Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Postqum Thomas uoti sui factus est compos uidendo et contrectando, repondit et dixit:
Dominus meus et Deus meus. Aliud uidit et tetigit, aliud confesus est. Hominem
uidit et tetigit, Deum autem confessus est. Vidit eum post mortem uiuere, de sepulchro clauso
et signato et a militibus custodito surrexisse, obseratis foribus conclauim introisse, et
talia non nisi diuina ui fieri posse consyderauit. Ideo in homine, quem uidebat, Deum fateri
coepit, quem non uidebat. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui
non uiderunt, et crediderunt. Vidisti me, inquit, eo modo, quo uoluisti, oculis simul
et manibus, et post multa resurrectionis meę experimenta dubitare destitisti. Veruntamen
beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Non uiderunt patriarchę nec prophetę, sed quia
uenturum crediderunt, beati sunt. Non uidimus nos, sed quia uenisse eum credimus et
confitemur, beati sumus, si tamen fidem operibus probamus. Mortua est enim sine operibus
fides.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|