Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et factum est — inquit — dum fabularentur et secum quęrerent, ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Obserua diligenter, quia semper iis appropinquat Dominus, qui de illo inter se colloquuntur. Ait enim: Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Rursum obserua, quia ipse Iesus de sua diuinitate dubitantibus non se manifestat in ea forma, qua ab iis, qui credunt, agnoscitur. Sequitur enim: Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Non tamen deserit illos Deus, qui, dum de ipso dubitant, nosse tamen id, quod uerum est, concupiscunt. Ait ergo ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem dispensans, ne ambigui uacillent. Ideo infertur: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his

-- 640 --

diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.