Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Post resurrectionem enim Dominus noster misit operarios suos in messem suam, et triticum quidem collegit in horrea, zizania autem in fasciculos colligata igni comburenda dimisit. Idem in psalmis ad Patrem loquens expectantium fidem manifestat, cum ait: Me expectant iusti, donec retribuas mihi, id est, donec claritati illi me suscitando restituas, quam habui apud te, priusquam mundus fieret. Interim uero, antequam resurrexisset, ad inferos descendentem uidit Esaias et in spiritu gaudens hortatur et ait: Velociter spolia detrahe, cito predare. Celeritate opus fore innuebat propheta tertia die a morte surrecturo. Spolia autem ista animę erant sanctorum. Cum hac preda ab inferis uictor rediit Dominus noster. Hunc eius descensum figurasse mihi uidetur ille similis Dei Filio, qui in fornace Babylonii regis quartus apparuit, cum tres tantum illuc missi essent. Quos non adusit ignis, immo, qui inter flammarum globos Deo laudes decantabant, et illęsi inde Deo protegente exierunt; Abacuch etiam propheta cum prandio ad Danielem in lacum leonum delatus. Et ille quidem* cibo refectus et inter ferocissimas bestias inoffensus de lacu eductus est incolumis. Itidem Ionas propheta missus in mare, ut alii, qui in mari erant, saluarentur et in uentrem descendens cethi nihilque passus nocumenti. Saluator *corr. ex quidam

-- 615 --

igitur in baratrum Tartari delapsus ignis compescuit, leonum infernalium furorem frenauit, donec de tenebrosa abyssi aluo sanctos suos educeret ad lucem, reserans omnibus in se credentibus ianuam regni cęlestis, quam nemo alius claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de cęlo uenit in terram, de terra in infernum et rursum rediit in cęlum, ut se mundi totius Dominum ac Regem probaret.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.