Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quęris? Credidit eum audisse, quid ipsa angelis respondisset, ideo, quare fleret, tacuit et, quem quęreret, indicauit. Iesus autem differebat se illi statim manifestum facere, ne mens mulieris, quę nimio dolore affligebatur, in repentinum gaudium effusa contrariaque passione illico oppressa extingueretur, *corr. ex iudicasse sicut quibusdam contigisse ex ingenti animi lętitia in historiis legimus. Iesus ergo se cęlat et cum ea loquitur, donec ex uerbis ultro citroque habitis paulatim residat ęstus doloris. Quid ploras? Quem quęris? Iam mente parumper a moerore semota, quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum [ERROR: no reftable :] Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu apparens hortulanus uideretur, ipso tamen uultus aspectu uenerabilis apparebat. Vel illa quodam purę mentis pręsagio Dominum uocauit eum, qui uere Dominus erat, quanuis nondum uere Dominum esse ipsa deprehenderet. Vel quia iam animaduerterat reuerentiam ei ab angelis fuisse exibitam, ipsa quoque uenerari eum uoluit hac compellatione magis honesta, quam quę hortulano conueniret.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.