Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
DE VLTIMO CHRISTI IVDICIO M. MARVLI SERMO
1
Cum uenerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli eius cum
eo.
(Matth. XXV.)
In hac Euangelica lectione, fratres charissimi, posita est ante oculos
mentis nostrę futuri descriptio iudicii, consummationis seculi, piorum ab impiis
separationis. Verum tamen, quando ista erunt, nemo scit. Occultam id esse uoluit
Dominus, ut certi, quod futura sint, quę prędicantur, sic nos pręparemus,
tanquam dies ista crastina vel postridiana sit. Igitur de illo terribili admodum
atque horrendo iudicio uerba nunc facturus sum non minus de uestra, quam de mea
ipsius solicitus salute. Nescio equidem, an quicquam utilius homini Christiano
sit, quam illorum, quae in fine futura sunt, frequens recordatio, tenaxque
memoria. Hęc nos a uitiis auocat, ad uirtutes concitat, arrogantię supercilium
iubet deponere, mansuetudinem amplecti, auaritiam abiicere, liberalitatem
exercere, luxuriam fugere, continentiam conseruare, caduca contemnere, ęterna
desyderare. Et cum ita sit, pro uestra omniumque salute, fratres, suscepi
laborem hunc, ut de iudicio in fine futuro, Domino adiuuante, uobis
disseram.
-- --
2
[ERROR: no reftable 1:] Explicabimus primum de his, quę iudicium pręcessura
sunt; deinde de ipso Iudicis aduentu; postremo de his, quę ipsius Iudicis
sententiam secutura sunt. Nihil meo sensu loquar, sed illa, quę Scripturarum
testimoniis Ecclesięque autoritate firmata nouero, veluti de
ueritatis thesauro sublata, in medium proferam. Ante tamen, quam propositionis
nostrę narrationem aggrediar, pauca quędam discutienda sunt, ne forte cuiusquam
ad credendum fides uacillet. [ERROR: no reftable 2:] Quęrere enim nonnulli
solent, si tunc, cum a uita ista decedimus, iudicamur, quid necesse est, ut in
fine temporum iterum iudicemur? Cum pręsertim dicat Scriptura [ERROR: no reftable 3:]: Non iudicat Deus bis in idipsum. Respondebimus, Deum
quidem ista statuisse, non ut mutaret sententiam ante latam, sed ut mundo
faceret manifestam. Nunc illa nos penitus latet, atque hinc migrantium nec
merita quidem nosse possumus, nec pręmia, soli Deo nota sunt, et quibus ille
uoluerit speciali quodam dono reuelare. Vtraque autem tam pręmia, quam poenę in
resurrectione mortuorum omnibus aperta claraque erant, nequis ignoret, et quam
misericors est Dominus in his, qui saluantur, et quam iustus in illis, qui
damnantur. Neque ullus omnino iudex dici potest, de una eademque re bis
iudicasse, qui, quod antea judicarit, nunc se idipsum ratum firmumque habere
pronunciet. Itaque non est propterea ad iudicandum uenturus Dominus noster, ut
sententiam olim factam mutet, sed ut approbet, et (sicut dixi) manifestet, et
nemo sit, qui non intelligat, quia iustus est Dominus, et rectum iudicium eius.
Igitur solata quęstione, illa iam consyderare incipiamus, quę Iudicis ac Domini
nostri aduentum pręcessura memorantur.
-- --
3
[ERROR: no reftable 1:] In Euangelio [ERROR: no reftable 2:] interrogantibus discipulis, quod signum aduentus tui et
consummationis sęculi: respondit, quod multi uenient seque Christum esse
mentientur, quod bella sęuient, gens in gentem consurget, terra tremet,
pestilentia populos uastabit, fames opprimet, quod Christiani persecutiones
patientur et odio erunt genti infideli, quod pręterea consurgent pseudoprophetę,
et seducent multos. Abundabit, inquit, malicia, et refrigescet charitas
multorum; quod post hęc prędicabitur Euangelium quodque in loco sancto stabit
abominatio desolationis a Daniele olim prędicta; denique ait, quod tunc erit
tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet: sed
propter electos tempus afflictionis arctabitur, ne diutina uexatione a fide
deficiant. Postremo dicit, quod pseudoprophetę illi et pseudochristi dabunt
signa magna et prodigia. Hoc autem ideo prędictum, ne quis fidelis his captas
inducatur in errorem. Deinde, post tribulationem istam, inquit, sol
obscurabitur, luna non dabit lumen, stellę cadent, uirtutes cęlorum mouebuntur,
signum Filii hominis apparebit in cęlo. Pręter hęc in Luca
[ERROR: no reftable 3:] habetur: Erunt signa in sole, et luna,
et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris, et
fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę
superuenient uniuerso orbi. Cautos nos primum facit Dominus noster, ne a
pseudoprophetis siue pseudochristis decepti, ab eo qui ueritas est, deficiamus.
Fortes autem in fide animos non poterunt subuertere bella, non terrere
pestilentię, non fames offendere. Omnium aduersitatum superior est pietas
Christiana; hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fidelis
itaque omnia contemnet, ut lucretur Christum: omnia ęquo animo feret, ut, multa
patiendo, in Domino requiescat, et cum grassabitur persecutio, non timebit eos,
qui corpus occidunt, ut illi seruiat, qui corpus et animam potest mittere in
gehennam. Inter sęuientes gladios confitebitur dicentem: Qui me confessus
fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cęlis
est. Certum enim habet, si pro Christi nomine perimatur, in sanctorum
martyrum gloriosum collegium se uenturum. Surgent pseudoprophetę, et seducent
multos, inquit, abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum. Reor
equidem, iam nos in hęc tempora incidisse, nisi quod pseudoprophetas palam
prędicantes nondum audiuimus. Persecutiones tamen a Mahumetanis patimur, et in
dies Christianorum regna infidelium armis occupantur. Et nihilominus inter
tribulationes istas non minuitur malicia multorum, sed abundat. Neque solum
refrixit charitas, uerum etiam odia multiplicantur. Haud satis est Christianis,
quod ab infidelibus infestantur, inter se dimicant, inter se digladiantur, gens
contra gentem, regnum aduersus regnum. Nostra quippe memoria, tanta Gallorum,
Hyspanorum, Italorumque strages facta est, tot fortium uirorum cędes perpetrata,
ut ad effugandos ab Europa atque Asia Mahumetanos satis essent. Nunc uero ita
adhuc agunt, ut reliquum orbem illis facilius possidendum relinquant, milite
uacuum ac defensoribus exutum. Malicia ergo abundauit, et charitas in odium
uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii
diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum
est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas
ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut
prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus
relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent, ideo se quidem non
credidisse, quia, quod uerum erat, nemo docuerit. Quemadmodum igitur tempore
apostolorum per omnes orbis partes euangelizatus est Christus: ita deinde in
fine sęculorum euangelizari oportet eum, qui pro hominibus factus est
homo, ut omnes saluaret. Euangelii prędicationem subsequetur aduentus
Antichristi, quem ego reor dici abominationem desolationis
[ERROR: no reftable 4:]: ac tunc quidem futuram in Ecclesia Dei
tribulationem, qualis non fuit ab initio. [ERROR: no reftable 5:] Persecutiones autem fuerunt ab initio in Christianos
factę plurimę. Primam suscitavit Nero, in qua Petrus et Paulus martyrio coronati
sunt. Secundum exercuit Domitianus; ab eo Ioannes apostolus ad Pathmos insulam
in exilium est missus. Tertiam Traianus, in qua Symon Chleophę filius, episcopus
Hierosolymitanus, crucifigitur, Ignatius, Antiochenus episcopus, bestiis
traditur. Post hos Hadrianus Ecclesiam persecutus est, deinde Antoninus Pius,
sub quo Iustinus philosophus, dum Christum confitetur, martyrii meruit coronam.
Ad hęc M. Antonio Vero et Lucio Aurelio Commodo imperantibus Polycarpus et
Pionius pro Christi nomine interfecti et in Galliis plurimi per tormenta
absumpti. Seuero etiam imperante grauis in Christianos facta est persecutio.
Tunc et Origenis pater Leonides pro confessione Christianitatis mortem sustinuit
et uitam inuenit. Maximino quoque regnante persecutionem passa est Ecclesia. Non
pauci sacerdotalis dignitatis uiri tunc sunt interfecti. Philippus cum filio
Philippo Romę imperauit, anno ab Vrbe condita millesimo; primus ex Romanis
imperatoribus (ut quidam aiunt) Christianus fuit. Philippis uero patre ac filio
interemptis regnauit Decius Pannonius, qui commota in Christianos persecutione
Laurentium diaconum Romę, Alexandrum Hierosolymitanum episcopum Palestinę
Christum confitentes interfici iussit. Valeriano autem et Gallieno imperantibus,
Cyprianus, Carthaginensis episcopus, martyrio coronatus est. Persecutionem a
Valeriano suscitatam Gallienus sedauit. Eo deinde a Persis capto rursum mouit
persecutionem Aurelianus imperator: sed non multo post ab ęmulis imperii
occiditur. Quid pręterea dicam? Quanta Christianorum strages facta sit
Diocletiano Maximianoque imperantibus, quanta Maxentio, quanta Licinio, quanta
Constantio Arriana hęresi subuerso? Sapor quoque, Persarum rex, Christianos
persecutus est, et Romanorum Iulianus Apostata, et Gothorum Harmaricus, deinde
Radagasius, postremo Ataulphus. Post hos Vandalorum Alanorumque gentes cum
Genserico suo rege Arriana hęresi et ipso polluto, tunc ab Hyspania ad Aphricam
profecto, catholicam fidem persecutę sunt. Et cum ita sit, nonne mirum uidetur,
quomodo tandem non solum steterit, sed etiam aucta ac dilatata sit Christiana
religio non repugnando persecutoribus, sed eorum immanitatem rabiemque
tolerando? Porro, qua id ratione factum sit, audi. Vnus occidebatur, plurimi
conuertebantur; deficere coeperunt interfectores, et multiplicari non cessarunt
confessores. A priuatis ad prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit
notitia ueritatis; et qui persequebantur Christianos, facti sunt tandem
Christiani. Nullo modo id fieri poterat, nisi diuina uirtus pro Euangelicę
professionis assertoribus staret. Sicut autem ab initio persecutiones aduersus
orthodoxę fidei uiros desęuierunt, ita in fine in eosdem grassabuntur, multoque
magis quam unquam antea. Erit, inquit, tribulatio, qualis ante non fuit, neque
postea futura sit. Quando hoc fiet, designat Paulus apostolus ad Timotheum
[ERROR: no reftable 6:] dicens: Hoc autem scito, quia in
nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos
amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes,
ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes,
immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, et uoluptatum
amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem
eius abnegantes. Hoc totum illo breui dicto comprehenditur: Abundabit
malicia, et refrigescet charitas multorum. Vereor profecto, ne forte
pręsens tempus tunc per Apostolum significatum sit. Quando enim antea maiora
nobis incubuere pericula? Infida gens Turcarum ab oriente in occidentem extendit
imperium, occupauit Christianorum regna, in dies latius rem auget, ceruicibus
nostris minatur, uastat agros, expugant oppida, captiuos abigit, non
est, qui uiribus eius resistat, nisi Deus omnipotens, quo nobis irato ille
prosperat[ur]. Quando homines magis se amantes fuisse credimus?
Omnes enim, quę sua sunt, curant, non quę Iesu Christi. Quando auaritia, et
superbia, magis dominata est? Nemo commune bonum prouidet: unusquisque priuatis
inhiat lucris, marsupium suum implere festinat publico damno. Nemo egeno
porrigit manum, omnes rapinis prędęque student, ita ut exclamare liceat: Quid
non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? Nemo alteri subiici
patitur, unusquisque supereminere conatur, dedignatur parem, cuncta agit
insolenter, superbe, arroganter. Quibus ante sęculis magis nomen Domini
blasphematum sit sanctorumque omnium, et id quidem impune? Qui principi
maledixerit, lęsę maiestatis est reus; maleddicunt multi Principi
principum Deo, et securi sunt. Ideoque Deus iniuriam sibi illatam cogitur ipse
uindicare, tam in eos, qui peccant, quam in illos, qui peccantes iusta poena non
afficiunt, utrosque barbaris infidelibus in miserrimam seruitutem submittendo.
Quando liberos parentibus minus obsequentes fuisse meminimus? Statim pueriles
annos cum excesserint, dominari uolunt, patri matrique molesti sunt. Atque
utinam non inuenirentur, qui eos, a quibus geniti sunt, etiam maledictis
lacessant, et interdum uerberibus nequiter distringant. Quibus ante actis
temporibus major fuerit numerus eorum, qui pro bono malum redderent, qui magis
de scelere gloriarentur, qui in proximos magis iniqui iniuriique essent, magis
factionibus studerent quietemque odissent? Quando magis detractio delatioque
regnauit? Quando turpis libidinis incontinentia magis uiguit, crudelitas
grassata est, proditio inualuit, protervitas insurrexit, tumor mentis inundavit,
omne uoluptatis genus multiplicauit? Quando major in religiosis simulatio
pietatis? Sacerdotium quęritur, non boni ęterni desyderio, sed spe lucri
temporalis. Denique inter Ecclesię rectores major est adipiscendę rei cupiditas
quam saluandarum animarum cura. Quorsum ista recensuimus, nisi ut ex Apostoli
sententia dies nouissimos jam uenisse noscamus? Abundauit igitur malicia
refrixitque charitas. Quid reliquum est, nisi ut illud sequatur, quod idem
Apostolus asserit dicens [ERROR: no reftable 7:]:
Spiritus manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam
a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dęmoniorum in hypocrisi
loquentium mendacium? Nonne nostra ętate plurimos nouimus a fide
discessisse et ex Christianis Mahumetanos factos? Turcarum regni robur nonne
Macedones, Epirotę, Mysi, Mediterranei Dalmatę sunt, et Hellespontus, et Asia,
et Gręcia? Qui omnes Christiani erant, nunc Mahumetanę perfidię errorem
militiamque sequuntur. Iam ergo per temporum curricula ad dies nouissimos
peruentum est; necdum tamen finis. Multa enim adhuc percurrere debent, et ipsam
Antichristi persecutionem, et deinde Christi cum maiestate aduentum. Apostoli
ista assertio est ad Thessalonicenses [ERROR: no reftable 8:]
dicentis: Ne terreamini, quasi instet dies Domini: quoniam nisi discessio
uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui
aduersatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita
ut in templo Dei sedeat, ostendens se, tanquam sit Deus. Continget igitur
discessio. Quomodo continget? Viuente Paulo uigebat Romanum imperium Nerone
Cęsare. Ideo interpretabantur nonnulli discessionem istam, regnorum defectionem
ab imperio Romano, quę longe iam pręteriit. Quare necesse est, ut intelligamus
quosdam ex primatibus discessuros ab Ecclesia et ab orthodoxę credulitatis
ueritate. Idque innuere uidetur ipse Dominus in Euangelio [ERROR: no reftable 9:] dicens: Verum tamen Filius hominis ueniens,
putas, inueniet fidem in terra? Ergo ante aduentum eius ad iudicium
religio Christiana in paucis erit, si cum illis comparentur, qui uel timore
perculsi, uel uoluptate illecti, uel errore decepti, Antichristum secuturi sunt.
Discessio itaque a catholica fide ante Antichristi aduentum incipiet, et illo
adueniente multiplicabitur. [ERROR: no reftable 10:] Circa discessionis
huius initia reuelabitur homo peccati, filius perditionis Antichristus. Deum se
esse simulabit, se adorari, se coli iubebit, terrenorum bonorum pollicitatione
subuertet plurimos, minis perterrefaciet, prodigiis fallet, ui opprimet. Rari
erunt, qui occidi pręoptabunt quam a pietate discedere. Hos suppliciis afficiet
iniquus ille et per tormenta disperdet. Sed qui pro Christi nomine mori non
recusabunt, uiuere cum Christo incipient in ęternum et tanquam uictores
immortalitatis gloria coronabuntur. Erit itaque persecutio aduersus fideles,
qualis non fuit ab initio, neque fiet. [ERROR: no reftable 11:] Sed
dicamus prius de ortu Antichristi; deinde de gestis; postremo de interitu eius,
non multum post futuro. Neque enim Deus illum diu regnare patietur, qui ad
tantam humani generis perniciem insurrecturus est, ut omnibus mortem meditetur,
uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia
omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo
genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes a uia salutis modis
omnibus conetur auertere et in baratrum inferni deturbare. Hunc diaboli fore
filium Dominus per Esaiam [ERROR: no reftable 12:] testatur dicens:
Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas. Hic diabolus est,
qui si quem hominum accendi uiderit cupiditate pecunię, ambitione glorię,
uoluptate luxurię, sufflat in igne prunas, his proponens illicitum lucrum, illis
pręlationis honorem, aliis lasciuientis uitę mortiferam oblectationem. Hic
igitur, qui tales sufflat prunas, ut cuncta in nobis bona suscitato uastet
incendio, protulit, inquit, uas in opus suum. Vas istud Antichristus est,
per Sathanę operationem genitus, ut opera diabolica perficiat, omnes, si possit,
a ueritate auertens et mendacio fallens, ut pereant. Propterea sequitur: et
ego creaui interfectorem ad disperdendum. Totus enim eius conatus eo
spectabit, ut Christum confitentium corpora interficiat et animas disperdat a
Christo alienatas. Hic est in Daniele [ERROR: no reftable 13:] quartę
bestię cornu, bellum gerens aduersus sanctos. Quartam autem bestiam puto esse
principem aliquem quartę partis orbis, a quo potestatem sumet sibi Antichristus.
Hic est, de quo in eodem propheta [ERROR: no reftable 14:] rursum
ditur: Post terrę reges cum creuerint iniquitates, consurget
rex impudens contra Principem Principum, id est Christum, et sine
manu, inquit conteretur: solo enim Christi nutu peribit. Quidam de tribu
Dan oriturum autumant, iuxta Jacob patriarchę prophetiam in Genesi
[ERROR: no reftable 15:] dicentis: Fiat Dan coluber in uia,
cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
Coluber et cerastes, quia nec astutia illi deerit ad decipiendum ut serpenti,
qui primos parentes nostros falsa inductione seduxit, nec potestas ad
persequendum. Cerastes enim cornutum sonat: per cornua autem in Scripturis
diuinis uis ac potestas designatur. Mordebit ungulas equi, hoc est, impugnabit
fidelium solidam stabilemque constantiam, ut subuersos retro ruere cogat. Retro
quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris implicatur. Coluber
ergo erit Antichristus, dum fallit, cerastes, dum uim experitur, persequendo
illos, qui sibi non consenserint. Et tunc, fratres, fideli populo, id est nobis,
maxime prudentia opus erit, ne quis in foueam incidat perniciosi erroris, et
firma animi constantia, ne minante tyranno pro Christi nomine mori timeat, pro
breui uita ęternam lucraturus. Prosequamur reliqua. [ERROR: no reftable 16:]
Antichristus in Daniele [ERROR: no reftable 17:] est cornu inter decem
cornua bestię terribilis. Quid autem terribilius diabolo? Est et rex impudens
facie, post reges quatuor postremos consurgens, cum creuerint iniquitates
[ERROR: no reftable 18:]. Fortissimus erit omnium. Vniuersa,
inquit, uastabit, interficiet robustos et populum sanctorum. Tunc enim eo
Ecclesiam persequente plurimi martyrio coronabuntur. Contra Principem Principum
consurget, hoc est contra Christum. Sine manu conteretur; non utique manu uel
armis Christus Dominus, sed spiritu oris sui interficiet impium. Interim
uideamus, quid de eius persecutionibus in Scripturis prędictum sit, ut fidelis
populus uenturam super se tempestatem agnoscens, ne ab ea lędatur, pręparet
animum ad patienda illa supplicia, per quę ad ęternam peruenitur quietem, illud
malum, quod mercede summi boni compensabitur. Hanc persecutionem futuram cernens
Hieremias propheta [ERROR: no reftable 19:] expauefactus clamat:
Vocem terroris audiuimus, formido et non [est] pax: et quoniam nimia
formidine tabescit color in facie succedente pallore, conuersę sunt, inquit,
facies in auruginem. Vę, quia magna dies illa, nec est similis eius.
Erit enim tunc (ut sępe diximus) tribulatio, qualis non fuit ab initio, nec fiet
postea. Idem Antichristus in Zacharia [ERROR: no reftable 20:] stultus
pastor appellatur, dicente ad prophetam Domino: Sume tibi uas[a] pastoris
stulti, hoc est insignia eius, qui gregem Domini dissipare conaturus
est. Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non uisitabit,
dispersum non quęret, et contritum non sanabit, et id, quod stat, non
enutriet. Contrarius ergo erit bono pastori Christo, qui derelictos
primorum parentum culpa uisitauit oriens ex alto, et gentes per idolorum errorem
dispersas ueri manifestatione congregauit, uitiorum tabe affectos per
poenitentiam sanauit, sanatos, ne remorbescerent, gratię suę pharmaco
sustentauit. Ille pręterea (ut subiungitur) carnes pinguium comedet,
et ungulas eorum dissoluet. Carnaliter enim uiuentes, quibus blandiri
uidebatur, perdet: et ungulas, quibus ipsi se insistere putabunt, dissoluet, ne
rectum iter queant incidere, sed a uero deuium, dum erroribus implicantur. De
utriusque tempore tam Christi quam Antichristi in Apocalypsi
[ERROR: no reftable 21:] est scriptum: et uidi angelum
descendentem de cęlo, habentem clauem abyssi, et cathenam magnam in manu
sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et
Sathanas, et ligauit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et
clausit et signauit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec
consummentur mille anni. Isti mille anni totum tempus significant, ab
incarnatione Christi usque in finem sęculi. Angelus autem descendes
de cęlo et clauem habens abyssi, Christus est, cui data est omnis potestas
cęlestium, terrestrium et infernorum. Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus,
passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant;
deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit
ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente,
dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt,
diuulgato per orbem Eungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem
conuerso. Illud uero, quod sequitur: Post hoc oportet illum solui modico
tempore, tempus Antichristi erit, quem tribus annis regnaturum constat
cum dimidio. et cum consummati fuerint, inquit, mille anni, soluetur
Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes. Dictum est
superius plerosque a fide discessuros atque Antichristo adhęsuros. Illis ergo
solutus erit Sathanas, non eis, qui mori pręoptabunt quam pręuaricari. De illis
itaque ait, qui subuersi erunt: Congregabit eos in pręlium, quorum numerus
sicut harena maris, et ascenderunt super latitudinem terrę, et circuierunt
castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Antichristus enim multitudine
gentis suę munitus persequetur sanctos in fide stabiles, et ciuitatem Deo
dilectam Ecclesiam totis uiribus oppugnabit, compellens, ut se quasi Deum
adorent atque colant. [ERROR: no reftable 22:] Male quidam intelligentes
mysterii, quod sub uerborum uelamine latet, arcanum, putauerunt post
resurrectionem mille annos Christum cum sanctis in terra regnaturum. Quę quidem
assertio dissentire mihi uidetur ab Euangelio, in quo futuri iudicii texitur
historia; quando videlicet separatis agnis ab hędis, iustis ab iniustis, alteris
Iudex dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, possidete uobis regnum ab
initio paratum. Alteris econtrario: Ite maledicti in ignem ęternum. Quod si
Dominus post iudicium in terra regnaturus esset, non uocaret electos, ut ad se
uenirent, et regnum ipsis paratum possiderent; sed potius dixisset: manete hic
mecum mille annos, ut in terra mecum regnetis. Aut quomodo iustis semper regnum
cęlorum promitteret, si prius terrenum esset daturus? Poenitentiam agite,
inquit, et appropinquabit regnum cęlorum. Moueret me fortasse non parum,
in hac millenarii regni opinione fuisse Tertullianum, Victorinum, Lactantium, et
apud Gręcos Hireneum, Lugdunensem episcopum, nisi illos Hieronymus cunctis
pręferendus redarguisset. Eos ille iudaizare dixit, qui mille annorum regnum in
fine constituunt. Iudei enim tunc se in regnum restituendos aiunt et in
Hierusalem auro gemmisque constructa collocandos, et rursum nuptias, sacrificia,
circumcisiones, sabbata seruanda, liberos educandos, rursum epulis deliciisque
indulgendum, nationes, ut ipsis seruiant, subiugandas. Et si talia futura sint,
frustra in Euangelio prędicantur beati pauperes, beati, qui se castrauerunt
propter regnum cęlorum, beati, qui esuriunt et sitiunt, beati, qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam: si rursum beati sunt, qui argentum aurumque in
terra possident, qui liberorum procreationi operam impendunt, qui conuiuia laute
parant et crapulantur atque aliis dominari affectant. Sed Iudęorum ista tam uana
expectatio est, ad pristinas uoluptates uotis omnibus anhellantium, non
Christianorum, qui post corporum glorificationem istis se non indigere sciunt,
dicente Domino: In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt
similes angelis. Et de epularum usu prędicat Apostolus [ERROR: no reftable 23:]: Non est regnum Dei esca et potus, sed
iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. De hoc satis. Nunc ad
reliqua propositi nostri explicanda redeat oratio. Coepimus quippe de
persecutione Antichristi loqui. Tanta igitur erit calamitas temporum illorum,
ut, si paulo longius protenderetur, etiam electi deficerent, dicente Domino in
Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset ulla
caro. Quomodo autem breuiabuntur dies illi? Non, quod dies breuior sit
futurus, sed quod non multum temporis Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis
uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele [ERROR: no reftable 24:]
dicitur: Cor eius aduersus testamentum sanctum. Et quoniam uerę religioni
in omnibus aduersabitur, faciet, inquit, iuxta uoluntatem suam rex, et
eleuabitur, et magnificabitur aduersus omnem Deum, et aduersus Deum Deorum
loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur ira. Dominabitur
enim, donec in illum ira Dei uindictam perficiet, qua oppressus peribit. Scelera
quoque eius describuntur, cum dicitur: et Deum patrum suorum non reputabit,
et erit in concupiscentiis foeminarum. Erit enim de Iudęorum progenie.
Deum itaque patrum suorum, Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Iacob contemptui
habebit, temerarie admodum sibi uendicans diuinitatem seque ut Deum coli iubens.
Quid est autem, quod dicitur, in concupiscentiis foeminarum erit, nisi
quia uoluptati corporis operam dabit et eandem intemperantiam suis sequacibus
permittet, cupidinibus frena laxando, contempta uitę honestioris ratione? Vtque
se Deum probet, mira quędam facturus perhibetur. Hoc testatur Apostolus ad
Thessalonicenses [ERROR: no reftable 25:] scribens, cum ait: Cuius
est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et
prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his, qui
pereunt. Qui sunt, qui pereunt, nisi qui a fide secedent et ueritate
derelicta signis mendacibus credituri sunt? Qui uero neque signis, neque minis,
neque pręmio a proposito receptę ueritatis mouebitur, hic (ut Esaias ait)
preciosior erit auro et mundo obrizo. Quid enim inter homines
preciosius Christiano non tormenta, sed Deum timente et pro Christi confessione
mori parato? Ille quidem miraculorum pręstigiis fallet, sed incautos;
comminationibus terrebit, sed timidos; palpatione deliniet, sed molles et
obscoenitatibus assuetos; poenis autem non conficiet, nisi in fide fortes,
quorum mors uitę ęternę munere compensabitur. Certissima enim erit uictoria
nolle parere impii huius imperio. Impiissimum immo et immanissimum fore
Apocalypsis [ERROR: no reftable 26:] testimonio discimus, ubi de illo
est scriptum: Draco magnus et ruffus, potens uidelicet et crudelis et
martyrum cruore foedatus; habens capita septem et diademata septem, hoc
est potentia munitus regum, qui eum secuturi sunt, et cornua decem, argumenta
erroris, quibus decalogum impetat et impugnet et legem diuinitus latam conetur
euertere. Cauda eius trahebat, inquit, tertiam partem stellarum cęli,
et misit illas in terram. Erunt quippe Christiani in partes tris diuisi,
duę partes saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit,
hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obdurati
poenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos
usque descendent. Tunc autem stellę cęli erant, quando credentes baptizabantur
et Spiritu Sancto illuminati in Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in
tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono,
fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. [ERROR: no reftable 27:] Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit
plurimos adhuc extare, qui Euangelicę ueritatis prędicationibus commoti Christum
confitentur, iracundię Furiis agitatus in aciem descendet, pugnabit et uincet,
ut et iustorum probetur patientia et iniustorum manifesta fiat nequitia. Hoc
sane in Apocalypsi discimus, ubi post prędicationem Enoch et Helię et sequacium
eorum, post miracula ad probandam religionis ueritatem facta sic de iisdem
infertur [ERROR: no reftable 28:]: Cum finierint, inquit,
testimonium suum, bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos
bellum, et uincet illos, et occidet eos, et corpora eorum iacebunt in
plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et
Dominus eorum crucifixus est. Sodoma interpretatur cęcitas, Aegyptus
tenebrę. Ciuitas ergo ista conuentus infidelium est. Ab his crucifixus est
Dominus, ab his Antichristo dominante Enoch et Helias et alii fideles
occidentur, ut per martyrium Domino suo coniungantur. O felices illos et uere
beatos, quorum tunc fortior erga Christum erit fides quam Antichristi tormenta;
qui Christum Dominum confitendo mori pręoptabunt quam eum negando uiuere et
omnibus pręsentis uitę perfrui deliciis. Porro sicut olim in Christi passione
hora diei tenebrę factę sunt, ita in martyrum suorum passione luminaria cęli
deficient, ut iustos iniuste interemptos testentur. Sic enim in Mattheo
[ERROR: no reftable 29:] est scriptum: Statim post
tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum,
et stellę cadent de cęlo, et uirtutes cęlorum mouebuntur, et tunc apparebit
signum Filii hominis in cęlo, et tunc plangent omnes tribus terrę.
Quemadmodum, cum sol oritur, stellarum lux tabescit, ita Christi cruce rutilante
sol et luna minus lucere uidebuntur, majoris luminis radiis euicti. Hoc futurum
prophetauit Iohel [ERROR: no reftable 30:] dicens: A facie eius
contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę
retraxerunt splendorem suum. Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę
coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna,
luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque
terribilia diei illius cernentes, in admirationem conuersi stupebunt. Et tunc
apparebit, inquit, signum Filii hominis in cęlo. Signum istud crux est sancta.
Ea tanquam insigne summi Regis pręibit aduentum eius, ut, qui in eo uicerat, in
eo et trimphet, et qui in eo passus est, in eo et iudicet. Certe crux
ista in cęlo apparens, nisi multo fulgore luceret, sole et luna et stellis
obfuscatis uideri minime potuisset. Et fortasse ideo (ut dixi) cęli luminaria
non apparebunt, quia illis crux ipsa lucidior erit. Sicut enim sol omnium
syderum clarissimus suo ortu stellarum fulgorem tabescere cogit, ita crux illa
suo lumine solis radios exuperabit eoque facilius reliquas cęli luces
supereminebit atque pręcellet. Tunc, inquit, plangent omnes tribus
terre. Visa enim cruce turbabuntur impii moeroreque afficientur.
Plangent Iudęi, quia quem crucifixerant, eum in cęlo regnare intelligent.
Plangent hęretici, qui crucem quasi Deo inimicam minime adorandam esse dixerunt.
Plangent peccatores, qui illum offenderunt, quem dominum omnium esse tam aperta
signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est
terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia terrenis
uoluptatibus obruti cęlestis boni possessione se indignos esse iam tandem
animaduertent planeque cognoscent. Et, si isti uisa tantum cruce plangent, mira
eius apparitione conterriti, quanto magis formidabunt atque dolebunt ipsum
uidendo Iudicem, cuius irati damnationis excepturi sunt sententiam? Ipsum,
inquam, quem in monte olim loquentem populus Israhel ita expauit, ut ad Moysen
[ERROR: no reftable 31:] diceret: Loquere nobis tu, non
loquatur Dominus, ne forte moriamur. Ipsum, inquam quem postea armati
milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset: Ego sum,
sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum
ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis
apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod merentur, sine bonum siue
malum. Terrores igitur de cęlo erunt, luminaria obtenebrata, de terra
Antichristi persecutio, de mari ęstus insolitus et fluctuum frementium non prius
uisa elatio. Erit (ut Luca [ERROR: no reftable 32:] ait)
pressura gentium in terris prę confusione sonitus maris et fluctuum,
arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę superuenient
uniuerso orbi. Cuncta igitur elementa hominibus horrorem ingentem
incutient. Et quoniam nunc quoque, quoties aliquid contingit nouum et
inusitatum, semper mali aliquid futurum auguramur, iccirco sequitur:
Arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę subsecutura sunt,
non hic, aut illic, sed uniuerso orbi cunctisque nationibus proximo iam
sęculorum fine. [ERROR: no reftable 33:] Porro iusti in afflictione
persecutionis positi Deo supplica[bu]nt, ut ab his liberentur nec ab Antichristo
uincantur: Exurge, Domine, inquient [ERROR: no reftable 34:], non pręualeat homo. Exurge in iudicium, ne pręualeat
homo prophanus et execrabilis Antichristus. Exurge, Domine, et exaltetur manus
tua, ut conterat Antichristum. Hactenus de natiuitate et regno eius, nunc de
eiusdem interitu dicendum. [ERROR: no reftable 35:] Exaudita enim
iustorum deprecatione, conuertetur Dominus ad disperdendum illum, qui pendere
omnes sua impietate nitebatur. Hac de re in Esaia
[ERROR: no reftable 36:] est scriptum: et percutiet Dominus terram
uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Declaratur et locus, in quo casurus sit, dum dicitur
[ERROR: no reftable 37:]: et pręcipitabit in monte isto, hoc est
in monte Oliueti, faciem uinculi colligati, quod est Antichristus,
uinculo suę obstinationis irretitus, uinculi, inquit, colligati super omnes
populos, et telam, quam orditus est omnes nationes. Eo enim interempto,
cessabunt laquei erroris, quos omnibus intendebat ad capiendum. Eidem in
Ezechiele [ERROR: no reftable 38:] dicitur: Super montes Israhel
cades tu, et omnia agmina tua, et populi, qui sunt tecum. Et quoniam
demonum pręda erunt omnes sub illius signis militantes: feris, inquit,
auibus omnique uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum.
Quid miserius his, qui demonum potestati subiicientur? Nam sub bestiarum
metaphora demones intelligimus. Hoc idem Apostolus docet ad Thessalonicenses
[ERROR: no reftable 39:] dicens: Reuelabitur ille iniquus,
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione
aduentus sui. Ante tamen Enoch et Heliam uenturos constat, ad quorum
prędicationem Iudęi quoque, qui tunc uiui aderunt, ad Christum conuertentur: sed
iidem (ut diximus) ab Antichristo interficientur. Et quoniam persecutio (ut
dictum est) tres annos cum dimidio perseuerabit, in Apocalypsi
[ERROR: no reftable 40:] legimus: Ciuitatem sanctam calcabunt
mensibus XLII. [ERROR: no reftable 41:] Post hęc ait: et dabo
duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M.CC.LX. amicti saccis. Hi
sunt duę oliuę et duo candelabra in conspectu Domini terrę stantes. Per oliuas
et candelabra isti duo sancti designantur, lucentes coram Domino claritate uitę
sanctę, oleum misericordię pręseferentes et doctrinę salutaris lucem. Sub his et
alii prędicatores intelliguntur eadem docentes. Quandiu ergo durabit Antichristi
persecutio, tam diu et Euangelium per orbem terrarum prędicabitur, ut fideles
saluentur. Has duas oliuas et Zacharias propheta
[ERROR: no reftable 42:] uidit ad dexteram candelabri et ad sinistram,
et cum interrogasset, audiuit eos esse duos filios olei, qui assistunt
dominatori uniuersę terrę. Filii olei filii Dei sunt. Quo oleo et Saluator
noster dicitur unctus: Vnxisti eum oleo letitię prę consortibus suis.
Vnctio ista facta est in unione diuinitatis cum humanitate, quoniam verbum caro
factum est. Sancti ergo, qui assistunt dominatori uniuersi, sunt filii Dei per
adoptionem, quasi filii et hęredes per Christum. Quid est autem assistere Deo
nisi contemptis uoluptatibus illi soli seruire? Quid est ei seruire soli nisi
uitam quoque exponere pro asserenda ueritate et mori malle quam Christi nomen,
ut uel diu superuiuas, denegare? [ERROR: no reftable 43:] Sanctissimi martyres
olim inter horrenda supplicia constricti ad contemptum infidelis tyranni
clamabant: Christiani sumus, idola tua non adoramus. Pro confessione Domini Iesu
occidi cupimus, ut pro illo occisi cum illo uiuamus in ęternum. Quorsum ista
dicimus, fratres, nisi siquis uestrum Mahumetanorum uiolentia oppressus Christum
negare iubebitur, [ut] iugulum potius gladio supponat quam protelandę fragilis
uitę cupidine Domino suo peccet et immortalitati pręferat mortalitatem? O
felicem illorum fidem atque constantiam, qui Antichristi impietati consentire
neque minis neque promissis compelli poterunt. Morientur mali, morientur boni,
mors tamen malorum pessima. Preciosa autem in conspectu Domini mors sanctorum
eius. Post hęc autem tam terribilia atque horrenda horribilior succedet per
ignem consummatio. [ERROR: no reftable 44:] Ignis enim de cęlo uenturus est, qui
uno incendio cęlum, terram mariaque dissoluet, Esaia propheta
[ERROR: no reftable 45:] dicente: Leuate in cęlum oculos uestros,
et uidete sub terra deorsum; quia cęli sicut fumus liquescent, et terra
sicut uestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hęc interibunt.
Terrę igitur habitatores iusti iniustique, qui tunc superstites erunt, eodem
igni absumentur. Verum tamen idem ignis alios purgabit, alios torquebit; aliis
lucebit, alios uret. Sed ex animantibus nullum relinquet in terra uiuum. Idem
enim propheta uaticinatur [ERROR: no reftable 46:] et ait: Ecce
Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et
disperget habitatores eius. Et alibi [ERROR: no reftable 47:]
rursum: Ecce, inquit, Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadrigę
eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma
ignis. Quadrigas eius uocat angelos, quibus comitantibus uenturum in
Euangelio quoque legimus. De hoc igne et in Osee propheta
[ERROR: no reftable 48:] est scriptum: Adducet Dominus urentem
uentum de deserto ascendentem. Et in Amos
[ERROR: no reftable 49:]: Ecce uocabit, inquit, iudicium ad
ignem Dominus Deus, et deuorabit abyssum multam. Et in Michea
[ERROR: no reftable 50:]: Consumentur montes subtus eum, et
ualles scindentur sicut cera a facie ignis. Et in Sophonia
[ERROR: no reftable 51:]: In igne zeli mei deuorabitur omnis
terra. Et in Malachia [ERROR: no reftable 52:]: Ipse enim
quasi ignis conflans. Et iterum [ERROR: no reftable 53:]:
Ecce, inquit, dies ueniet succensa quasi [c]aminus
. Longe
igitur horribilior erit ignis iste illo igne, quo Ilium arsit, uel quo Nero
Vrbis partem concremauit, uel quo Alexander Persarum regiam, opus inter orbis
terrę miracula numerandum, absumpsit. Etenim in diuersis regionibus talia
contigere. Flamma autem, de qua loquimur, totam terram occupabit. Contremiscent
reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere
poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes
pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem
peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos
[ERROR: no reftable 54:] scribens: Terribilis, inquit,
quędam expectatio iudicii, et ignis emulatio, quę consumptura est
aduersarios. Consumentur aduersarii, consumentur utique et iusti, sed
alteri ad uitam, alteri ad mortem. Diuersum enim faciet euentum diuersę uitę
ratio, dicente Zacharia propheta [ERROR: no reftable 55:]: Erunt in
omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea dispergentur; et deficient,
tertia pars relinquetur in ea. Duę istę partes erunt Iudęi increduli et
heresi polluti Christiani; tertia pars erunt fideles, qui quomodo relinquentur,
declarat dicens: et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur
argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Et fideles ergo probandi
sunt per ignem; non tamen sicut ligna et palea, quę in igne deficiunt, sed sicut
argentum et aurum, quę quanto magis excoquuntur, tanto puriora euadunt. Hoc
prorsus futurum ipsi sancti in psalmis [ERROR: no reftable 56:]
confitentur et ad Dominum conuersi aiunt: Probasti nos, Deus, igne nos
examinasti, sicut examinatur argentum. Et post paululum:
Transiuimus, inquiunt, per ignem et aquam, et eduxisti nos in
refrigerium. Si de igne Iudicii intelligimus, pręteritum pro futuro
positum est, more Scripturarum: ut, quod prędicitur, non minus certum habeat
euentum, quam illa, quę pręterierunt. At uero si de pręsenti igne accipiendum
sit, transierunt fideles Dei serui per ignem multarum tribulationum et per aquam
baptismatis sacri intraueruntque in refrigerium beatitudinis ęternę.
[ERROR: no reftable 57:] Cuncta autem, quę in mundo sunt, in fine
seculorum igne dissolui oportere, etiam Heraclyto gentili philosopho placuit,
nequis ethnicorum assertionem nostram irrideat et Christianos talia confingere
arbitretur. Pręter hęc experimento discimus tantam uim esse ignis, ut ligna
consumat, petram conuincat, ferrum molliat, metalla liquefaciat, aquas assiduo
callore siccet. Nequis deinde incredulus miretur terram, mare aęraque arsurum,
gentilium annales idem innuere mihi uidentur et fidem hac de re uel incredulis
facere. [ERROR: no reftable 58:] Seneca sincerissimę fidei autor lib. Naturalium
quęstionum primo ait: Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita
sublime, ut inter sydera esse uideatur. Nonne sunt hęc pręludia quędam
siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare
quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait: Ducentorum passuum fuisse
altitudinem Asclepiadorus, Possidonii auditor, tradit, per quam direptis
aquis ignis emersit. Quod si uis illa ignea tanta aquarum altitudine
arceri uel extingui nequiuit, quomodo furente ultimo incendio, quo et cęlum siue
sub cęli aęr cremandus dicitur, omnis penitus aquarum humor non siccabitur?
Terram autem arsuram Aethnę Sicilię montis flammarum exhallatio nobis indicio
est et quarundam in Siculo mari insularum errumpens ardor. Noctu enim flammę
uidentur, interdiu fumus nubium instar exurgerę. Quod si terra quoque suos
seruat ardores, quid mirum, si etiam ipsa postremis temporibus huius flammę ui
excoquenda sit? [ERROR: no reftable 59:] Quam pręterea uiolenta ignis natura sit
Plato in Timeo declarat dicens: Quęcunque ex minutioribus componuntur, maiora
detinent; quę uero ex grandioribus, minutiora cohibere non possunt.
Ignis autem prę cęteris generibus minutissimis constat particulis. Ideoque
aquam, aëra, terram, et quę ex his componuntur, omnia penetrat, transilit, usque
adeo, ut nihil ipsum ualeat cohibere. Cęterum mirabiliora adhuc uidemus aęrei
ignis opera in fulminibus, eorum ictu dolia exhauriri intactis operimentis;
aurum, ęs, argentum liquari in sacculis, ipsis non combustis: matrem ictam,
foetu in aluo interempto, superuixisse, Plinius autor est. Et cum hęc ita sint,
minus mirum erit, si igne de cęlo misso ardeat aęr, siccetur mare, excoquatur
terra et cuncta corpora cedant uiribus cęlestis ardoris. Quod quidem omnia
arsura non solum ex prophetarum oraculis discimus uerum etiam per uisionum
figurarumque significationes admonemur. In Genesi
[ERROR: no reftable 60:] est scriptum: Cum ergo occubuisset sol —
per occubitum soli finem designat seculorum — facta est, inquit,
caligo tenebrosa, id est Antichristi persecutio, tenebras offerens
hominibus et non lucem. Sequitur: et apparuit clibanus fumans, et lampas
ignis transiliens inter diuisiones illas. Persecutionem enim Antichristi
rerum subsequetur conflagratio. Pulchreque additur: inter diuisiones
illas, quia diuidet inter pios et impios, his noxius, illis propicius, hos
urens, illos emundans. Hoc idem Hieremię [ERROR: no reftable 61:] uisio
figurauit: Ollam succensam, inquit, ego uideo, et faciem eius a facie
Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone exardescent mala super omnes
habitatores terrę. Quid est olla succensa nisi mundus ardens?
Antichristi autem aduentus erit ab Aquilone. Eo ueniente exardescent mala super
omnes habitatores terrę. Super illos utique, qui terrenis deliciis
cupiditatibusque dediti cęlestia contemnunt et bona mox transitura pro ęternis
amplectuntur.
-- --
4
[ERROR: no reftable 1:] Dictum est hactenus de his, quę aduentum Christi
pręcessura sunt, cuncta quidem plena timoris, plena calamitatis, plena ęrumnarum
ac moeroris. Nunc superest, ut de Iudicis aduentu dicamus, tanto magis
expauescendo, quanto breuibus malis maiora sunt ęterna mala et finitis infinita,
de iis, qui damnandi erunt. Electos enim Iudicis aspectus consolabitur, reprobos
terrebit et miro modo eadem eius facies aliis apparebit aspera et irata, aliis
uero mitis uidebitur et spem quandam impartiendę seruis suis gratię pręseferens.
At tamen pręmittet ante se angelos Dominus cum tuba, id est uoce clara, quę
simul mortuos ad uitam reuocet et suscitatis omnibus aduentum nunciet magni
Regis iudicisque uiuorum ac mortuorum. Alii iudices de uiuis tantummodo
iudicant, hic etiam de mortuis. Soli enim morientium merita nota sunt, cui nihil
est occultum. Iudicabit igitur uiuos et mortuos; non quod aliqui incendio illi
superstites futuri sint. Nemo enim ab eo uiuus euadet; sed quia neque uiuentium
facinora neque morientium ambigui exitus eum latere poterunt, cuius oculis nuda
et aperta sunt omnia, cui denique cuncta pręsentia sunt et nihil pręteritum uel
futurum. De tuba ista angelica in Mattheo [ERROR: no reftable 2:]
est scriptum: Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt
electos eius a quatuor uentis a summo cęlorum usque ad terminos eorum.
Hanc tubam futuram prophetę quoque prędixerunt. Esaias
[ERROR: no reftable 3:]: Et erit, inquit, in die illa
clangetur in tuba magna, et uenient, qui perditi fuerant, hoc est:
conuertentur ad Christum, qui prius increduli erant, uel qui mortui fuerant, de
terrę puluere surgent. Et in Hieremia [ERROR: no reftable 4:] legimus:
Dominus de excelso rugiet. Et in Iohele
[ERROR: no reftable 5:]: Canite tuba in Syon. Et in Sophonia
[ERROR: no reftable 6:]: Dies tubę et clangoris. Ad hanc
ergo tubam, ad hunc clangorem omnes mortui cum suis corporibus, quę in cineres
redacta fuerant, de terra surgent et ad uitam excitabuntur. Hoc illud est, quod
propheta in psalmis clamitabat dicens: Ecce dabit uoci suę uocem uirtutis
suę. Tuba ergo angeli, uox erit Dei. Cuius uocis tanta uis erit, ut
monumenta aperiat, ossa colligat, in puluerem redacta consolidet, solidata
uiuificet et uniuscuiusque animam corpori, quod prius habuerat, restituat. Sunt
tamen quidam, qui futuram resurrectionem negent, quod dicant, impossibile esse,
crematorum cinerem aliis cineribus mixtum atque confusum, illud idem corpus
efficere, in quo substitit prius. Impossibilius etiam, ut caro uel a piscibus
uel a feris laniata et deglutita et iam in alienam carnem conuersa, eadem ipsa
ad constituendam massam pristinę carnis redeat et hominis corpus, cum quo natus
fuerat et in quo uixerat, reficiat atque instauret. [ERROR: no reftable 7:] Qui sic arguunt, illi quidem non consyderant summi
Dei potentiam, quod uirtutis infinitę sit. Qui ergo cuncta creauit solo uerbo —
dixit enim, et facta sunt, mandauit, et creata sunt — qui, inquam, cuncta
creauit ex nihilo, non poterit eandem substantiam materię creatę, cum dissipata
fuerit, in eandem formam redigere? Qui cęlum terramque fecit et omnia, quę in
eis sunt, non poterit colligere particulas corporis humani, siue in puluerem
siue in carnem brutorum conuersę fuerint, et easdem in corpus pristinum
conglutinare? Quis unquam crederet per mare medium sicco itinere homines
transituros, fluminis cursum, donec homines per siccum alueum se transferant,
staturum? Hoc tamen diuinitus contigisse populo Israhelitico credimus. Quis
crederet ad tubę sonitum muros ciuitatis casuros, ad preces hominis in cęlo
solem cursum suum, quo irrequietus labitur, inhibiturum? hoc tamen Iosuę
Hebreorum duci, contigisse Scriptura diuina testatur. Quis, inquam, crederet, ut
mortui reuiuiscant, ut cęcus natus uisum recipiat, ut leprosi statim mundentur,
ut homo super aquas suspenso ambulet gradu, ut alia multa, quę a Saluatore facta
Euangelistę nobis prodiderunt, fieri posse diceret? Quid ergo, qui talia
pręcessisse credunt, quę secutura sunt, non credunt? Quid hoc est, nisi quia
idem ipsi, dum futura miracula consyderant, pręteritorum obliuiscuntur. Quorum
profecto si memores essent, et quę prędicta sunt, posse fieri non dubitarent.
Mirabilia et supra omnem naturę uim sunt Dei opera. Porro incredulos ad
credendum reuocat Apostolus [ERROR: no reftable 8:]
seminum similitudine: Quod seminas, inquit, non uiuificatur, nisi
prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas,
sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi
corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Non ergo dat tritico
sato corpus ordei neque ordeo sato corpus tritici. Misce semina tritici, et
ordei, et ciceris, et fabę, et simul mixta atque confusa manda terrę, nonne
unumquodque granum cum suo corpore de terra surget? Ita et mortuorum hominum
cineres cum aliis cineribus mixti et carnes in aliorum animalium carnes conuersę
ad suam quęque animam concurrent. Neque Petri cinis Ioannis animam uestiet; nec
rursum Petri animam Ioannis cinis. Vidit hoc futurum uir Dei Iob, et carne iam a
uermibus pene consumpta, se ipsum spe resurrectionis consolatur
[ERROR: no reftable 9:] dicens: Scio, quod Redemptor meus
uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor
pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum, quem uisurus sum ego ipse, et
oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu
meo. Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem
surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc
probant: Circumdabor, inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena
pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo
Deum meum. Aequum pręterea et rationi consentaneum uidetur, ut, in quo
corpore peccauimus, in eo et puniamur; in quo autem pie sancteque aliquid
egimus, in eo et remuneremur. Cęterum de resurrectione futura prędixerunt nobis
prophetę, admonuit Christus, affirmarunt Christi apostoli. Ezechiel propheta
[ERROR: no reftable 10:] in spiritu Domini educitur in campum
ossibus plenum, et dum Domino iubente uaticinatur eis adsistens, iunguntur ossa
ad ossa, nerui, caro, cutis succrescunt, et flante spiritu a quatuor uentis,
reuiuiscunt. Subiungitque propheta dicens: Hęc dicit Dominus [Deus]: Ecce ego
aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule
meus. Quid aliud uerba ista sonant nisi futuram mortuorum resurrectionem? In
Daniele [ERROR: no reftable 11:] quoque est scriptum: Multi de iis,
qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in
opprobrium, ut uideant semper. Videamus, quid pręterea Euangelica
Veritas ad aures omnium clamitet, ut cognoscentes se in corpore et in anima
ęternos fore, breuissimum huius uitę tempus bene laudabiliterque disponant, si
ad uitam, quę finem non habet, peruenire cupiunt. Saducei, quia negabant
resurrectionem, confundere uolebant Christum, et ab eo quęsierunt de muliere,
quę septem maritos habuit alium post alium, cuius, inquiunt, ex his
erit uxor in resurrectione? Sed quoniam, ubi non est mors ultra, non est
necesse, ut generatio succedat — id enim in supplementum fit decedentium — ideo
audiunt: Erratis nescientes Scripturas neque uirtutem Dei. In resurrectione
enim neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlo.
Igitur sicut inter angelos non intercedunt connubia, ita nec inter illos, qui
resurgent incorrupti atque immortales. Membraque diuersi sexus erunt ad corporis
decorem, non ad concupiscentiam. Adam et Eua in paradiso nudi erant, nec
erubescebant, quia libidinis motum nondum senserant. Tunc autem uerecundari
coepere de sua nuditate, cum peccassent. Erunt itaque sancti omnes sicut angeli
in cęlo, non tamen in aliena, sed in sua substantia, non sexu mutato, sed
carnalis copulę cupiditate sublata. Quod si multi carne adhuc mortali uiuentes a
carnalibus concupiscentiis sese abstinent, quanto magis illi, quibus angelorum
promittitur similitudo quique de terrenis iam facti fuerint cęlestes? Idem
Dominus in Ioannis Euangelio [ERROR: no reftable 12:] futuram
resurrectionem asseuerans ait: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et
nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint,
uiuent. Iudicium iudicio comparasse mihi uidetur, perinde ac si dicat: sicut
nunc filia archisinagogi et filius uiduę et Lazarus cum mortui essent audierunt
uocem Filii hominis, et a mortuis resurrexerunt, ita erit hora illa, quam non
uenisse, sed uenire dixit. Vocem Filii hominis mortui omnes audient, et audita
reuiuiscent; sed non sicut isti, qui nunc suscitantur iterum morituri. Mors enim
ultra non erit. Talis resurrectionis ibi quoque facit mentionem Dominus, ubi ait
[ERROR: no reftable 13:]: Hęc est uoluntas Patris mei,
qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam
ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die. Prius uidere est,
deinde credere. Legendo uel audiendo Euangelium uidemus Iesum Dei filium,
approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic
agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in
corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius
discipuli nobis prędicant, ita ut a Magistro didicerunt. Paulus ad Corinthios
[ERROR: no reftable 14:]: Christus resurrexit a
mortuis, inquit, primitię dormientium; quoniam quidem per hominem mors,
et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur,
ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Reuiuiscent utique et qui in mari
perierunt et qui in terra. Sic enim habet Apocalypsis Ioannis
[ERROR: no reftable 15:]: Dedit mare mortuos, qui in eo erant, et
mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est
de singulis secundum opera ipsorum. Mors, hoc est, quacunque morte
oppressi, et infernus, id est, et ad infernos damnati, omnes ad resumendum sua
corpora redibunt, ut, cum quibus peccauerunt, cum illis et crucientur; et iusti,
cum quibus bonum operati sunt, cum his et cęlesti bono perfruantur.
[ERROR: no reftable 16:] Quin immo ad perfectionem humanę
naturę necessaria est corporum resurrectio. Homo enim ex anima et corpore
constat. Alioquin nec anima sine corpore nec corpus absque anima esset homo
perfectus. Vt autem perfectus sit, hoc, quod per mortem fuit separatum, per
resurrectionem iterum uniatur necesse est, et quidem ulterius non dissoluendum.
Nam mors non erit ultra, diceturque ei: Vbi est, mors, stimulus tuus? Vbi est
morsus tuus, inferne? Ad hęc, si quibusdam antiquę philosophię uiris
placuit, quodam tempore defunctorum animas ad sua corpora redituras, quisquis
nobis non satis credit, saltem gentilibus ueri scrutatoribus adhibeat fidem.
[ERROR: no reftable 17:] Seneca in quadam ad Lucilium epistola: Nihil ex his,
quę sunt, interire ait, sed ad sua redire principia. Ideo mors, inquit,
quam pertimescimus ac recusamus, intermittit uitam, non eripit; ueniet
iterum dies, qui nos reponat in lucem. [ERROR: no reftable 18:] Hoc idem
ante illum sensit Plato, qui in suo de regno libro: Post pręsentem mundi
cursum, inquit, hominum animas imperante Deo atque suscitante corpora
sua, quę in hoc cursu amiserunt, ideo recepturas, ut quemadmodum sub fato
quondam corpora humana in terra deciderunt, ita sub prouidentię diuinę
imperio ex terra resurgant atque reuiuiscant. [ERROR: no reftable 19:]
Quod autem cum reuixerint, et incorruptibiles futuri sint, Laertius, qui uitas
scripsit philosophorum, Theopompum, ait, octauo Philippicorum libro
dixisse, reuicturos homines immortalesque futuros. Isti quidem non erant
Christiani, et contra calumniatores pro nobis stabant. Sed neque opus est, ut
omnia cauillantium argumenta refellamus, quando quidem ab Ecclesię doctoribus
iampridem uerissimis efficacissimisque rationibus confutata sunt, explosa et
exsibilata. [ERROR: no reftable 20:] Igitur post tam mirabilem omnium
hominum resurrectionem mirabilior multo erit Filii hominis in maiestate
apparitio. Videbunt eum cum diuinitatis gloria de cęlo uenientem, angelorum
agminibus comitatum, ineffabili luce circumfusum. Gloriosus olim apparuit in
monte tribus duntaxat discipulis; gloriosior deinde apparebit omnibus gentibus a
morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret [ERROR: no reftable 21:]: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a
dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli. Nemo, fratres,
dubitet id implendum, quod a Veritate est pręnunciatum. Mentiri Veritas non
potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium. Cęlum, inquit, et
terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. Omnia itaque
certissime fient, quę uel ab ipso uel ab apostolis, uel a prophetis prędicta
sunt. Omnibus ergo Christus Dominus uisibilis apparebit, dicente Ioanne in
Apocalypsi [ERROR: no reftable 22:]: Ecce uenit in nubibus et uidebit
eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Videbunt enim eum et Iudęi
increduli, cognoscentesque Dei filium fuisse, quem ipsi crucifixerunt, dolore
afficientur. Ideo subditur: et plangent se super eum omnes tribus terrę.
Plangent, quia multis in eum credentibus ipsi non crediderunt. Nemo tunc
dubitabit illum ipsum esse, qui fuit crucifixus. Nemo dubitabit Deum et hominem
esse. Spectabitur enim in eo simul forma hominis et maiestas Dei. Corpus hominem
testabitur, potestas Deum. Deus, inquit [ERROR: no reftable 23:], manifeste ueniet, Deus noster et non
silebit. Hunc enim silere uidetur, dum improbos tolerat et iustos
indigna pati sustinet. Tunc autem non silebit, et impios damnans et pios
remunerans. Hic est, quem Apostolus [ERROR: no reftable 24:]
in tempore ostendendum dixit: Quem, inquit, suis temporibus ostendet beatus,
et solus potens Rex regum et Dominus dominantium. Porro de maiestate
aduenientis et potestate in Mattheo [ERROR: no reftable 25:] ipse de
se loquitur et ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra; in cęlo
regnandi, in terra iudicandi. Data est potestas hominis filio, quam
semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum
patre esse ostendit dicens [ERROR: no reftable 26:]: Sicut Pater
suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat.
Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes
honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Tam enim persona Filii quam
persona Patris honoranda est, quoniam in substantia unum sunt. Et
potestatem, inquit, dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis
est. Quicquid enim Christus in sua habet humanitate, a sua accipit
diuinitate, quam cum Patre habet communem. Et in Luca
[ERROR: no reftable 27:] scriptum est: Virtutes cęlorum mouebuntur et
tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna et
maiestate. Idem in Mattheo [ERROR: no reftable 28:]: Amodo
uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in
nubibus cęli. Et in Ioanne [ERROR: no reftable 29:] idem locutus
est: Amen, amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum, et angelos Dei
ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Ad tam grande
spectaculum si uirtutes cęlorum mouebuntur, si cęlestes spiritus capiet
admiratio et stupor occupabit, quid faciet terrenum animal homo? Quomodo rem
uidens nulli omnino nec pręteritarum nec futurarum comparandam poterit
sustinere? Videbit etenim aperiri cęlos, Christum in nubibus cęli uenientem cum
diuinitatis suę claritate et uirtute, angelos inuisibiles natura, uisibiles pro
tempore factos, nunc sursum, nunc deorsum in imperium Regis discurrere, ipsum in
medio sicut fulgur, immo magis quam fulgur coruscare. Sicut, inquit, fulgur exit
ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit et aduentus Filii hominis.
Hoc est, quemadmodum, quoties fulgurat in oriente, non latet eos, qui habitant
in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et
sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese
exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis
retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis [ERROR: no reftable 30:]
Dauid Deum orabat dicens: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio
regis. Christus enim et rex est et Patris regis Filius. Ipsi data est
iudicandi potestas [ERROR: no reftable 31:]: Iudicabit orbem
terre in ęquitate et populos in ueritate sua. Non erit tunc testibus
opus. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus. Hic est, de quo Esaias ait
[ERROR: no reftable 32:]: Dominus ad iudicandum ueniet cum
senibus populi sui, et principibus eius. Senes isti prophetę sunt,
principes sunt apostoli. Hos secum simul iudicaturos prędixit, quando eos in
duodecim soliis secum sessuros affirmauit, ut iudicent duodecim tribus Israhel.
Et Paulus ad Cor. [ERROR: no reftable 33:] scribens: An
nescitis, inquit, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et
iterum: Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia!
[ERROR: no reftable 34:] Sed quęri potest: quomodo angelos iudicabunt, cum
iam iudicati sunt, alii ad perennem gloriam, alii ad ignem ęternum? Non ergo
sancti angelos iudicabunt, sed eorum opera in hominibus, bonorum in bonis,
malorum in malis. Boni enim homines, quia bonorum angelorum inspirationi
consenserunt, pręmiabuntur. Mali, quia dęmonum tentationi non restiterunt,
damnabuntur. Et si angelos, inquit, iudicabimus, quanto magis
secularia! Hoc est ea, quae sola arbitrii libertate fiunt siue bona siue
mala; quanuis bona perfici nequeant, nisi Diuina gratia suffragante. Porro de
sanctorum iudicio etiam in Sapientię libro [ERROR: no reftable 35:]
habetur: Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus
illorum in perpetuum. Et in Esaia [ERROR: no reftable 36:]:
Brachia mea populos iudicabunt. Omnes, qui pie iusteque uiuunt,
brachia Christi sunt. Quanta igitur sanctorum dignitas, ut Christi iudicis
asseclę sint, et simul iudicent. Quanto enim humilius se gesserunt propter Deum,
tanto altius honorabuntur. Rapientur quippe in aera obuiam Domino (ut Apostolus
sit) et cum eo erunt semper. Alii uero peccatorum pondere grauati
in terra remanebunt, donec pro meritis inferius deprimantur. [ERROR: no reftable 37:] Iudicium erit super uiuos et mortuos, super mediocriter
bonos et mediocriter malos. Electi enim non ueniunt in iudicium, et impii iam
iudicati sunt. Omnes itaque resurgent, sed non omnes iudicabuntur. Sic enim in
Ioanne [ERROR: no reftable 38:] est· scriptum: Qui credit in eum, non
iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in
nomine unigeniti Filii Dei. In eodem [ERROR: no reftable 39:] ipse
Saluator ait: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit
ei, qui misit me, habet uitam ęternam et in iudicium non uenit, sed
transibit a morte ad uitam. Dissentire uidetur ab hac sententia Paulus
Apostolus dicens: Omnes nos exiberi oportet ante tribunal Christi. Non
tamen diuersum erit, si rite dictum istud pensabimus. Omnes enim ante tribunal
Christi sistentur, sed non ideo, ut omnes judicentur; illi uidelicet, quorum iam
factum est pręiudicium, non solum a Deo, sed etiam ab Ecclesia Dei, quę multorum
reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri
prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos
Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus
iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola [ERROR: no reftable 40:] de his, qui judicandi sunt, dicens: Reddent ei
rationem, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos. Et Paulus ad
Timotheum [ERROR: no reftable 41:]: Testificor coram Deo et Iesu
Christo, qui judicaturus est uiuos et mortuos. Viuos et mortuos quidam
interpretantur corpus et animam, iuxta illud: Qui potest corpus et animam
mittere in gehennam, hunc timete. Mihi uero conuenientius aptiusque
uidetur, ut intelligamus uluos iustos — justus enim ex fide uiuit — et mortuos
illos, quorum opera mortua sunt, secundum illud: Sine mortuos sepelire
mortuos suos. Vel si simplicius dictum accipere uolumus, mortuos dicamus
illos, qui olim mortui sunt, et uiuos eos, quos in die nouissimo ignis
absumpturus est, quasi qui postremi in uiuis erunt. Vtcunque sit, iudicium tamen
erit, quo discernantur boni a malis, credentes ab incredulis. Ecce,
inquit [ERROR: no reftable 42:], ego iudico inter pecus
et pecus, arietum et hircorum. Vel iuxta Euangelium: inter agnos, et
hędos. Nam in Mattheo [ERROR: no reftable 43:] legimus: Cum
autem uenerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo,
tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes
gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et
statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris. Veniet ergo in
forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem
in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse
agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes: Vbicunque, inquit,
fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę. In Iohele autem
propheta [ERROR: no reftable 44:] loquentem audimus: Congregabo omnes
gentes et deducam eas in uallem Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi. Et
iterum ait: Consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat; quia ibi
sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Iosaphat interpretatur
Domini iudicium. Eo igitur loci, qui iudicandi erunt, turmatim confluent, ubi
Iudicis thronus positus erit. Et si is locus uallis Iosaphat erit, quę in Iudęa
est, quomodo locus tam angustus tantam capiet multitudinem? Sed quemadmodum
ingens exercitus ad ducem suum congregari dicitur, ita ad uallem illam omnes
congregabuntur, sed alii in ualle, alii circa uallem. Et licet extremi inde
procul consistent, quia tamen primis contigui erunt, omnes in ualle congregandos
dixit. Angelorum autem ministerio congregabuntur. Et mittet, inquit
(Matth. XXIIII.), angelos suos cum tuba et uoce magna, et
congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad
terminos eorum. Vide et obserua, quia electi congregantur, non ad
judicium, sed ad consortium Domini sui, ut una cum ipso judicent eos, a quibus
olim passi sunt persecutiones, probra, supplicia, cędes, utque cum ipso
permaneant ipsi, qui pro eius amore contemptis uoluptatibus dura atque aspera
ultro subiere, diuitiis pręferendo paupertatem, nuptiis castitatem, ambitioni
humilitatem. Hi sunt, de quibus Thessalonicenses admonet Apostolus
[ERROR: no reftable 45:] dicens: Ipse Dominus in iussu
et in uoce archangeli, et in tuba Dei descendet de cęlo, et mortui, qui in
Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur,
simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aęra, et sic semper
cum Domino erimus. Primos in Christo mortuos intelligimus eos, qui in
Christo pro redemptione generis humani nascituro credentes obiere. Deinde
nos, inquit, qui uiuimus, qui relinquimur. Hoc est, qui iam per
Christum redempti uiuimus et a uetustatis obligatione soluti Euangelicę
relinquimur ueritati. Simul rapiemur cum illis, qui sub lege erant et primi in
Christo mortui sunt. Non est autem dicendum, quod alii prius, alii posterius
resurgant. Omnes simul resurgent tam iusti quam impii. Sed soli iusti cum
glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad
terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in
throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in
dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos
Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos,
seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit
Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum malorumque finis sit, et alii
de commisso scelere poenitentiam agant, alii in proposito uitę sanctioris
ardentius perseuerent et utique saluentur. Ait enim [ERROR: no reftable 46:]: Cum ueneriit Filius hominis in maiestate sua et
omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et
congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut
pastor segregat oues ab hędis: et statuet oues quidem a dextris, hędos autem
a sinistris. Qui formam serui accepit, domini pręseferet dignitatem;
prius humilis, postea gloriosus, qualem in uisione prospexit Daniel
[ERROR: no reftable 47:] propheta dicens: Aspiciebam, donec
throni positi sunt; et antiquus dierum sedit, uestimentum eius candidum
quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius flammę
ignis, rotę eius ignis accensus, fluuius igneus rapidusque egrediebatur a
facie eius: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia
assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. His
circumscriptionibus iusti iudicis officium exprimi reor. Antiquitas dierum ad
maturitatem consilii pertinet, candor uestium ad iudicii sinceritatem, capilli,
qui a capite exeunt, ab ore prolata sententia est. Quę ideo lanę mundę
comparatur, ut nimia asperitate careat, et tamen iustitię munditiam seruet.
Misericors enim et iustus est Dominus. Denique iudex ille, misericors est et
iustus, capilli eius lana munda sunt. De igne autem, quo elementa excoquenda
sunt, superius disputatum est. De illo uero, qui iniquis atque impiis paratus
est, mox dicemus. Hoc tamen loco ter ignem nominari audio, et iuxta mysticum
sensum (ut mihi quidem uidetur) thronus flammeus angelici spiritus sunt:
Cherubin et Seraphin, throni et dominationes, in quibus sedeat Dominus. De his
enim dicitur: Qui facis angelos tuas ignem urentem. Rotę uero charitatis
igne ardentes discipuli eius sunt, super quos igneę linguę in aduentu Sancti
Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque
illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta
Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus,
uox tua, inquit, in rotis. Fluuius autem igneus siue ille est,
quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque
ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia eius declaretur. Qua uero
ratione uel quamobrem boni uitam capient ęternam et mali ignem ęternum,
prosequamur, quod recitare cępimus, Euangelium, et plane perspicueque sciemus:
nihil in illo obscuritate uerborum inuolutum latet; cuiuis lectori aperta sunt,
quę dicuntur. Cum uenerit, inquit [ERROR: no reftable 48:], Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum
eo, quis iste nisi angelorum Dominus est, cui angeli seruiunt? Millia,
inquit, millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei. Quis ad
tale spectaculum non exalbesceret metu? Quis non totis artubus contremisceret?
Quis mentis stupore attonitus non obmutuisset? Congregabuntur ad eum omnes
gentes. At uero, cum uiderint sanctos ejus rapi in cęlum, se autem in terra
relinqui, qui, putas, erit horror in animis relictarum? Ad hęc, cum se ad
inuicem segregari conspicient, alias in parte dextera, alias in leua
collocari? Licet illos, qui in dextera erunt, spes futurę sustentabit salutis:
eas uero, qui in leuam reducentur, nonne desperatio occupabit, antequam
iudicentur? Plane enim intelligent se damnandos esse. Non poterunt, puto,
sustinere Iudicis irati faciem, et proni in terram lugubres cum gemitu uoces
dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam
nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per
mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi
autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia.
Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum finis expectatur. Facta igitur
hominum iudicandorum discretione, tunc dicet, inquit [ERROR: no reftable 49:], Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite,
benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione
mundi. O felices illi, quos Rex ad se uocabit. O infelices et miseri, quos
repellet iubebitque recedere. Venite, benedicti Patris mei. Benedicti Dei
Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur
tanquam Dei hęredes et Christi cohęredes possidete paratum uobis regnum a
constitutione mundi. Ab initio enim nouit Dominus eos, qui sui sunt. Aliis autem
ait: Non noui uos, ea uidelicet notione, qua electi noscuntur, non qua
ipse nouit omnia, antequam fiant. Possidete, inquit, cęleste regnum,
cuius possessio perennis est et ęterna. [ERROR: no reftable 50:]
Terrena enim regna subinde mutantur et deficiunt. Nihil certum, nihil stabile in
hoc seculo, nihil perpetuo proprium. Quid ergo iuuat regnum terrenum multorum
hominum sanguine comparare, alienas subiugare nationes, bella cum finitimis
gerere et cum proprię uitę periculo multis imperare? Tu, qui ex alienis tua
facis, nonne mors ex tuis faciet aliena? Quin etiam dum uiuis, dum sanus es, quę
alteri abstulisti, potest profecto alter eripere tibi. Contempta igitur fragilis
regni possessione, perpetui et ęterni regni bonum quęramus, si uere regnare
cupimus. Qua ratione quibusue meritis hoc adipisci possumus, ostendit Dominus
dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi
bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus,
et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Miserationis in
pauperes sunt opera ista. Regnum amiserat Nabuchodonosor, et dictum est ei:
elemosinis redime peccata tua, et delicta tua miserationibus
pauperum. Peccasti, Christiane, poeniteat te peccasse tuisque opibus
succurre aliorum inopię, et quicquid pauperi impartieris, Christus tibi impensum
reputabit atque ab eo accipies pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna.
His tamen talia promitti scias, qui uitam corrigunt, et sicut prius uitiis, ita
deinde uirtutibus operam impendunt. Nihil enim prodest elemosinas facere et in
mortiferis uoluptatibus perseuerare. Dona iniquorum non probat Altissimus.
Ego Dominus, inquit, diligens iudicium et odia habens rapinam in
holocaust[o]
. Porro hi, qui ad regni ęterni bona possidenda uacati
fuerint, admirantes pręmiorum magnitudinem, longe earum merita excedentem, et
quasi nescii, quando tale aliquid Christo pręstiterint, interrogabunt et dicent:
Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus te; sitientem, et
dedimus tibi potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te? Aut
nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum, aut in carcere, et
uenimus ad te? Hi profecto dicere mihi uidentur: Si in istis angustiis,
Domine, te uidissemus, non solum uitę necessaria tibi ministraremus, sed
nosmetipsos nostraque omnia tradidissemus. Usque adeo tua nos pręsentia
delectaret; denique tuam inopiam suscipere et nostras opes tibi tradere parati
essemus. Et ille respondens dicet: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de
his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Sibi factum computat Dominus,
quicquid fideli indigenti pręstatur. [ERROR: no reftable 51:] Dimidio suę
clamidis Martinus pauperem seminudum operuerat, et Christum audit loquentem:
Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Nemo igitur
dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia
debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur,
nec sine multa animi anxietate explicanda. Tunc dicet, inquit
[ERROR: no reftable 52:], et his, qui a sinistris
erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo
et angelis eius. Audita hac irreuocabili seueri Iudicis sententia, quid
acturos putamus damnatos? Quid aliud, quęso, nisi ululatu, gemitu clamoribusque
omnia complendo nunc ad terram se prosternent, nunc exurgent, pectus pugno
uerberabunt, lachrymas fundent inconsolabiliterque dolebunt; diem, qua nati
sunt, maledicent. At tamen peccatorum suorum conscientia compulsi iuste id se
pati palam fatebuntur. Ite, maledicti, recedite, iniqui, abite, aduersarii Dei
Patris et Filii eius. Ite non in terras longinquas, non in fines orbis terrę,
sed in ignem ęternum, in ignem inextinguibilem, in semper ardentes flammas, in
ignem, qui paratus est diabolo et angelis eius; ut quorum suggestioni paruistis
in omni opere malo, eos etiam poenę uestrę consortes participesque habeatis.
Ignis ergo iste paratus erat apostaticis tantum spiritibus, qui pęnitentię
facultatem non habent, non autem nobis, quibus dictum fuit: Poenitentiam
agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nunc quia, dum tempus
suppetebat, poenitentiam contempsistis, obstinati cum obstinatis in igne
ardebitis, in igne illo, cuius ardor non consumit, sed cruciat; in igne illo,
inquam, in quo tam uos corporei quam demones incorporei poenas luetis perpetuas
atque perennes. [ERROR: no reftable 53:] Ne quis autem
miretur, quomodo spiritus incorporei ab igne corporeo supplicia sentient,
iubebit ille, ut sentiant, cui soli cuncta obediunt, cui soli impossibile est
nihil. Claudentur igitur iniqui cum diabolo et angelis eius in illo teterrimo
carcere, a quo nullus speratur exitus, illisque afficientur poenis, quarum
nullus omnino expectabitur finis, nulla requies, nulla saltem leuatio. Idem enim
perseuerabit tormentum, quod initio fuerit inflictum. Iuste autem ęterna poena
plectitur, qui ęternum regem nunquam cessauit offendere. Iuste Deus illorum non
miseretur, qui proximorum suorum miseria non mouentur. Id damnati isti ne
ignorent, dicet eis Dominus [ERROR: no reftable 54:]: Esuriui
enim et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum;
hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et
in carcere, et non uisitastis me. Quid hoc est, quod iniquis sola in
egenos impietas exprobratur? Et ubi sunt furta, rapinę, adulteria, parricidia,
cędes, incendia aliaque scelera? Cur ista tacentur, et sola non iuuandi eos, qui
iuuandi erant, culpa objicitur? Quia sicut charitas omnium fundamentum est
uirtutum, ita cordis duritia omnium mater est uitiorum. Quisquis ergo pietate
erga pauperem non mouetur, bene agendi gratiam non meretur. Gratię autem diuinę
auxilio destitutus in omne nefas prolabatur necesse est. Admirabuntur etiam
impii, quando Christum uiderint talibus auxiliis egentem, et non ei subuenerint.
Tunc ergo et ipsi respondebunt: Domine, quando te uidimus esurientem, aut
sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non
ministrauimus tibi? Perquam breui interrogatiuncula sese expediunt, quia
aspectum irati Iudicis ferre diutius nequeunt. Vel quos in uita cum Deo loqui
minimum delectauit, ne tunc quidem, cum judicabuntur, delectare poterit. Pigebat
eos diuinas legere Scripturas, molestum erat in Ecclesia missalibus interesse
sacris, prędicationes audire, cęlestia contemplari. Ideo tunc quoque
tedebit eos cum Christo loquendo multum immorari. Tunc
respondebit illis dicens: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi
fecistis. Minimi et minores intelligendi sunt pauperes humilitate parui,
meritis magni. Plus enim debemus illis, qui sanctius uiuunt, quam qui minus pie
uitam instituunt, si ope nostra indiguerint. Vt autem promptius inopi
subueniamus, consyderemus m illo personam Christi, et si ab ipso ęterna bona
nobis dari cupimus, cur bona temporalia eidem largiri negligimus cum usura[m]
exacturi quicquid impenderimus? Et ibunt, inquit, hi in supplicium
ęternum: iusti autem in uitam ęternam.
-- --
5
[ERROR: no reftable 1:] Post hanc ęterni iudicii in utraque parte sententiam,
quę secutura sunt, nunc postremo loco nobis restant disserenda, ut, quod initio
promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę
bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione
complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris
exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc
perstringere, quid de inferno, qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus,
ut deinde de beatorum gloria statuque sanctorum pauca de multis delibando
pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia
cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus.
[ERROR: no reftable 2:] Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra
mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est
opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi
sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse.
Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum
distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum:
Magnum chaos interpositum est inter uos et nos. Damnatorum ergo locum
in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum
mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum
infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele
[ERROR: no reftable 3:] ad animam damnatam dicit Dominus:
Cum collocauero te in terra nouissima. Et iterum
[ERROR: no reftable 4:]: Descenderunt, inquit,
incircuncisi ad terram ultimam. Hoc illud est, quod in psalmo
[ERROR: no reftable 5:] dicitur: Introibunt [in] inferiora
terrę, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Et Apostolus ad
Ephesios [ERROR: no reftable 6:] scribens ac de Christi ascensu
faciens mentionem ait: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia [et]
descendit in inferiora terrę? Per hęc dicta liquido patet ideo etiam
infernum dici, quia omnium mundi locorum maxime infimus sit, ita ut aliquando
appelletur abyssus, iuxta illud psalmi: Turbatę sunt abyssi. Et demones
in Euangelio [ERROR: no reftable 7:] ab homine exituri, ne in
abyssum mitterentur, petiere. Atque ut nomina eius prosequamur, appellatur etiam
lacus, dicente Esaia propheta [ERROR: no reftable 8:]:
Congregabuntur [in] congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi
in carcere. Et in Apocalypsi [ERROR: no reftable 9:] legimus:
lacum irę Dei magnum. Aliquando nuncupatur stagnum ignis, ut in eodem
Apocalypsis libro [ERROR: no reftable 10:]: Stagnum ignis ardentis et
sulphuris. Dicitur quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii
[ERROR: no reftable 11:]: Mittent eos in caminum
ignis. Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus
in conseruum suum inexorabilis et immisericors. Nuncupatur et puteus interitus,
iuxta psalmistam dicentem [ERROR: no reftable 12:]: Tu uero,
Deus, deduces illos in puteum interitus. Et, ut alia omittam, gehennam
in Euangelio legimus: Hunc, inquit, timete, qui potest corpus et
animam mittere in gehennam. Constat autem uallem fuisse filiorum Ennon,
in qua lucus erat idolo consecratus. Ob hoc destruendam uidit propheta
[ERROR: no reftable 13:] et ait: Ecce dies ueniunt,
dicit Dominus, et non uocabitur locus iste amplius Tophet, sed uallis
occisionis. Ennon autem in Hebreo gehennon dicitur, inde gehennam dictam
putant quasi mortis locum, hoc est, locum iniquis ad ęternam mortem destinatum.
Quis igitur non exhorrescat audiens tam tetra inferni nomina, quę
sunt abyssus, lacus, stagnum ignis, caminus ignis, tenebrę exteriores, puteus
interitus, gehenna mortis. Hinc est, quod consulens homini Deus
[ERROR: no reftable 14:]: Bonum est tibi, inquit,
debilem intrare in uitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in
ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non
extinguitur. Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe
ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem
tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et
supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis fidei
haberent et ficta fabulosaque putarentur. Relinquamus ergo illis Ixiona perpetuo
uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum
toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter
aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de
poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus
testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera
sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut pereat,
quodque modo non credit corde, experiatur postea re atque opere. [ERROR: no reftable 15:]
Ite, inquit Dominus, maledicti in ignem ęternum, in ignem, qui nunquam
deficit, nunquam extinguitur. Cogitate, fratres, quanta miseria sit,
semper in igne torreri, et mori non posse. Ignis torquebit exterius, conscientię
uermis rodet intus. Sic cruciabatur diues ille purpuratus. Animo enim angebatur,
quod ipse luxuriose uiuens pauperis Lazari non fuerat misertus. Foris uero totus
ardens guttam aquę frustra petiit, qua linguam saltem refrigeraret. In Ezechiele
[ERROR: no reftable 16:] peccatori poenam denunciat Dominus
dicens: Ignem et sulphur pluam super eum. In igne ardor, in sulphure
foetor. Hoc idem in psalmis [ERROR: no reftable 17:] habetur:
Pluet super peccatores, inquit, laqueos; ignis, sulphur et
spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ignis ergo torrebit, sulphuris
odor mouebit nauseam, spiritus procellarum huc atque illuc ueluti puluerem
miseros agitabit. De procella ista et Hieremias
[ERROR: no reftable 18:] testatus est, ubi ait: Ecce turbo Dominicę
indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum
ueniet. His astipulatur Apocalypsis [ERROR: no reftable 19:] de
peccatore dicens: Cruciabitur in igne et sulphure, et fumus, inquit,
tormentorum eorum ascendet in secula seculorum; nec habent requiem die ac
nocte. At etiam ad incrementum cruciatus nunc gelu, nunc flammas passuri
sunt. Sic enim in Iob [ERROR: no reftable 20:] est scriptum: Ad
nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum
illius. Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et
stridor dentium. Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis
dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno
nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios
leuius puniri. Hoc in Euangelio [ERROR: no reftable 21:] discimus,
ubi dicitur: Tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii
quam illi ciuitati, quę non receperit uos. Et alibi [ERROR: no reftable 22:] est dictum: Seruus, qui cognouit uoluntatem
Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit,
uapulabit paucis. Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam
eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori
infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę plerumque ad correctionem fiunt
delinquentium, futurę uero ad punitionem tantum pertinebunt. Nam post factum
iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit
locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę
maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex
inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut
de beatorum gloria est dictum: Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in
cor hominis ascendit, quanta pręparauit Deus his, qui diligunt eum, ita
ediuerso de reproborum poena dicendum uidetur, quod ea neque uerbis exprimi
possit nec mente comprehendi. Iniqui pręterea malignos spiritus sibi infestos
habebunt; et qui in uita blandiciis deliniebant homines, ut peccarent, in
inferno conclusos crudeliter uexabunt. Propterea quidem nunc nobis blandiri
solent, ut decipiant et deceptis postea hostiliter insultent. Malefica enim
earum natura est maximeque homini inuident, ut cui sedes illas glorię cęlestis,
a quibus ipsi deiecti fuere, promissas esse non ignorent. De his in Hieremia
[ERROR: no reftable 23:] conqueritur peccator et
ingemiscens ait: Dedit me Dominus in manu, de qua non potero fugere. Et
iterum [ERROR: no reftable 24:]: Dabo te, inquit
Dominus, in manu odientium te. Et rursum [ERROR: no reftable 25:]: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est
incantatio, et mordebunt uos. Quid est, quod ait: quibus non est
incantatio, nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec
precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi
homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii
generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo
magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum
lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et rabidis morsibus
impetuosius sęuiunt. Nihil ergo prętermittent in affligendo sibi subditos
homines, quo poenas eorum grauari nouerint. Denique, cum in infernum ueluti in
sentinam omnia mala confluxerint, ea principi poetarum Virgilio ita describere
libuit, ut diceret:
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia curę;
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus,
Et metus et male suada fames et turpis egestas,
Terribiles uisu formę, lethumque laborque.
Tum consanguineus lethi sopor et mala mentis
Gaudia mortiferumque aduerso in limine bellum
Ferreique Eumenidum thalami et discordia demens,
Vipereum crinem uittis innexa cruentis.
Inter hęc, cum neque criminum numerum neque suppliciorum magnitudinem uerbis
exequi Poeta ipse ualuisset, in illam uocem mirabundus prorupit:
Non, mihi si linguę centum sint oraque centum,
Ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina, possem.
[ERROR: no reftable 1:] Ostendit quidem et ille, qui nouit omnia, quanta calamitas
damnatorum sit, quando de Iuda perdito dixit: Bonum erat homini illi, si
natus non fuisset. Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino
non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima
mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis
insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos
talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia
uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari
expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint.
[ERROR: no reftable 2:] Quis enim fando explicet illud bonum, quod
oculus non uidit, auris non audiuit, mens non capit humana?
Operęprecium erit tamen, quę hac de re nobis sacrę Scripturę tradunt, pauca de
multis delibare, ne cui prolixior sermo oneri sit. Beatorum locum non in insulis
fortunatis, non in Elysiis campis, ut poetę fabulantur, sed in cęlo esse
credimus. Hoc nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim
apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus
raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet
homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse
etiam Deus per prophetam ait: Cęlum mihi thronus est, terra autem scabellum
pedum mearum. Et psalmista [ERROR: no reftable 3:]:
Dominus, inquit, in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes
eius. Non quod Deus loco circumscribatur, qui ubique est, sed quod sanctis
suis in cęlo pręparauerit habitaculum, loco prę cęteris nobilissimo atque
clarissimo. Sed est et aliud cęlum isto sublimius, de quo dicitur
[ERROR: no reftable 4:]: Cęlum cęli Domino, terram
autem dedit filiis hominum. De quo et Salomon, cum templum Deo
dedicaret, dixit: Si cęli cęlorum te capere non possunt, quomodo hęc domus
capiet? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum
habitare dixit. Terram, inquit, dedit filiis hominum. Qui enim
adhuc in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum
transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam
beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam
immortalitatis luce induti uiuunt in ęternum. Hęc est ergo illa terra, de qua in
psalmis [ERROR: no reftable 5:] legitur: Iusti hęreditate
possidebunt terram, et habitabunt in sęculum sęculi super eam. Et in
Euangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. O uotis omnibus
optandam terram, quę iustorum est et mitium, quę non deorsum est, sed sursum, et
non mortuorum terra, sed uiuorum. In hanc se quandoque uenturum sperauit Dauid
[ERROR: no reftable 6:], dicens: Placebo Domino in
regione uiuorum. Hęc terra, et hęc regio est Hierusalem cęlestis,
ciuitas sancta, mons excelsus. Hęc est [domus] sanctorum, domus Dei, domus non
manufacta; de qua Apostolus [ERROR: no reftable 7:] ait:
Domum habemus non manufactam, ęternam in cęlis. Et de qua dicitur
[ERROR: no reftable 8:]: Replebimur in bonis domus
tuę. Hęc est illud regnum, de quo dixit Daniel propheta: Regnum, et
potestas, et magnitudo regni, quę est supra omne cęlum, detur populo
sanctorum Altissimi, cuies regnum, regnum sempiternum est. In
hoc regno inter sanctos perpetua erit pax, semper ardens charitas, inenarrabilis
lętitia, quies perennis. De pace ista loquitur per Esaiam
[ERROR: no reftable 9:] Dominus: Erit opus iustitię pax, et
cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum, et sedebit
populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in
requie opulenta. De charitate psalmista [ERROR: no reftable 10:] ait: Inebriabuntur ab hubertate domus tuę. Quid est
inebriabuntur nisi, quod sicut ebrii incalescunt uino, ita beati
mutuę inter se charitatis ardore flagrabunt? De lętitia in psalmo
[ERROR: no reftable 11:] dicitur: Exultabunt sancti in
gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Et Salomon in Prouerbiis
[ERROR: no reftable 12:]: In exultatione, inquit,
justorum multa gloria. Et rursum psalmista ait: Ibi lętabimur in
idipsum, qui dominatur in uirtute sua in ęternum. Denique discipulos
suos consolatur pius pręceptor: Plorabitis et flebitis, inquit, sed
tristitia uestra conuertetur in gaudium, non gaudium, quod rursum mutari
possit in tristitiam, sed quod ulterius nemo tollet a uobis, gaudium
perpetuum et ęternum. Cuius quidem gaudii partem aliquantulam in hac
quoque uita serui Dei interdum sentiunt sed referre uerbis nesciunt. Hęc est
enim manna illud absconditum, quod in Apocalypsi uincenti datur. Ad hunc cibum
inuitat nos Propheta dicens: Gustate et uidete, quam suauis est Dominus.
Quid pręterea dicemus de quiete illa, quam nulla turbant aduersa, nullus
solicitat casus, ne aliquando desinat, uexat timor? Erit
mensis ex mense (ut ait Esaias, LXVI.), sabbatum ex
sabbato. Neque temporis ergo erit finis neque beatę quietis. Dies illic
erit sine nocte, lux sine tenebris, claritas intellectus, iocunditas mentis
horarumque omnium cumulata retributio. Et hęc sane non absque diuini eloquii
testimonia dicimus. In Apocalypsi Ioannis [ERROR: no reftable 13:]
habetur: Nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine
solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęculum
sęculi. Tanto igitur lucidior sole lux illa erit, quanto maior sole est
Deus, qui fecit illum. De ista luce nec Esaias [ERROR: no reftable 14:]
tacuit: Non erit, inquit, amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec
splendor lunę illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem
sempiternam. De hac luce et psalmista [ERROR: no reftable 15:]
cecinit dicens: Lux orta est iusta, et rectis corde lętitia. Est lux
uera, quę illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum unicuique rationalem
infundens animam. Quanto magis illuminabit in cęlesti regno intelligentiam
mentemquem beatorum? Hanc enim ex parte cognoscimus (ut
Apostolus inquit): tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quod Dauid
[ERROR: no reftable 16:] se consecuturum sperans ait:
Mirabilia opera tua, Domine, anima mea cognoscet nimis. Cognoscet
nimis, dixit, quia etiam ea, quę abscondita nunc sunt nobis, tunc aperta
erunt, iuxta promissum illud Domini in Esaia [ERROR: no reftable 17:]
dicentis: Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias,
quia ego Dominus. Plena ergo erit beatitudo nosse ineffabilem, uidere
inuisibilem, intelligere in unitate trinum, in trinitate unum et ab ipso fonte
bonorum omnium bona corporis atque animę sine fine haurire. Quid hac felicitate
maius, quid melius, quid iocundius, quid suauius potest desyderari? [ERROR: no reftable 18:] Quas autem et quam eximias corporibus
sanctorum dotes largiturus est benignissimus Dominus, breuiter cursimque
dicemus, ac ne id quidem nostro sensu, sed assertionis diuinę autoritate, de qua
dubitare crimen impietatis est. Iam primum (ut Paulus ait) mortale hoc
induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem. O
inęstimabile Dei donum, hominem ex corpore et spiritu compositum, neque unquam
dissolui posse neque corrumpi; dicente in Apocalypsi
[ERROR: no reftable 19:] Domino: Qui uicerit, uestietur uestimentis
albis, et non delebo nomen eius de libro uitę. Vestimenta alba corpori
beatificato dantur, quia purum erit, quia splendidum et illustre.
Fulgebunt, inquit [ERROR: no reftable 20:], iusti
sicut sol in regno Patris sui. Non tamen ęqualiter fulgebunt, sed ut
quisque magis meritus fuerit, ita et magis relucebit, dicente Apostolo
[ERROR: no reftable 21:]: Alia claritas solis,
alia claritas lunę et alia claritas stellarum. Stella enim a stella
differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. [ERROR: no reftable 22:]
Agilitas etiam donabitur corpori sanctificato. Hoc sibi sperauit Abacuch
propheta dicens: Ponet pedes meos quasi ceruorum. Veloces quidem cerui
sunt, sed celerior nemo excussa sagitta. Hanc itaque agilitatem sagittę
comparauit Dauid, cum dixit: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii
excussorum. Discipulos Christi excussos dici reor, qui puluerem de
pedibus excut[ere] iubentur aduersus eos, qui se non recepissent. Filii autem
eorum sunt, qui eorum doctrinę fidem adhibent et uitam imitantur. Mira ergo erit
corporum humanorum impartita celeritas. [ERROR: no reftable 23:] Magis
tamen mirandum uidetur, quod corpus ipsum et penetrabile erit et palpabile,
penetrabile per gloriam, palpabile per naturam. Hoc nobis planum fecit Dominus,
quando post resurrectionem clausis ianuis ingressus est ad discipulos, et cum
illi phantasma esse putarent: Palpate, inquit, et uidete, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. [ERROR: no reftable 24:] Vnde his, de quibus loquimur, erunt ista priuilegia
nisi ex ipsa essentię diuinę uisione? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi
Deum uidebunt. Hunc certe uisurum se Dauid sperauit dicens
[ERROR: no reftable 25:]: Adimplebis me lętitia cum
uultu tuo. Et idem de iustis ait [ERROR: no reftable 26:]: Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus Deorum
in Syon. Omnia bona beatis ex ipsa Creatoris omnium uisione orientur.
Sicut enim sole oriente cuncta in luce patescunt his, qui sanos oculos habent,
ita quicquid boni in cęlesti regno iustis accedet, ex uisę diuinitatis radio
redundabit. [ERROR: no reftable 27:] Sed quid respondebimus Apostolo, cum de Deo
loqueretur, dicenti [ERROR: no reftable 28:]: Solus habet
immortalitem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus
hominum uidit, sed nec uidere potest? Quid Ioanni in Euangelio
[ERROR: no reftable 29:], hoc ipsum affirmanti atque
dicenti: Deum nemo uidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarrauit? Sed duplex est hominis uisus, exterior et interior:
alter carnis, alter spiritus, alter corporeorum et uisibilium capax, alter
incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis
carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et
ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est
dictum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Mundo itaque corde
fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem. Mundo corde fuit
Moyses, de quo scriptum est: Loquebatur cum Deo facie ad faciem. Et si
isti, qui adhuc mortales erant, Deum uidisse dicuntur, quanto magis illi
uidebunt, qui iam immortales et incorruptibiles erunt et nihil omnino habentes
fecis terrenę, sed iam cęlestes, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei.
Quod autem Paulus et Ioannes, cum hoc assererent, de corporeo carnalique uisu
intellexerint, eorundem in diuersum dicta testantur. Paulus [ERROR: no reftable 30:]: Nunc uidemus, inquit, per speculum
in ęnygmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Reuelata facie
gloriam Dei speculantes, hoc est aperte essentiam cernentes diuinam, non
oculis corporeis, sed oculis mentis et intellectus. Ioannes quoque in
Epistola sua dixit: Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus;
uidebimus enim eum sicuti est. Quid est sicuti est nisi in ea essentia,
in qua Deo Patri ęqualis est? Videbimus ergo eum uisione clara et aperta, non
per signa et uirtutes tantum, de quibus idem ait: Vidimus gloriam eius quasi
unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Gloria autem Christi
opera erant diuinitatem eius testantia. Et si per ea cognoscebatur ut Deus in
carne adhuc passibili, dum pastoribus reuelatur, a magis adoratur, ab angelis
glorificatur, dum cęcos illuminat, leprosos mundat, mortuos suscitat, demoniis
imperat, dum in monte facies eius instar solis refulget, dum ipsius pedibus mare
se calcandum prębet et eo iubente tempestatem tranquillitate commutat, si in
terra, inquam, ab hominibus iudicandus sic diuinitatem suam manifestabat,
quomodo eam nobis cęlare poterit a mortuis resurgens, in cęlum
ascendens, ad dexteram Patris residens, mundum iudicans, et sanctos suos, ut ad
se ueniant, blandissima uoce inuitans? Videbimus ergo eum non per speculum in
ęnygmate, sed plena uisione facie ad faciem; uidebimus,
inquam, eum, sicuti est, unum in Trinitate, trinum in Vnitate, in
substantia simplicem, in personis discretum. O uisionem uotis omnibus
expetendam, omnibus diutiis
diuitiis pręferendam, quę angelos
lętificat, homines sanctificat, cęlos illuminat, immortalitatem
incorruptionemque largitur, ut semper uiuant, qui semper uiuentem mundati cordis
oculis intuentur et sincero aspectu cum singularis charitatis affectione
uenerantur. In hoc ergo uno erunt sanctorum coronę, in hoc merces, in hoc
ęternitas, in hoc perfecta consummataque beatitudo. Ad hanc immensę felicitatis
coronam Corinthios hortabatur Apostolus dicens [ERROR: no reftable 31:]: Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et
illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic
currite, ut comprehendatis. Hanc ille se recepturum, sicut et recepit,
sperabat, ad Timotheum [ERROR: no reftable 32:] scribens: Bonum
certamen certaui, cursum consummaui, in reliquo reposita est mihi corona
iustitię, quam reddet mihi Dominus, in illo die iustus iudex. Et sanctus
propheta Dauid [ERROR: no reftable 33:] pro beneficiis acceptis
gratias agens: Benedic, inquit, anima mea, Domino, qui coronat te in
misericordia et miserationibus. Corona hęc fidelibus donatur, hoc est
illis, qui, quod ore confitentur, corde credunt, et op[er]ibus comprobant. Esto,
inquit, fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Corona ergo ista est
ęternę uitę stabilis permansio et perpetua beatitudo gaudiumque in Domino
perenne. Cuius tamen coronę alii plus, secundum uitę merita, alii minus
participant. Ipsa tamen glorię ęternitate pariter omnes gaudent, omnibus hic
datur denarius et par merces, tam illis, qui minus, quam his, qui magis
laborarunt, dum tamen fideliter uixerint nec a uitiis uicti sint.
Vincenti, inquit angelus, dabo edere de ligno uitę, quod est in
paradiso Dei mei. Vitale lignum Christus est; qui eius gustant
dulcedinem, uiuunt in ęternum. Et in psalmo dicitur: In ęternum ęxultabunt,
et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes. Et in alio psalmo:
Regnum tuum, Domine, regnum omnium seculorum. Iusti ergo in perpetuum
uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Mortem autem ipsam, quam cuncta in
terris animantia reformidant, ipsi immortalitatis gloriam semel adepti ultra non
timebunt, non esurient, non sitient, nullam neque corporis neque animę miseriam
patientur, plena perfectaque felicitate semper perfruentur. Absterget Deus
omnem lachrymam, inquit [ERROR: no reftable 34:], ab
oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque
dolor erit ultra. Hoc ipsum uidit Esaias
[ERROR: no reftable 35:] et ait: Non esurient, neque sitient, et non
percutiet eos ęstus et sol; quia miserator eorum reget eos, et ad fontes
aquarum potabit eos. Et Hieremias [ERROR: no reftable 36:]:
Erit, inquit, anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non
esurient. Quin et Euangelica ueritas Christus Dominus ait: Qui
biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego
dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam. Tu es, Domine,
fons ille aquę uiuę, tu es ille hortus irriguus, tu es aqua ętern[ę] uitę. Tua
nos satiabit gloria, tui erga nos amoris inebriabit dulcedo. Hoc illud est, quod
fideli animę promittitur in Prouerbiis [ERROR: no reftable 37:]:
Implebuntur, inquit, horrea tua saturitate, et uino torcularia
[tua] redundabunt. Hoc est, quod sperauit Dauid dicens: Satiabor, cum
apparuerit gloria tua. Satiantur autem illi, qui esuriunt et sitiunt
iustitiam. Satiabuntur serui illi, quos, cum uenerit Dominus, inueniet
uigilantes. Amen dico uobis, quod pręcinget se et faciet illos discumbere et
transiens ministrabit illis
[ERROR: no reftable 38:]. Vigilant nunc serui Dei in orationibus,
in prędicationibus, in ieiuniis, in laboribus; postea uero discumbent in
conuiuio pacis quietisque ęternę, ut, qui olim in bonis operibus Domino
ministrarunt, his deinde in regno cęlesti Dominus ministret per eorum discurrens
mansiones. Transiens, inquit, ministrabit. Transitus motum de loco
ad locum significat. Sed nequaquam locali motu indiget Deus, qui simul omnibus
adest locis. Motus ergo iste transeuntis diuersitatem gratię innuit. Alii enim
plus, alii minus dapient. Eadem metaphora utitur Saluator ad discipulos dicens
[ERROR: no reftable 39:]: Ego dispono uobis, sicut
disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in
regno meo. Spiritaliter ista intelligenda sunt. Non est enim regnum Dei
cibus et potus. Sed, quemadmodum cibo et potu mortalis uita sustentatur, ita
sancti, ut in ęternum uiuant, uisionis diuinę alimento uegetabuntur. Quis ergo
usque adeo demens est, ut breuis uitę spatia in exercendis uirtutibus non
consumat, tanta sibi in ęterna mansione proposita mercede? Aut quis tam
temerarius est, ut deliciis cito transituris frui uelit, tantis sibi in igne
ęterno denunciatis suppliciis? Ista quidem consyderantes illi, qui sanos sensus
habent, quandiu in mundo sunt, ocia ignaua fugiunt, honestis laboribus
delectantur, et his pręcipue, quibus ęterna beatitudo paratur, uoluptates
deliciasque contemnunt, opes aspernantur et uitę duntaxat necessariis contenti
Deo in humilitate seruiunt, ut in Deo diuites fiant atque in ipso cęlesti
conuiuio uberius reficiantur. Quos uideris ita mores instituisse, eos scias iam
uitę ęterne prędestinatos esse, quibus dicit Dominus [ERROR: no reftable 40:]: Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis.
Quanta felicitas in cęlesti curia adscribi, et in sanctorum patrum numero
censeri, et angelicam obtinere, Domino fauente, dignitatem? Vide igitur, huius
boni adipiscendi quam grande sit iusti desyderium [ERROR: no reftable 41:]: Quemadmodum, inquit, desyderat ceruus ad
fontes aquarum, ita desyderat anima mea ad te, Deus. Sitiuit anima mea ad
Deum, fontem uiuum. Quando ueniam et apparebo ante faciem Dei mei? Quando
transibo ad locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei? Attende,
quanto afficiatur desyderio. Sicut ceruus, inquit, siti compellente fonte
delectatur, ita anima mea te solum, Domine, sitiens, te esuriens, apparere
conspectui tuo concupiscit, mecumque assidue tacitus loquor: Quando erit ille
dies, quo de terris ad tuam transferar domum, ubi futurus sim socius angelorum,
consors sanctorum, hęres Dei, coheres Christi, possessor perennium bonorum,
regni cęlestis ciuis perpetuus? Vide, et alibi [ERROR: no reftable 42:] quid dicat: Quam dilecta tabernacula tua, Domine
uirtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro
mea exultauerunt in Deum uiuum. Postremo, beati, inquit, qui
habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te. Hi sunt,
quos uidit Ioannes [ERROR: no reftable 43:] stantes ante thronum
in conspectu Agni, et clamabant, inquit, uoce magna, dicentes: Salus
Domino nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Fieri quippe non
potest, quin beati omnes, qui a Domino lętificantur, Domino laudem dicant, de
Domino semper loquantur, cuius semper gustant dulcedinem. Natura enim comparatum
est, ut his de rebus pręcipue loquamur, quarum maxime studio ducimur. Milites de
armis, de nauigiis nautę, de frugibus agricole, et quisque de his,
quorum amore afficitur, libentissime sermonem faciat asidueque
meditetur necesse est. Et si religiosos homines in hac uita plurimum delectet de
Diuinis rebus loqui et die noctuque Deum laudare, quanto magis eosdem hoc ipsum
delectabit, cum jam conspectu Dei fruentur et nihil sibi dulcius esse sentient,
nihil iocundius quam in illius pręconiis immorari, a quo se beatificatos
agnoscent? Adde, quod in hoc seculo membra nostra in diuersis negotiis
occupantur, compellente uitę mortalis necessitate. Tunc autem nec cibo nec potu
nec indumento opus erit, cum mortale hoc induet inmortalitatem et
corruptile hoc incorruptionem. Vnum ergo omnium studium erit,
Deum laudibus efferre et in eius contemplatione perpetuo uersari, in quo uno
sunt omnia et sine quo omnia nihil. Ipse unus tam magnus est, tam sublimis, ut
uisum nostrum effugiat, auditum superet, cogitatum transcendat. Solus seipsum
comprehendit, solus, quoniam infinitus est, suam nouit infinitatem, suam
potentiam, suam sapientiam, suam bonitatem. Ab eo bona sunt omnia, quę
pręparauit diligentibus se. Hunc confiteamur, huic pareamus, si de futuro
iudicio securi esse cupimus et ad promissę beatitudinis bona ineffabilia
peruenire. Expediet autem frequenter de iudicio, de quo locuti sumus, cogitare
atque ad illa mala, quę pręcessura sunt, fortiter toleranda patientię uirtute se
armare et ita in bonis actionibus exerceri, ut, cum tam horrendi iudicii dies
aduenerit, minus terreamur, irreuocabilem illam sententiam pręstolantes, quando
quidem et poenitentibus regnum cęlorum promittitur et pie iusteque uiuentibus
datur.
-- --
6
Sed et alia restant exponenda, quę post peractum iudicium et sanctis in cęlum
translatis et iniquis in inferni baratrum detrusis in mundo futura Scripturę
docent. Legimus in Esaia propheta [ERROR: no reftable 1:]: Erit lux
lunę sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum, sicut lux septem
dierum, in die, qua alligauerit Dominus uulnus populi sui et dolorem plagę
eius sanauerit. Hoc est in die, quando dolor uertetur in gaudium, et
labor in requiem, et mortalitas in immortalitatem. Ad [t]estandam ergo
augendamque iustorum beatitudinem etiam cęli luminaria maiorem recipient
fulgorem plusque contrahent lucis. Fulgebunt autem iusti sicut sol, et sol
septemplici lumine radiare incipiet. Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores
erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in
cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo
mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol
ipse iustitię Christus Dominus noster? Cuius in morte transfigurati splendorem
apostolorum oculi ferre nequiuerint, cum eo perculsi in terram concidissent.
Lampas ergo immensi et ineffabilis fulgoris erit Christus, Ioanne in Apocalypsi
de beatorum Ecclesia dicente: et ciuitas non eget sole neque luna ut luceant
in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus. Quid
pręterea futurum? Elementa certe ipsa illo igne, quo cremandus est mundus
purgata, pristinum uigorem, quem habuere, quando creata sunt, aut etiam illo
pręstantiorem recipient: ut omnia in melius mutentur, postquam Ecclesia id, quod
omnium est optimum, ęternam beatitudinem fuerit consecuta. Ipsi ergo Ecclesię
iam in cęlo triumphanti totus congratulari uidebitur mundus ac de tanta eius
uictoria gaudere faciemque pręseferre iocundiorem. Vnde de his, quę dicta sunt,
faciemus fidem? Audi Dominum per os prophetę [ERROR: no reftable 2:] loquentem: Ecce ego creo cęlos nouos et terram nouam, et
non erunt in memoria priora. Non quod uetera destruat et noua condat,
sed quod condita de uetustate ad nouitatem reuocet. Ita et illud psalmistę
[ERROR: no reftable 3:] dictum intelligendum: Initio tu,
Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu
autem permanes. Quod autem perituri non sint, sequentia demonstrant:
Sicut opertorium, inquit, mutabis eos, et mutabuntur. Non ergo
peribunt, sed innouabuntur eiusdemque naturę erunt, sed alterius glorię. De hac
nouatione et Ioannes in Apocalypsi [ERROR: no reftable 4:] prophetauit
dicens: et uidi cęlum nouum, et terram nouam. Primum enim cęlum et prima
terra abiit, et mare iam non est. Per hęc docet aëra magis purum futurum
et terram minus fecis habituram, et mare iam non esse mare, amaritudine uersa in
dulcorem. Vel si ista aliter accipienda sint, dicemus: Primum cęlum et primam
terram abiisse eo, quod cęlum uim suam influere terrę desinet et terra fruges
ferre cessabit. Bruta enim animalia, quę, ut hominibus seruirent, creata erant,
iam nulla erunt, non in aere uolucres, non in terra pecudes, non in mari pisces,
quia nec in terra homines, qui istis indigeant, habitabunt. Cęlum autem etiam ob
hoc nouum erit, quod cęlorum regnum nouis luminibus uidebitur refertum; ut, quod
prius animarum fidelium domicilium erat, mox etiam corporum glorificatorum
receptaculum sit. Ita et noua terra erit terra ipsa uiuentium, in qua mare non
erit, ut nihil ibi habeatur amarum, ubi ęternę dulcedinis perpetua ministrabitur
refectio perenneque conuiuium. De hac igitur sanctorum iam triumphante Ecclesia
Ioannes [ERROR: no reftable 5:] nobis annunciauit dicens:
Vidi sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo
paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Hęc ideo de cęlo descendere
dicitur, quoniam sanctorum animę in die Iudicii descendent ad resumenda ea
membra, quę in terra reliquerant, ut his uniti rursum ascendendo Christo de cęlo
uenienti obuiam occurrant et amplius ab eo nunquam separentur. Hi sunt ergo
sancta ciuitas Hierusalem a Deo parata, Spiritus Sancti donis illustrata et de
terris in cęlum, ut cum Deo in ęternum regnet, translata. Hi sunt sponsa
uirtutum insignibus ornata, cui pro armilla fides est, spes pro monili, pro
strophio charitas et reliquę pro segmentis uirtutes. Huius sponsus Christus est,
cui olim per Osee prophetam [ERROR: no reftable 6:] dixerat:
Desponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in iustitia, et
iudicio, et misericordia, et miserationibus; et sponsabo te mihi fide, et
scies, quia ego Dominus. Hęc sponsa ornatur uiro suo, quia sancti in
bonis operibus ideo proficere student, ut soli Deo placcant et soli se gratos
acceptosque efficiant. Hi sunt templum, in quo habitabit Deus. Et audiui,
Ioannes inquit, uocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum
hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus
cum eis erit eorum Deus. Nonne nos quoque uocem magnam audimus, quoties
Veteris Nouique testamenti scripta legimus? Nonne ista, quę dicimus, lex et
prophetę nos docent, Euangelium et apostoli erudiunt? Ecce, inquit,
tabernaculum Dei cum hominibus. Tabernaculum Dei Christus est, qui
ait: Ego in Patre et Pater in me est. Hoc ergo tabernaculum cum illis
erit, qui ad possidendum regnum ęternum a Christo uocati fuerint. Cętera
Apocalypsis uerba de ornatu et decore et gloria sanctę ciuitatis huius longum
esset prosequi et exponendo dissererre: quare fulta auro sit, quare
duodenis gemmis constructa, iaspide, chrystallo, carcedonio, smaragdo,
sardonice, sardio, chrysolito, berillo, topacio, chrysopatto, iacintho atque
ametisto. Quę [ad] apostolorum numerum referuntur et diuersos sanctorum status
uariaque meritorum insignia figurant atque testantur. Talia autem
interpretatione prosequi temporis angustia non patitur. Vt ergo sermonem nostrum
de Iudicio tandem finiamus, pro epilogo eorum, quę hactenus dicta sunt,
precatione uti libet, ut et precatio id, quod illis diebus nobis opus fuerit,
impetret et breuis repetitio prolixi sermonis memoriam facilius seruet.
-- --
7
Tu ergo, Domine Iesu Christe, Fili Dei uiui, qui iudicaturus es mundum, in quem
iudicandus pro nostra omniumque salute adueneras, exaudi preces populi tui et in
tempore opportuno adesse periclitantibus ne cuncteris. Cumque angustię illę et
ęrumnę iudicium pręcessurę orbi terrarum ingruere coeperint, ne in illis
deficiamus, dexteram miserationis tuę nobis porrige. Te adiuuante, non seducent
nos pseudochristi neque pseudoprophetę, non turbabunt bella, non perterrefacient
pestilentię, non pręualebit fames, non superabit persecutio. Te infirmitati
nostrę subsidium ferente contemnemus Antichristi minas, tormenta despiciemus et
aduersus omnem eius uim imperterriti stabimus, occidi ab illo quam tibi peccare
magis eligemus. Tunc quoque, cum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
et stellę cadent de cęlo, tu Creator et Dominus omnium, cor nostrum illumina, ne
in tenebris offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus.
Cumque illa crux tua mirabili luce corruscans in cęlo apparuerit, da, ut in
qua sperauimus, in ea et saluemur, per quam liberati sumus, de ipsa et
gloriemur. Postquam autem ignis longe lateque diffusus terram operuerit, da, ut
in illo non plectantur peccata nostra, sed purgentur; ut, dum corpora in cinerem
rediguntur, animę, pro quibus mori dignatus es, saluę fiant. Tunc etiam, cum
cęlestis tubę clangorem mortui audient, et resurgent, et iudicandi coram
sistentur, pręsta, ut cum beatificatis corporibus uel in cęlum tibi obuiam
subleuemur uel ad dexteram throni tui statuamur, ut illam potius super omnia
desyderabilia desyderabilem uocem audiamus: Venite, benedicti Patris mei,
possidete regnum a constitutione mundi uobis paratum; ut hanc, inquam,
uocationem potius suscipiamus quam in illam omnibus ęrumnis infeliciorem
sententiam incidamus: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Concede denique,
piissime Domine, ut in te lętantes, de te gloriantes post resurrectionem nostram
tuum ingrediamur regnum et in tuorum ueniamus consortium angelorum, ut una cum
illis te Deum et hominem, te cum Patre et Spiritu Sancto in una hypostasi
regnantem semper laudemus, tuo conspectu beatificati, tuę bonitatis tuęque
glorię participes facti. Tunc delectet nos nouitas illa cęli et terrę et
elementorum omnium, delectet luna sicut sol lucens et sol septempliciter suum
pristinum superans fulgorem. Sed super omnia delectet nos tuam intueri faciem,
tua frui pręsentia, tecum esse, tecum uiuere, tecum qui es autor et rector
omnium, gaudere in sempiternum. Amen.
-- --
Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].
|