Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cum ergo prandissent — inquit — dixit Symoni Petro Iesus: Symon Ioannis, dilligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Hoc exemplo instruimur eis Ecclesiam esse committendam, qui amore in Deum magis inflammantur. Plerique enim ingenio eruditioneque excellunt, sed quia non minus pecuniam quam Deum diligunt, non pastoris in Ecclesia officium implent, sed exactoris. De quo dicitur: Mercenarius uidet lupum uenientem, et fugit. Qui autem Deum amant, hi et proximos diligunt. Propterea quidem gregem sibi commendatum et uerbo pascunt et exemplo mouent et opibus iuuant. Denique, si bonus fuerit, ut esse debet, bonus pastor ponit animam suam pro ouibus suis. *corr. ex Non
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.