Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Porro Bossinates, Thracum Bessorum soboles, olim Thracia a Bulgaris
pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et
mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris
Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum sese recaeperant. Nam
Dalmatae Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti Slouinorum iugum excusserant
libertate armis repetita. Quamquam sunt qui credant Bossinates et Slouinos
eandem esse gentem: in quam quidem opinionem uix adducor quandoquidem
lingua inter se haud parum differunt.

|