Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Gens Slouinorum, simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo
moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam
traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste
tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum
ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae
haud parum adiectum.

|