Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THEOLOGVS:

Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit maximus heroum Hercules ille. Sed hoc etiam certum habeas uelim multo melius te ad cęleste regnum, quando uita ista decesseris, translatum iri cum morum integritate quam illum cum fortium gestorum fama. Semper enim commendabilior est uictoria se ipsum uincere quam aliorum regna subiugare, malas cupidines continentię uirtute coercere quam immanes belluas horrendaque monstra uirium robore superare. Bonis, iustis, piis, page innocentibus cęlestis promissa est beatitudo, non potentibus, non fortibus, non mundi gloriam adeptis; nisi beatiores putandi sunt, quos humana commendat opinio quam quos Deus, omnium dominus, diligit atque amat et in suo supra cęlos regno collocat. Hoc tibi notum esse uolui, ut theologos nostros potius quam poetas tuos in dignoscenda rerum ueritate sequaris et Ecclesię sanctę pręceptis institutionibusque adhęrendo fabellarum contemnas uanitatem.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.