Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Reor equidem, cum Magistrum appellasset, quod uoluerit genibus prouoluta complecti**** pedes eius et exosculari, quia sequitur: Dicit ei Iesus: Noli me tangere. Quod nequaquam dixisset, nisi illam ad tangendum paratam *corr. ex dinosceret **corr. ex nomenculatio ***corr. ex preferre ****corr. ex completi

-- 636 --

uidisset. Quare autem tactum eius non admiserit, declarat subiungens: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Sed ex hoc nascitur quęstio, ut uideamus, si nunc a Magdalena tangi noluit, ob hoc quia nondum [ERROR: no reftable :] Quęstio ascenderat ad Patrem. Quare ante ascensionem pedes suos a mulieribus a sepulchro redeuntibus teneri — ut Mattheus refert — permisit seque deinde a discipulis palpari, ut Ioannes testatur? Pręterea, cum dicat: Nondum enim ascendi ad Patrem, polliceri uidetur tunc se tangi concessurum, cum ascenderit ad Patrem. Sed si in terra manens a manentibus in terra non tangitur, quomodo in cęlum sublatus tangetur? Ego quidem, quantum mihi intelligentię ipse Dominus pręstare dignabitur, conabor, quid super his sentiam, explanare. Apparere primum Marię uoluit, quia prę cęteris ipsum quęrere perseuerauit. Tangi autem tunc ab ea noluit, ne in omnibus eam reliquis uideretur prętulisse* ac ne illa uisu pariter et tactu se aliis pręlatam sentiens elatione mentis peccaret. Sine aliis ergo uidit, sed non sine aliis tetigit, ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus. Interim autem hic in terra et teneri et palpari uoluit, ut se idem corpus habere probaret, quod mortuum fuerat, et iam post resurrectionem mori non possit. Denique nondum se ad Patrem ascendisse prędicat, ut significet se ideo adhuc morari in terris, ut, cum sępius uisus attrectatusque fuerit, resurrectionis suę ueritas magis innotescat. Ipsam autem Magdalenam sui nunciam *corr. ex pretulisse **corr. ex compręhendat

-- 637 --

constituere decernens: Vade — inquit — ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum. Fratres uocat more Iudeę gentis eos, qui sibi carnali cognatione coniuncti erant, uel quia eos fratrum loco habebat, quos sibi discipulos elegerat, uel quia diuinis parebant mandatis, fraterno nomine digni erant. Ait enim: Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est. Vel in ea natura, quam pro nobis assumpserat, fratres appellat, communem cum illis habens Patrem, cui et nos orando dicere iussit: Pater noster, qui es in cęlis. Ea ergo ratione dixit:* Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum, qua alibi dixerat: Pater maior est me. Cęterum secundum illud, quod ait: Ego et Pater unum sumus, aliter erit exponendum. Ascendo ad Patrem meum, cuius ego per naturam Filius sum, et Patrem uestrum, cuius uos filii estis per gratiam, Deum meum, cuius ego Verbum sum, per quod facta sunt omnia, Deum uestrum, a quo et uos per me facti estis et ad beatitudinem cęlestem destinati. Ad eum ascendo humanitate uelatus, a quo nunquam separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non idem cum illo persona, sed idem substantia.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.