Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quare autem prius Iudeis fuit euangelizandum? Puto, ne Christus de Iudeis secundum carnem
genitus minus suos quam alienos dilexisse uideretur aut in illos mortis suę uindictam
appetisse, pro quibus orauerat in cruce. Pręterea iis primum ostendi debuit, qui de ipsius
aduentu Scripturas habebant, ut* cognita diuinorum sententia eloquiorum facilius crederent, et
ipsę gentes, cum eos, qui Iesum crucifixerunt, a morte suscitatum adorare uidissent, promptius
ad eiusdem fidei sacramentum confluerent. Inexcusabilis est igitur Iudeorum error, qui, primi
ad coenam patrisfamilias uocati uenire contempserunt, et grande profecto gentilium meritum,
qui, quod primi Legis et prophetarum munere donati refutarunt, hoc ipsi, cum nullam
Scripturarum cognitionem haberent, primi amplexi sunt, testantes eum uiuere, pro cuius
confessione a persecutoribus tormenta et mortem pati non dubiratent . Facti sunt
igitur nouissimi primi, et primi nouissimi. In propria enim uenit Dominus, et sui eum non
receperunt,** sed alieni, ut, qui filii irę fuerunt, in adoptionem uenirent filiorum Dei.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|