Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THEOLOGVS:

Quid ais, mi poeta? Non tu existimas iniquum esse facinus alterius rem rapere, ut tradas alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non liberalitas est, sed iniustitia. Audi igitur, quę aurea mala nostri recte sapienterque expetunt. Ad page supernas opes, quę non pereunt, possidendas inhiant, terrenas contemnunt. Peruigilem autem draconem, diabolum, ab ęterno bono auertentem studio uirtutis opprimere conantur et eo uicto uoti sui compotes fiunt. Sic ipsi cęlum petunt, sic inter beatos censeri festinant. Fatere igitur a nostris Herculem superatum, quem hactenus prę omnibus commendandum existimabas. Nec ideo beatum putes, quia moriturus, ut aiunt, in rogum se pręcipitauit et ab igne ad cęlum creditus sit ascendisse, in deorum numerum ascribendus. Hoc si uerum est, muscellas etiam illas cęlum petere putabimus, quas nocturno tempore in flammam lucernarum ultro ruentes exuri cernimus. At mortem sibi imminere uidit, inquies. Quanuis uitam desperasset, quanuis mox moriturum se certe sciret, pręoccupare tamen fati sui diem non debuit. Nemini licet se ipsum interficere. Anima in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum, iratus interfecit. Cum ergo tam se ipsum quam alium a culpa alienum occidere peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic agunt, non ad cęlum migrare, sed ad inferos potius ruere, ęternis addictos suppliciis? Ex quo apparet non Deo placuisse Herculem tuum, sed Deum grauiter offendisse. Non ergo beatus, sed miser et infelix est reputandus. Restat nunc, ut illis de rebus disseramus, quas eum sua sponte ac libere gessisse tradunt, nisi tibi mora molesta est, iter coeptum prosequi parato.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.