Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dicit ergo ei tertio: Amas me? Et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce oues meas. Ter interrogatus Petrus, ut trina confessione trinam deleat negationem. Quam quoniam lachrymis ante deleuerat, nihil ei exprobratur, quin immo aliis pręfertur in Ecclesię sanctę gubernatione, Iampridem ei dixerat: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Nunc dicit: Symon Ioannis, pasce oues meas. Petrus interpretatur cognoscens, quia cognouit peccatum suum, Symon obediens, Ioannes gratia. Obediuit autem poenitentiam agendo, gratiam adeptus est Christum amando. Vel quia Ioannes Symonis est pater, gratia genuit obedientiam, ut pascere* agnos uel oues Domini non meriti pręmium putet, sed gratię donum. Porro contristatus est Petrus, cum tertio interrogaretur. Recordatus est enim, quod, cum promisisset se in mortem cum illo iturum, pręstare nequiuerit. Iccirco ueritus est, ne nunc quoque aliquid imprudenter respondisset. Submittit se igitur et humiliter loquitur: Domine — inquit — tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Amor — inquit — meus, sicut alia omnia, magis tibi notus est quam mihi *corr. ex pasceret ipsi. Tu ergo scis, si amo te. Dicit Dominus: Pasce oues meas. In his pascendis ostende, quantum ames me. Si rite pastoris officio functus fueris, tunc demum, quam bene me diligas, monstrabis. Quod ergo uerbis fateris, opere testare.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.