Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas
in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus,
supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis:
Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia
die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit, ut
benedictionem induceret. Atque ita, ubi abundauerat peccatum, superabundauit et gratia. Hoc
autem fuit maxime necessarium ad salutem generis humani, quod in peccati diluuio super omnem
terram effuso desperabat.* Sequitur: Et
prędicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes,
incipientibus ab Hierosolyma. Eleganter in his Euangelicę obseruationis ordo
exprimitur. Pręcedit enim prędicatio, prędicationem sequitur poenitentia, poenitentiam
remissio. Quomodo crederent, nisi esset prędicatum? Quomodo poenitentiam agerent, nisi
credidissent? Quomodo denique ueniam peccatorum consequerentur, nisi de iis doluissent?
Prędicant quidem et heretici poenitentiam, sed non in nomine eius, per quem fit remissio. Et
cum ab eo deuient, eorum poenitentia non proficit ad ueniam. Oportebat igitur prędicare, sed
in nomine Domini, qui potest ignoscere et peccata delere.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|