Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THEOLQGVS:

Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. [ERROR: no reftable :](Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa rem gestam significationis. Propterea quidem Herculis pueritiam integre ętatis initium possumus intelligere, in qua sentire incipimus pugnam carnis page et diaboli aduersus spiritum, dum ei dominari atque imperare moliuntur. Et quoniam horum tentamenta uincere, in ea pręsertim ętate, quę ad hauriendas uoluptates est procliuior, multa constantis firmique animi fortitudine opus est, ideo Herculi hec tribuitur, Iouis, ut aiunt, filio, ueluti uiro uirtutis magis quam uoluptatis studioso. Sed concedamus cuncta, quę de illo feruntur, uera esse nihilque in his fabulosum haberi, dic, quęso, quęnam uirtus sit dracones interimere, si eorum interemptoribus nullum ab ipso uirtutum remuneratore, Deo, pręmium proponitur? [ERROR: no reftable :](Paulus apostolus) Viperam Paulus apostolus, quę manum eius mordicus apprehenderat, in ignem excussit neque de hoc gloriatur, tanquam pro eo mercedem accepturus. De illo autem gloriatus est, de quo gestiens et exultans ait se fidem seruasse usque ad pręsentis uitę consumatienem et propterea sibi repositam esse in cęlo iustitię coronam. Cum illo igitur dracone nobis pugnandum est, qui non corpora, sed animas perdere conatur. Neque carnem nobis dominari sinamus, sed spiritum. [ERROR: no reftable :](Iacobus apostolus) Si pugnam istam uicerimus, promissa nobis a Domino bona capiemus, dicente Iacobo apostolo: Beatus uir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitę, quam reddet Dominus diligentibus se. Restat, ut uera uirtus sit compescere carnales affectus, prauis cupidinibus obuiam ire, diabolo resistere et non pugnorum ui lacertorumque ualentia dracones necare. [ERROR: no reftable :](Eriginus tyrannus) Sed Thebas, inquis, patriam suam, Erigini regis tyrannide oppressam in libertatem uindicauit. Si pro amore illorum, qui iniuste oppressi sunt, id agitur, pietatis uirtus est, qua Deum promeremur. Sin uero laudis humanę gratia hoc fit, hominum, non Dei recipimus mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis oppressa liberare, quod Herculem autumant egisse. Si quidem illis ipsis, quos sibi comites elegerat Christus, Dominus noster, ut uiam ueritatis gentes docerent, iniunxit, ostendens eum, qui hoc officio fungitur, multam quidem non in terrena, sed in cęlesti patria recepturum mercedem. Ait enim: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Cum ergo multo pręstantius sit exhortando, monendo, docendo peccatorem de diaboli tyrannide liberare quam tyrannum occidere, nonne hac etiam in parte a nostris uincitur Hercules tuus atque superatur? Ad illa nunc, quę Euristeo iubente gessisse traditur, disserenda accedamus, quę numero duodeno a uobis censentur. [ERROR: no reftable :](Leo Nemęus) Nemęum leonem non ferro, sed manibus interfecit. Interfecit autem leonem, ut ipse non negas, et Sanson noster Sansoneque minus robustus Dauid. Neque tamen corporis uires a nobis exigit Dominus, sed animi in capessendis uirtutibus stabilitatem page atque constantiam. Cole iustitiam, pietatem serua, Deum obsequio promerere, indigenti succurre, miserum subleua, hęc ut agamus, lex diuina iubet, non ut cum leonibus aut aliis feris belluis colluctemur. Lucta nobis assidua est cum diabolo. Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite , inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur. Hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. [ERROR: no reftable :](Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit. Magnum sane facinus et omni admiratione dignum, quod igneus ille feruor, qui ligna et lapides in cinerem redigit, serpentem potuerit urendo necare! Quid sit autem hydram tot capitibus sęuientem conficere, audi. Compesce in corde gliscentem iracundię furorem! Nisi irasci desieris, nisi a contentione procul recesseris, multiplicabuntur contumelię, plurima emergere incipient conuitia. Face autem admota rationis, qua mens illuminatur et instruitur ad bonum malumque discernendum, rixa protinus animique indignatio sedatur et extinguitur. Denique aut tacendo irę motum coerce aut ab eo, qui tibi calumniatur, te amoliendo tempera aut molli mitique responso furentem placare stude, et hydram interemisti multoque plus laudis ac remunerationis apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? [ERROR: no reftable :](Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum esse dicimus, id est, sapientia, scientia, iustitia, modestia aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere, inconcessę libidinis foeditatem caue! Hoc enim uitium non immerito apris est comparandum, quos in uolutabro luti tota die iacere delectat. Tales ergo sunt illi, qui prostibuli inquinantur spurciciis. De quibus dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Tu uero, si obscenę pruriginis page impetum ferre nequeas, duc uxorem et legitimo matrimonio uetitę Veneris crimen exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio uiuunt, hi aprum morsibus eius adhuc obnoxii uiuum portant. Qui autem castitatem profitentur seque ab immunditia carnis continent, hi lutulentam bestiam, turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, [ERROR: no reftable :](Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. [ERROR: no reftable :](Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? [ERROR: no reftable :](Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui Deo seruiunt, fugitiuum tempus effluere socordia atque desidia non sinunt, quotidie aliquid operis exercentes, pro quo mercedem se accepturos confidunt, omni auro preciosiorem. Ille ęris crepitu auium agmina fugauit. Nostri psalmorum cantu precumque susurris malarum cupidinum irritamenta propellunt. Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis uoluptatibus prone propenseque blanditur. Ratio autem Euristei, hoc est, Dei iussis obtemperans, transferre nititur corpus nostrum de uitio ad uirtutem, sicut taurus iste de Creta transuectus est ad Peloponessum. Cumque de male ad bonum transitum fecerimus, tunc recte page nos ipsos offerimus Deo, quemadmodum Hercules cum tauro obtulisse se dicitur Euristeo. Sed hoc fidelis Christiani est, Dei pręcepta obseruantis, non Herculis ex hominis mortalis iussione pendentis. [ERROR: no reftable :](Equi Diomedis) At Hercules, inquiunt, Diomedis equos tulit, quos ille carnibus alebat humanis et ipsis eundem, ut comederetur, obiecit. Hos autem equos Euristeus cum accepisset, dedicauit Iunoni. Sed ne putes propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne seruis suis tantopere molesti sint, ad caliginosas aeris partes, unde uenerant, remeare iubet. Iunonem quippe pro aere accipimus. Vide igitur, utrum Diomedem interimere et equos cruore eius pastos regi tradere plus habeat laudis, an prauis affectibus refragari et demonum ad uitia trahentium dolos insidiasque superare uirtutisque gloriam non ante homines, sed coram Deo ponere. [ERROR: no reftable :](Baltheus Hippolites) Illud pręterea, quod uictis Amazonibus Hippolites baltheum rapuerit, nunquid tu putas forti uiro conuenire, ut cum foeminis bello decernat? An non uidemus uiros ipso corporis robore foeminis semper pręstitisse? An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto honestis legitimisque nuptiis uxorem sibi copulat et procreandę proli cum pudicicię fide operam impendit. Atque hoc sane non Euristeo, sed Deo seruire est matrimonio diuina lege constituto modeste ac temperanter frui et de Euangelio sati seminis fructum carpere trigesimum. Si ergo in matrimonio honeste, pudenter pudiceque uixeris, a Domino accipies mercedem, qualem nunquam Hercules recepisse creditur ab Euristeo, nisi eo forte tempore, ut ab aliis audiui et tu subticuisti, quando in Lydia in Omphales gratiam muliebrem operam exibuit, posita claua colum fusumque suscipiendo et manu illa, qua monstra domuerat, molliter effoeminateque nendo. Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona etiam tergeminum page uicit Hercules in Hiberia. [ERROR: no reftable :](Boues Geryonis) Quo interfecto boum eius armentis potitus est et in Gręciam rediens prędam donauit regi. At tamen multo magis illi Deo placent, qui se ipsos uincunt quam qui hostes superant. Nostri igitur, qui cęlesti regi gratificari cupiunt, malas de corde cogitationes expellunt, linguam a contumelię iniuria cohibent, manibus neminem offendendo temperant. Et his trium actionum passionibus imperare plus est profecto quam tricorporeum hominem occidere. Plus est etiam a malis abstinendo bene agere quam buceta, quę aliorum erant, sibi uendicare. Et quoniam boues, quorum labore fruges comedimus, Hercules largitus est Euristeo, nostri hoc imitari mihi uidentur, quando bonarum actionum laudem non sibi, sed Deo tribuunt, cum psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam! [ERROR: no reftable :](Cerberus) Pręter hęc, ad inferos descendere et Cerberum tricipitem superne eductum hominibus ostendere, totum hoc fabulosum est et melius atque uerius a nostris quam ab Hercule obseruatum. Quid est enim ad inferos descendere nisi damnatorum supplicia nunquam finienda consyderare? Quid est trifaucem Cerberum de baratro tractum hominibus pręsentare nisi uictis diaboli tentationibus bene uiuendo aliis documento esse, ut ad bonum disponantur et de uitio transmigrent ad uirtutem? Trium autem faucium est Cerberus, quia diabolus tribus nos subuertere nititur modis. Aut enim suadendo aut blandiendo aut terrendo fallit. Cerberum ergo ligauit Hercules tuus, o poeta. Nostri, quod maius est, diabolum ipsum ligant et, qualiter ligandus sit, uita et moribus docent. [ERROR: no reftable :](Mala aurea) Postremus labor Herculis tui Euristeo iubente fuit, si satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.