Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Amen, amen — inquit — dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non uis. Discreuisse mihi uidetur his uerbis conditionis humanę naturam significasseque, quod alia sit iuuenilis ętatis actio, alia iam prouectę* et in senium uergentis. Hoc egit et Paulus ad Corinthios scribens: Cum essem paruulus — inquit — loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Cum ergo esses iuuenis, Petre, uoluntatis tuę utebaris libertate. Cum autem iam senueris, ista ętas alios mores, aliam uitam sibi postulat. Grandioris enim ętatis affectus rationis freno moderandus est, ita ut non, quod libeat, sed quod prosit, cogitandum atque agendum sit. Amare te fateris Dominum. Non satis est tantummodo gregem eius pascendo ostentare amorem. Nisi et *corr. ex prouecte

-- 666 --

m ori pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.