Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam
acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii
excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni Calabris ac Appulis superatis
Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae
ab Illyrico litore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione mediocri
uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis
consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe
superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque
maritimae Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis ad accolas Slouinos
mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter
breuem e Gargano in Illyricum traiectum, et hortarentur eos ad bellum
hostibus Christiani nominis inferendum. Slouini enim Adriani Tertii Romani
pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani
imperatoris administrante, Christianam susceperant religionem.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
|