Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Erasmi Roterodami libellos, quos misisti, accepi, pietatis eruditionisque plenos nec eloquentię minus. Magna me afficiunt uoluptate legentem. Etenim post diui Hieronymi tempora ad nostram usque ętatem abfuit a theologis nostris excultę orationis lepos. Laudabamus multorum in syllogismis enthimematisque argutias, quorum tamen scripta nemo lectione antiquiorum uel parum delectatus absque tedio legere poterat. At nunc Erasmo autore ipsa ecclesię sanctę structura, quę per istorum simpliciter philosophantium negligentiam pene nuda erat, pristinis reclarescit pigmentis rhetoricisque coloribus linita illustratur. Gaudere igitur et exultare maxime nos decet, quod iam Deo propicio res restitui in integrum coepit. Rursum sacrarum litterarum schola suos habitura est Hieronymos, suos Ambrosios, si modo, qui Erasmum emulari uoluerint, reperientur. Cuius uenustas admodum conscriptiones cum abs Te nuper acceperim, ne omnino ingratus uidear, Herculem, Ioue quondam natum, sed iterum proxima foetura apud nos ęditum, ad Te destinauimus. Quid frontem contrahis? Quid timidus pallescis? Non est, mihi crede, quod timeas. Olim ille multorum uictor fuit, nunc a nostris uictus est. Abs Te etiam uictum intelliges, cum ista, quę mittimus, perlegeris; uictum, inquam, non corporis robore, sed, quod multo magnificentius est, animi uirtute. Porro, ne putes me meas nugas tam expolitis Erasmi opusculis conferri uelle, ingenue fatebor: quoties ea lego, toties, quam multa mihi desunt, disco.

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica, Verborum 8236, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [marul-mar-dial.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.