Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Rogatu Bernardi Bamphii, Baciensis Ecclesiae archidiaconi, exscripsi ex commentariis temporum meorum originem et primordia urbis Rhacusae. Quum enim essem Baciae aliquot ante annis apud Gregorium Fregepanem, Colociensium antistitem, et ille sese ferret a Rhacusa oriundum, sępius mecum egit ut id negotii in eius gratiam subirem. Nempe ardebat non mediocri cupiditate homo, licet inter Hungaros satis honestus, ut maiores suos etiam inter Dalmatas claros extitisse ostenderet. Malebat autem se Rhacusanum esse quam quenpiam alium eius regionis, quando illum non fugeret Rhacusanos inter ipsos Dalmatas opibus longe eminere. Quare quum tandem in animum induxissem ei morem gerere, nec, Turcaicis armis per Sirmium uagantibus, scripta ad illum mittere liceret, iussi Rhacusam nostram ad te diuertere. Quam, ubi seueritate tibi insita paulo remissa seu potius reiecta comi hospitio susceperis - uolo enim te esse interdum leniorem - quando ingenio longe propensiore sis ad benignitatem quam ad blanditias, adhibito Mihaele Buccignola nostro legere non grauaberis, et si quid mutandum, aut addendum seu demendum censueris, me admonebis. Libenter enim cum in caeteris rebus tum in his scriptis tua usurus sum censura.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.