Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed crimen ualuit eo maxime quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio
eiectis ueteribus colonis parum purgata esset, cum insulani alienae cladis
exemplum metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem
contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus
satis nota essent, cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe
Rhacusani, non modo imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas
possessiones prauo consilio inito sibi uendicare conabantur, mercaturae
consuetudine proprium magis quam publicum emolumentum sequentes.

|