Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Quare hic interrogat,
cui nihil est occultum? Primo, ne statim noscatur ab eis, deinde, ut responsum elliciat, cuius
occasione ad id, quod intendebat, perueniat. Cum enim interrogasset, nunquid
pulmentarium habetis -- 658 -- responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram
nauigii rethe, et inuenietis. Illi in dexteram mittunt rethe, qui ea, quę animę saluti
conferunt, docent multumque et sibi et aliis proficiunt. Qui uero poetarum gentilium commenta
publice recitant, in leuam rethia pandunt, et per totam noctem inanis delectationis laborantes
nihil capiunt, quia non Domino, sed sibi lucrantur et Syrenarum cantibus deliniti Iesum in
littore stantem uidere nequeunt. Discipuli ergo miserunt in dexteram rethe, et iam non
ualebant illud trahere prę multitudine piscium. Multitudo ista piscium multitudinem
indicat hominum ad Christum conuertendorum. Post piscium capturam agnoscere coperunt Iesum,
quia laboris sui laudem non sibi, sed Deo tribuebant. Dicit ergo discipulus, quem
diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Symon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica
pręcinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli nauigio uenerunt
(non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rethe piscium.
Quando ad sepulchrum cucurrerunt Petrus et Ioannes, prior Ioannes peruenit, sed Petrus
prior intrauit. Ita et nunc contigit: primus Ionnes agnouit Iesum, sed primus Petrus ad eum
uenit. Significare mihi uidentur — ut ante diximus — duos populos, prępucii uidelicet et
circumcisionis. Lex enim et prophetę monstrabant futurum Christi aduentum; nos ab illis
suscepimus monstratum. Iuxta tropologiam autem in Ioanne figuratur fides, in Petro charitas.
Credendo enim cognoscimus Dominum, cognitum amando quęrimus. Pręcedit ergo fides cognitione,
charitas operatione. Fidei indicio charitas, charitatis actione indiget fides. Feruentior ergo
cęteris Petrus pręcessit nauigii cursum: uado festinauit ad littus, in quo stantem Dominum
uidit, cęteri nauigio applicuerunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|