Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THEOLOGVS:

Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille page Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo Deus noster Christus nobis ad beatitudinem assequendam monstrauit uias, alteram necessitatis, alteram perfectionis. Si uis , inquit, ad uitam ingredi, serua mandata! Deinde dixit: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me! Necesse est igitur, ut, qui beati et immortales effici uelunt, illa obseruent et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur consilio, non diuino. Nostris ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita et sponte aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris Dei iudicia Deique consilia humanis esse certiora et homines quidem falli decipique posse, Deum nequaquam.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.