dicto comprehenditur: Abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum. Vereor profecto, ne forte pręsens tempus tunc per Apostolum significatum sit. Quando enim antea maiora nobis incubuere pericula? Infida gens Turcarum ab oriente in occidentem extendit imperium, occupauit Christianorum regna, in dies latius rem auget, ceruicibus nostris minatur, uastat agros, expugant oppida, captiuos abigit, non est, qui uiribus eius resistat, nisi Deus omnipotens, quo nobis irato ille prosperat[ur]. Quando homines magis se amantes fuisse credimus? Omnes enim, quę sua sunt, curant, non quę Iesu Christi. Quando auaritia, et superbia, magis dominata est? Nemo commune bonum prouidet: unusquisque priuatis inhiat lucris, marsupium suum implere festinat publico damno. Nemo egeno porrigit manum, omnes rapinis prędęque student, ita ut exclamare liceat: Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? Nemo alteri subiici patitur, unusquisque supereminere conatur, dedignatur parem, cuncta agit insolenter, superbe, arroganter. Quibus ante sęculis magis nomen Domini blasphematum sit sanctorumque omnium, et id quidem impune? Qui principi maledixerit, lęsę maiestatis est reus; maleddicunt multi Principi principum Deo, et securi sunt. Ideoque Deus iniuriam sibi illatam cogitur ipse uindicare, tam in eos, qui peccant, quam in illos, qui peccantes iusta poena non afficiunt, utrosque barbaris infidelibus in miserrimam seruitutem submittendo. Quando liberos parentibus minus obsequentes fuisse meminimus? Statim pueriles annos cum excesserint, dominari uolunt, patri matrique molesti sunt. Atque utinam non inuenirentur, qui eos, a quibus geniti sunt, etiam maledictis lacessant, et interdum uerberibus nequiter distringant. Quibus ante actis temporibus major fuerit numerus eorum, qui pro bono malum redderent, qui magis de scelere gloriarentur, qui in proximos magis iniqui iniuriique essent, magis factionibus studerent quietemque odissent? Quando magis detractio delatioque regnauit? Quando turpis libidinis incontinentia magis uiguit, crudelitas grassata est, proditio inualuit, protervitas insurrexit, tumor mentis inundavit, omne uoluptatis genus multiplicauit? Quando major in religiosis simulatio pietatis? Sacerdotium quęritur, non boni ęterni desyderio, sed spe lucri temporalis. Denique inter Ecclesię rectores major est adipiscendę rei cupiditas quam saluandarum animarum cura. Quorsum ista recensuimus, nisi ut ex Apostoli sententia dies nouissimos jam uenisse noscamus? Abundauit igitur malicia refrixitque charitas. Quid reliquum est, nisi ut illud sequatur, quod idem Apostolus asserit dicens [ERROR: no reftable 7:]: Spiritus manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dęmoniorum in hypocrisi loquentium mendacium? Nonne nostra ętate plurimos nouimus a fide discessisse et ex Christianis Mahumetanos factos? Turcarum regni robur nonne Macedones, Epirotę, Mysi, Mediterranei Dalmatę sunt, et Hellespontus, et Asia, et Gręcia? Qui omnes Christiani erant, nunc Mahumetanę perfidię errorem militiamque sequuntur. Iam ergo per temporum curricula ad dies nouissimos peruentum est; necdum tamen finis. Multa enim adhuc percurrere debent, et ipsam Antichristi persecutionem, et deinde Christi cum maiestate aduentum. Apostoli ista assertio est ad Thessalonicenses [ERROR: no reftable 8:] dicentis: Ne terreamini, quasi instet dies Domini: quoniam nisi discessio uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se, tanquam sit Deus. Continget igitur discessio. Quomodo continget? Viuente Paulo uigebat Romanum imperium Nerone Cęsare. Ideo interpretabantur nonnulli discessionem istam, regnorum defectionem ab imperio Romano, quę longe iam pręteriit. Quare necesse est, ut intelligamus quosdam ex primatibus discessuros ab Ecclesia et ab orthodoxę credulitatis ueritate. Idque innuere uidetur ipse Dominus in Euangelio [ERROR: no reftable 9:] dicens: Verum tamen Filius hominis ueniens, putas, inueniet fidem in terra? Ergo ante aduentum eius ad iudicium religio Christiana in paucis erit, si cum illis comparentur, qui uel timore perculsi, uel uoluptate illecti, uel errore decepti, Antichristum secuturi sunt. Discessio itaque a catholica fide ante Antichristi aduentum incipiet, et illo adueniente multiplicabitur. [ERROR: no reftable 10:] Circa discessionis huius initia reuelabitur homo peccati, filius perditionis Antichristus. Deum se esse simulabit, se adorari, se coli iubebit, terrenorum bonorum pollicitatione subuertet plurimos, minis perterrefaciet, prodigiis fallet, ui opprimet. Rari erunt, qui occidi pręoptabunt quam a pietate discedere. Hos suppliciis afficiet iniquus ille et per tormenta disperdet. Sed qui pro Christi nomine mori non recusabunt, uiuere cum Christo incipient in ęternum et tanquam uictores immortalitatis gloria coronabuntur. Erit itaque persecutio aduersus fideles, qualis non fuit ab initio, neque fiet. [ERROR: no reftable 11:] Sed dicamus prius de ortu Antichristi; deinde de gestis; postremo de interitu eius, non multum post futuro. Neque enim Deus illum diu regnare patietur, qui ad tantam humani generis perniciem insurrecturus est, ut omnibus mortem meditetur, uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes a uia salutis modis omnibus conetur auertere et in baratrum inferni deturbare. Hunc diaboli fore filium Dominus per Esaiam [ERROR: no reftable 12:] testatur dicens: Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas. Hic diabolus est, qui si quem hominum accendi uiderit cupiditate pecunię, ambitione glorię, uoluptate luxurię, sufflat in igne prunas, his proponens illicitum lucrum, illis pręlationis honorem, aliis lasciuientis uitę mortiferam oblectationem. Hic igitur, qui tales sufflat prunas, ut cuncta in nobis bona suscitato uastet incendio, protulit, inquit, uas in opus suum. Vas istud Antichristus est, per Sathanę operationem genitus, ut opera diabolica perficiat, omnes, si possit, a ueritate auertens et mendacio fallens, ut pereant. Propterea sequitur: et ego creaui interfectorem ad disperdendum. Totus enim eius conatus eo spectabit, ut Christum confitentium corpora interficiat et animas disperdat a Christo alienatas. Hic est in Daniele [ERROR: no reftable 13:] quartę bestię cornu, bellum gerens aduersus sanctos. Quartam autem bestiam puto esse principem aliquem quartę partis orbis, a quo potestatem sumet sibi Antichristus. Hic est, de quo in eodem propheta [ERROR: no reftable 14:] rursum ditur: Post terrę reges cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens contra Principem Principum, id est Christum, et sine manu, inquit conteretur: solo enim Christi nutu peribit. Quidam de tribu Dan oriturum autumant, iuxta Jacob patriarchę prophetiam in Genesi [ERROR: no reftable 15:] dicentis: Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Coluber et cerastes, quia nec astutia illi deerit ad decipiendum ut serpenti, qui primos parentes nostros falsa inductione seduxit, nec potestas ad persequendum. Cerastes enim cornutum sonat: per cornua autem in Scripturis diuinis uis ac potestas designatur. Mordebit ungulas equi, hoc est, impugnabit fidelium solidam stabilemque constantiam, ut subuersos retro ruere cogat. Retro quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris implicatur. Coluber ergo erit Antichristus, dum fallit, cerastes, dum uim experitur, persequendo illos, qui sibi non consenserint. Et tunc, fratres, fideli populo, id est nobis, maxime prudentia opus erit, ne quis in foueam incidat perniciosi erroris, et firma animi constantia, ne minante tyranno pro Christi nomine mori timeat, pro breui uita ęternam lucraturus. Prosequamur reliqua. [ERROR: no reftable 16:] Antichristus in Daniele [ERROR: no reftable 17:] est cornu inter decem cornua bestię terribilis. Quid autem terribilius diabolo? Est et rex impudens facie, post reges quatuor postremos consurgens, cum creuerint iniquitates [ERROR: no reftable 18:]. Fortissimus erit omnium. Vniuersa, inquit, uastabit, interficiet robustos et populum sanctorum. Tunc enim eo Ecclesiam persequente plurimi martyrio coronabuntur. Contra Principem Principum consurget, hoc est contra Christum. Sine manu conteretur; non utique manu uel armis Christus Dominus, sed spiritu oris sui interficiet impium. Interim uideamus, quid de eius persecutionibus in Scripturis prędictum sit, ut fidelis populus uenturam super se tempestatem agnoscens, ne ab ea lędatur, pręparet animum ad patienda illa supplicia, per quę ad ęternam peruenitur quietem, illud malum, quod mercede summi boni compensabitur. Hanc persecutionem futuram cernens Hieremias propheta [ERROR: no reftable 19:] expauefactus clamat: Vocem terroris audiuimus, formido et non [est] pax: et quoniam nimia formidine tabescit color in facie succedente pallore, conuersę sunt, inquit, facies in auruginem. Vę, quia magna dies illa, nec est similis eius. Erit enim tunc (ut sępe diximus) tribulatio, qualis non fuit ab initio, nec fiet postea. Idem Antichristus in Zacharia [ERROR: no reftable 20:] stultus pastor appellatur, dicente ad prophetam Domino: Sume tibi uas[a] pastoris stulti, hoc est insignia eius, qui gregem Domini dissipare conaturus est. Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non uisitabit, dispersum non quęret, et contritum non sanabit, et id, quod stat, non enutriet. Contrarius ergo erit bono pastori Christo, qui derelictos primorum parentum culpa uisitauit oriens ex alto, et gentes per idolorum errorem dispersas ueri manifestatione congregauit, uitiorum tabe affectos per poenitentiam sanauit, sanatos, ne remorbescerent, gratię suę pharmaco sustentauit. Ille pręterea (ut subiungitur) carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissoluet. Carnaliter enim uiuentes, quibus blandiri uidebatur, perdet: et ungulas, quibus ipsi se insistere putabunt, dissoluet, ne rectum iter queant incidere, sed a uero deuium, dum erroribus implicantur. De utriusque tempore tam Christi quam Antichristi in Apocalypsi [ERROR: no reftable 21:] est scriptum: et uidi angelum descendentem de cęlo, habentem clauem abyssi, et cathenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Sathanas, et ligauit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signauit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni. Isti mille anni totum tempus significant, ab incarnatione Christi usque in finem sęculi. Angelus autem descendes de cęlo et clauem habens abyssi, Christus est, cui data est omnis potestas cęlestium, terrestrium et infernorum. Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus, passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant; deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente, dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt, diuulgato per orbem Eungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem conuerso. Illud uero, quod sequitur: Post hoc oportet illum solui modico tempore, tempus Antichristi erit, quem tribus annis regnaturum constat cum dimidio. et cum consummati fuerint, inquit, mille anni, soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes. Dictum est superius plerosque a fide discessuros atque Antichristo adhęsuros. Illis ergo solutus erit Sathanas, non eis, qui mori pręoptabunt quam pręuaricari. De illis itaque ait, qui subuersi erunt: Congregabit eos in pręlium, quorum numerus sicut harena maris, et ascenderunt super latitudinem terrę, et circuierunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Antichristus enim multitudine gentis suę munitus persequetur sanctos in fide stabiles, et ciuitatem Deo dilectam Ecclesiam totis uiribus oppugnabit, compellens, ut se quasi Deum adorent atque colant. [ERROR: no reftable 22:] Male quidam intelligentes mysterii, quod sub uerborum uelamine latet, arcanum, putauerunt post resurrectionem mille annos Christum cum sanctis in terra regnaturum. Quę quidem assertio dissentire mihi uidetur ab Euangelio, in quo futuri iudicii texitur historia; quando videlicet separatis agnis ab hędis, iustis ab iniustis, alteris Iudex dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, possidete uobis regnum ab initio paratum. Alteris econtrario: Ite maledicti in ignem ęternum. Quod si Dominus post iudicium in terra regnaturus esset, non uocaret electos, ut ad se uenirent, et regnum ipsis paratum possiderent; sed potius dixisset: manete hic mecum mille annos, ut in terra mecum regnetis. Aut quomodo iustis semper regnum cęlorum promitteret, si prius terrenum esset daturus? Poenitentiam agite, inquit, et appropinquabit regnum cęlorum. Moueret me fortasse non parum, in hac millenarii regni opinione fuisse Tertullianum, Victorinum, Lactantium, et apud Gręcos Hireneum, Lugdunensem episcopum, nisi illos Hieronymus cunctis pręferendus redarguisset. Eos ille iudaizare dixit, qui mille annorum regnum in fine constituunt. Iudei enim tunc se in regnum restituendos aiunt et in Hierusalem auro gemmisque constructa collocandos, et rursum nuptias, sacrificia, circumcisiones, sabbata seruanda, liberos educandos, rursum epulis deliciisque indulgendum, nationes, ut ipsis seruiant, subiugandas. Et si talia futura sint, frustra in Euangelio prędicantur beati pauperes, beati, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum, beati, qui esuriunt et sitiunt, beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: si rursum beati sunt, qui argentum aurumque in terra possident, qui liberorum procreationi operam impendunt, qui conuiuia laute parant et crapulantur atque aliis dominari affectant. Sed Iudęorum ista tam uana expectatio est, ad pristinas uoluptates uotis omnibus anhellantium, non Christianorum, qui post corporum glorificationem istis se non indigere sciunt, dicente Domino: In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes angelis. Et de epularum usu prędicat Apostolus [ERROR: no reftable 23:]: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. De hoc satis. Nunc ad reliqua propositi nostri explicanda redeat oratio. Coepimus quippe de persecutione Antichristi loqui. Tanta igitur erit calamitas temporum illorum, ut, si paulo longius protenderetur, etiam electi deficerent, dicente Domino in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset ulla caro. Quomodo autem breuiabuntur dies illi? Non, quod dies breuior sit futurus, sed quod non multum temporis Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele [ERROR: no reftable 24:] dicitur: Cor eius aduersus testamentum sanctum. Et quoniam uerę religioni in omnibus aduersabitur, faciet, inquit, iuxta uoluntatem suam rex, et eleuabitur, et magnificabitur aduersus omnem Deum, et aduersus Deum Deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur ira. Dominabitur enim, donec in illum ira Dei uindictam perficiet, qua oppressus peribit. Scelera quoque eius describuntur, cum dicitur: et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis foeminarum. Erit enim de Iudęorum progenie. Deum itaque patrum suorum, Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Iacob contemptui habebit, temerarie admodum sibi uendicans diuinitatem seque ut Deum coli iubens. Quid est autem, quod dicitur, in concupiscentiis foeminarum erit, nisi quia uoluptati corporis operam dabit et eandem intemperantiam suis sequacibus permittet, cupidinibus frena laxando, contempta uitę honestioris ratione? Vtque se Deum probet, mira quędam facturus perhibetur. Hoc testatur Apostolus ad Thessalonicenses [ERROR: no reftable 25:] scribens, cum ait: Cuius est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt. Qui sunt, qui pereunt, nisi qui a fide secedent et ueritate derelicta signis mendacibus credituri sunt? Qui uero neque signis, neque minis, neque pręmio a proposito receptę ueritatis mouebitur, hic (ut Esaias ait) preciosior erit auro et mundo obrizo. Quid enim inter homines preciosius Christiano non tormenta, sed Deum timente et pro Christi confessione mori parato? Ille quidem miraculorum pręstigiis fallet, sed incautos; comminationibus terrebit, sed timidos; palpatione deliniet, sed molles et obscoenitatibus assuetos; poenis autem non conficiet, nisi in fide fortes, quorum mors uitę ęternę munere compensabitur. Certissima enim erit uictoria nolle parere impii huius imperio. Impiissimum immo et immanissimum fore Apocalypsis [ERROR: no reftable 26:] testimonio discimus, ubi de illo est scriptum: Draco magnus et ruffus, potens uidelicet et crudelis et martyrum cruore foedatus; habens capita septem et diademata septem, hoc est potentia munitus regum, qui eum secuturi sunt, et cornua decem, argumenta erroris, quibus decalogum impetat et impugnet et legem diuinitus latam conetur euertere. Cauda eius trahebat, inquit, tertiam partem stellarum cęli, et misit illas in terram. Erunt quippe Christiani in partes tris diuisi, duę partes saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit, hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obdurati poenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos usque descendent. Tunc autem stellę cęli erant, quando credentes baptizabantur et Spiritu Sancto illuminati in Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono, fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. [ERROR: no reftable 27:] Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit plurimos adhuc extare, qui Euangelicę ueritatis prędicationibus commoti Christum confitentur, iracundię Furiis agitatus in aciem descendet, pugnabit et uincet, ut et iustorum probetur patientia et iniustorum manifesta fiat nequitia. Hoc sane in Apocalypsi discimus, ubi post prędicationem Enoch et Helię et sequacium eorum, post miracula ad probandam religionis ueritatem facta sic de iisdem infertur [ERROR: no reftable 28:]: Cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos, et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Sodoma interpretatur cęcitas, Aegyptus tenebrę. Ciuitas ergo ista conuentus infidelium est. Ab his crucifixus est Dominus, ab his Antichristo dominante Enoch et Helias et alii fideles occidentur, ut per martyrium Domino suo coniungantur. O felices illos et uere beatos, quorum tunc fortior erga Christum erit fides quam Antichristi tormenta; qui Christum Dominum confitendo mori pręoptabunt quam eum negando uiuere et omnibus pręsentis uitę perfrui deliciis. Porro sicut olim in Christi passione hora diei tenebrę factę sunt, ita in martyrum suorum passione luminaria cęli deficient, ut iustos iniuste interemptos testentur. Sic enim in Mattheo [ERROR: no reftable 29:] est scriptum: Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellę cadent de cęlo, et uirtutes cęlorum mouebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in cęlo, et tunc plangent omnes tribus terrę. Quemadmodum, cum sol oritur, stellarum lux tabescit, ita Christi cruce rutilante sol et luna minus lucere uidebuntur, majoris luminis radiis euicti. Hoc futurum prophetauit Iohel [ERROR: no reftable 30:] dicens: A facie eius contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę retraxerunt splendorem suum. Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna, luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque terribilia diei illius cernentes, in admirationem conuersi stupebunt. Et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in cęlo. Signum istud crux est sancta. Ea tanquam insigne summi Regis pręibit aduentum eius, ut, qui in eo uicerat, in eo et trimphet, et qui in eo passus est, in eo et iudicet. Certe crux ista in cęlo apparens, nisi multo fulgore luceret, sole et luna et stellis obfuscatis uideri minime potuisset. Et fortasse ideo (ut dixi) cęli luminaria non apparebunt, quia illis crux ipsa lucidior erit. Sicut enim sol omnium syderum clarissimus suo ortu stellarum fulgorem tabescere cogit, ita crux illa suo lumine solis radios exuperabit eoque facilius reliquas cęli luces supereminebit atque pręcellet. Tunc, inquit, plangent omnes tribus terre. Visa enim cruce turbabuntur impii moeroreque afficientur. Plangent Iudęi, quia quem crucifixerant, eum in cęlo regnare intelligent. Plangent hęretici, qui crucem quasi Deo inimicam minime adorandam esse dixerunt. Plangent peccatores, qui illum offenderunt, quem dominum omnium esse tam aperta signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia terrenis uoluptatibus obruti cęlestis boni possessione se indignos esse iam tandem animaduertent planeque cognoscent. Et, si isti uisa tantum cruce plangent, mira eius apparitione conterriti, quanto magis formidabunt atque dolebunt ipsum uidendo Iudicem, cuius irati damnationis excepturi sunt sententiam? Ipsum, inquam, quem in monte olim loquentem populus Israhel ita expauit, ut ad Moysen [ERROR: no reftable 31:] diceret: Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur. Ipsum, inquam quem postea armati milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset: Ego sum, sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod merentur, sine bonum siue malum. Terrores igitur de cęlo erunt, luminaria obtenebrata, de terra Antichristi persecutio, de mari ęstus insolitus et fluctuum frementium non prius uisa elatio. Erit (ut Luca [ERROR: no reftable 32:] ait) pressura gentium in terris prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę superuenient uniuerso orbi. Cuncta igitur elementa hominibus horrorem ingentem incutient. Et quoniam nunc quoque, quoties aliquid contingit nouum et inusitatum, semper mali aliquid futurum auguramur, iccirco sequitur: Arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę subsecutura sunt, non hic, aut illic, sed uniuerso orbi cunctisque nationibus proximo iam sęculorum fine. [ERROR: no reftable 33:] Porro iusti in afflictione persecutionis positi Deo supplica[bu]nt, ut ab his liberentur nec ab Antichristo uincantur: Exurge, Domine, inquient [ERROR: no reftable 34:], non pręualeat homo. Exurge in iudicium, ne pręualeat homo prophanus et execrabilis Antichristus. Exurge, Domine, et exaltetur manus tua, ut conterat Antichristum. Hactenus de natiuitate et regno eius, nunc de eiusdem interitu dicendum. [ERROR: no reftable 35:] Exaudita enim iustorum deprecatione, conuertetur Dominus ad disperdendum illum, qui pendere omnes sua impietate nitebatur. Hac de re in Esaia [ERROR: no reftable 36:] est scriptum: et percutiet Dominus terram uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Declaratur et locus, in quo casurus sit, dum dicitur [ERROR: no reftable 37:]: et pręcipitabit in monte isto, hoc est in monte Oliueti, faciem uinculi colligati, quod est Antichristus, uinculo suę obstinationis irretitus, uinculi, inquit, colligati super omnes populos, et telam, quam orditus est omnes nationes. Eo enim interempto, cessabunt laquei erroris, quos omnibus intendebat ad capiendum. Eidem in Ezechiele [ERROR: no reftable 38:] dicitur: Super montes Israhel cades tu, et omnia agmina tua, et populi, qui sunt tecum. Et quoniam demonum pręda erunt omnes sub illius signis militantes: feris, inquit, auibus omnique uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum. Quid miserius his, qui demonum potestati subiicientur? Nam sub bestiarum metaphora demones intelligimus. Hoc idem Apostolus docet ad Thessalonicenses [ERROR: no reftable 39:] dicens: Reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui. Ante tamen Enoch et Heliam uenturos constat, ad quorum prędicationem Iudęi quoque, qui tunc uiui aderunt, ad Christum conuertentur: sed iidem (ut diximus) ab Antichristo interficientur. Et quoniam persecutio (ut dictum est) tres annos cum dimidio perseuerabit, in Apocalypsi [ERROR: no reftable 40:] legimus: Ciuitatem sanctam calcabunt mensibus XLII. [ERROR: no reftable 41:] Post hęc ait: et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M.CC.LX. amicti saccis. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra in conspectu Domini terrę stantes. Per oliuas et candelabra isti duo sancti designantur, lucentes coram Domino claritate uitę sanctę, oleum misericordię pręseferentes et doctrinę salutaris lucem. Sub his et alii prędicatores intelliguntur eadem docentes. Quandiu ergo durabit Antichristi persecutio, tam diu et Euangelium per orbem terrarum prędicabitur, ut fideles saluentur. Has duas oliuas et Zacharias propheta [ERROR: no reftable 42:] uidit ad dexteram candelabri et ad sinistram, et cum interrogasset, audiuit eos esse duos filios olei, qui assistunt dominatori uniuersę terrę. Filii olei filii Dei sunt. Quo oleo et Saluator noster dicitur unctus: Vnxisti eum oleo letitię prę consortibus suis. Vnctio ista facta est in unione diuinitatis cum humanitate, quoniam verbum caro factum est. Sancti ergo, qui assistunt dominatori uniuersi, sunt filii Dei per adoptionem, quasi filii et hęredes per Christum. Quid est autem assistere Deo nisi contemptis uoluptatibus illi soli seruire? Quid est ei seruire soli nisi uitam quoque exponere pro asserenda ueritate et mori malle quam Christi nomen, ut uel diu superuiuas, denegare? [ERROR: no reftable 43:] Sanctissimi martyres olim inter horrenda supplicia constricti ad contemptum infidelis tyranni clamabant: Christiani sumus, idola tua non adoramus. Pro confessione Domini Iesu occidi cupimus, ut pro illo occisi cum illo uiuamus in ęternum. Quorsum ista dicimus, fratres, nisi siquis uestrum Mahumetanorum uiolentia oppressus Christum negare iubebitur, [ut] iugulum potius gladio supponat quam protelandę fragilis uitę cupidine Domino suo peccet et immortalitati pręferat mortalitatem? O felicem illorum fidem atque constantiam, qui Antichristi impietati consentire neque minis neque promissis compelli poterunt. Morientur mali, morientur boni, mors tamen malorum pessima. Preciosa autem in conspectu Domini mors sanctorum eius. Post hęc autem tam terribilia atque horrenda horribilior succedet per ignem consummatio. [ERROR: no reftable 44:] Ignis enim de cęlo uenturus est, qui uno incendio cęlum, terram mariaque dissoluet, Esaia propheta [ERROR: no reftable 45:] dicente: Leuate in cęlum oculos uestros, et uidete sub terra deorsum; quia cęli sicut fumus liquescent, et terra sicut uestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hęc interibunt. Terrę igitur habitatores iusti iniustique, qui tunc superstites erunt, eodem igni absumentur. Verum tamen idem ignis alios purgabit, alios torquebit; aliis lucebit, alios uret. Sed ex animantibus nullum relinquet in terra uiuum. Idem enim propheta uaticinatur [ERROR: no reftable 46:] et ait: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius. Et alibi [ERROR: no reftable 47:] rursum: Ecce, inquit, Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadrigę eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis. Quadrigas eius uocat angelos, quibus comitantibus uenturum in Euangelio quoque legimus. De hoc igne et in Osee propheta [ERROR: no reftable 48:] est scriptum: Adducet Dominus urentem uentum de deserto ascendentem. Et in Amos [ERROR: no reftable 49:]: Ecce uocabit, inquit, iudicium ad ignem Dominus Deus, et deuorabit abyssum multam. Et in Michea [ERROR: no reftable 50:]: Consumentur montes subtus eum, et ualles scindentur sicut cera a facie ignis. Et in Sophonia [ERROR: no reftable 51:]: In igne zeli mei deuorabitur omnis terra. Et in Malachia [ERROR: no reftable 52:]: Ipse enim quasi ignis conflans. Et iterum [ERROR: no reftable 53:]: Ecce, inquit, dies ueniet succensa quasi [c]aminus . Longe igitur horribilior erit ignis iste illo igne, quo Ilium arsit, uel quo Nero Vrbis partem concremauit, uel quo Alexander Persarum regiam, opus inter orbis terrę miracula numerandum, absumpsit. Etenim in diuersis regionibus talia contigere. Flamma autem, de qua loquimur, totam terram occupabit. Contremiscent reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos [ERROR: no reftable 54:] scribens: Terribilis, inquit, quędam expectatio iudicii, et ignis emulatio, quę consumptura est aduersarios. Consumentur aduersarii, consumentur utique et iusti, sed alteri ad uitam, alteri ad mortem. Diuersum enim faciet euentum diuersę uitę ratio, dicente Zacharia propheta [ERROR: no reftable 55:]: Erunt in omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea dispergentur; et deficient, tertia pars relinquetur in ea. Duę istę partes erunt Iudęi increduli et heresi polluti Christiani; tertia pars erunt fideles, qui quomodo relinquentur, declarat dicens: et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Et fideles ergo probandi sunt per ignem; non tamen sicut ligna et palea, quę in igne deficiunt, sed sicut argentum et aurum, quę quanto magis excoquuntur, tanto puriora euadunt. Hoc prorsus futurum ipsi sancti in psalmis [ERROR: no reftable 56:] confitentur et ad Dominum conuersi aiunt: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Et post paululum: Transiuimus, inquiunt, per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Si de igne Iudicii intelligimus, pręteritum pro futuro positum est, more Scripturarum: ut, quod prędicitur, non minus certum habeat euentum, quam illa, quę pręterierunt. At uero si de pręsenti igne accipiendum sit, transierunt fideles Dei serui per ignem multarum tribulationum et per aquam baptismatis sacri intraueruntque in refrigerium beatitudinis ęternę. [ERROR: no reftable 57:] Cuncta autem, quę in mundo sunt, in fine seculorum igne dissolui oportere, etiam Heraclyto gentili philosopho placuit, nequis ethnicorum assertionem nostram irrideat et Christianos talia confingere arbitretur. Pręter hęc experimento discimus tantam uim esse ignis, ut ligna consumat, petram conuincat, ferrum molliat, metalla liquefaciat, aquas assiduo callore siccet. Nequis deinde incredulus miretur terram, mare aęraque arsurum, gentilium annales idem innuere mihi uidentur et fidem hac de re uel incredulis facere. [ERROR: no reftable 58:] Seneca sincerissimę fidei autor lib. Naturalium quęstionum primo ait: Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita sublime, ut inter sydera esse uideatur. Nonne sunt hęc pręludia quędam siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait: Ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiadorus, Possidonii auditor, tradit, per quam direptis aquis ignis emersit. Quod si uis illa ignea tanta aquarum altitudine arceri uel extingui nequiuit, quomodo furente ultimo incendio, quo et cęlum siue sub cęli aęr cremandus dicitur, omnis penitus aquarum humor non siccabitur? Terram autem arsuram Aethnę Sicilię montis flammarum exhallatio nobis indicio est et quarundam in Siculo mari insularum errumpens ardor. Noctu enim flammę uidentur, interdiu fumus nubium instar exurgerę. Quod si terra quoque suos seruat ardores, quid mirum, si etiam ipsa postremis temporibus huius flammę ui excoquenda sit? [ERROR: no reftable 59:] Quam pręterea uiolenta ignis natura sit Plato in Timeo declarat dicens: Quęcunque ex minutioribus componuntur, maiora detinent; quę uero ex grandioribus, minutiora cohibere non possunt. Ignis autem prę cęteris generibus minutissimis constat particulis. Ideoque aquam, aëra, terram, et quę ex his componuntur, omnia penetrat, transilit, usque adeo, ut nihil ipsum ualeat cohibere. Cęterum mirabiliora adhuc uidemus aęrei ignis opera in fulminibus, eorum ictu dolia exhauriri intactis operimentis; aurum, ęs, argentum liquari in sacculis, ipsis non combustis: matrem ictam, foetu in aluo interempto, superuixisse, Plinius autor est. Et cum hęc ita sint, minus mirum erit, si igne de cęlo misso ardeat aęr, siccetur mare, excoquatur terra et cuncta corpora cedant uiribus cęlestis ardoris. Quod quidem omnia arsura non solum ex prophetarum oraculis discimus uerum etiam per uisionum figurarumque significationes admonemur. In Genesi [ERROR: no reftable 60:] est scriptum: Cum ergo occubuisset sol — per occubitum soli finem designat seculorum — facta est, inquit, caligo tenebrosa, id est Antichristi persecutio, tenebras offerens hominibus et non lucem. Sequitur: et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiliens inter diuisiones illas. Persecutionem enim Antichristi rerum subsequetur conflagratio. Pulchreque additur: inter diuisiones illas, quia diuidet inter pios et impios, his noxius, illis propicius, hos urens, illos emundans. Hoc idem Hieremię [ERROR: no reftable 61:] uisio figurauit: Ollam succensam, inquit, ego uideo, et faciem eius a facie Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrę. Quid est olla succensa nisi mundus ardens? Antichristi autem aduentus erit ab Aquilone. Eo ueniente exardescent mala super omnes habitatores terrę. Super illos utique, qui terrenis deliciis cupiditatibusque dediti cęlestia contemnunt et bona mox transitura pro ęternis amplectuntur.

-- --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.