Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
THEOLOGVS:
Videtur tamen illa Euangelii autoritas huic assertioni nostrę nonnihil obstare, ubi
singuli operarii unum denerium accipiunt, tam primi qui tota die in uinea patrisfamilias
laborarunt, quam nouissimi qui postmeridiana hora uocati minus operis exhibuerunt. Sed cum
parabola illa iis prędicetur, qui ecclesiam Dei ędificant pie recteque uiuendo, denarius ęque
singulis datus non merita respicit, sed boni nunquam finiendi ęternitatem. Nam in cęlesti
patria aliud quidem minus pręmium, aliud maius habetur, omnium tamen pręmia nullo fine
claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem
interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi
fuerint. Omnibus pariter dictum est: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum.
Nihil ergo parabolę huius sententia nostro officit argumento, quo dicimus eam magis
commendandam esse uirtutem, cui ex arbitratu diuino plus proponitur pręmii. Nunquid secus
ipse sentis?
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
|