Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ad reliquas ab aliis relatas Domini a morte suscitati uisiones consyderandas ipso Domino
fauente accedamus. In Mattheo ita legimus: Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam,
in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt.
Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum.
Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis
apparuisset, rursus illum uidere cupientes Galileam petierunt. Recordabantur enim
pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in Galileam, et
angelici ad mulieres responsi: Dicite discipulis eius, quia pręcedet uos in
Galileam. Ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis. Ascendunt ergo in montem,
ubi constituerat eis Iesus. Mons locus terra altior est. Ibi Iesus conspici uoluit, quia
terrenum corpus iam ad altiora se transtulerat, immortalitate indutum, et ueritas de terra
orta cęlum, unde uenerat, repetebat. Ideo etiam in monte apparere eis uoluit, ut recordarentur
pręceptorum, quę ab eo ante passionem in monte acceperant, si beati esse uellent. Nos quoque,
si cupimus uidere Iesum, de terra ascendere oportet ad montem, hoc est, abiecta terrenarum
rerum cura mente cęlestia contemplari, cęlestia desyderare, de cęlestibus loqui et inter se
ratiocinari et cum psalmista dicere: Leuaui oculos meos in montem, unde ueniet auxilium
mihi, auxilium meum* a Domino, qui fecit cęlum et terram. Discipuli igitur uisum in
monte Dominum cum multa ueneratione et humilitate se inclinantes adorauerunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|