Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Deinde abeuntibus a sepulchro discipulis Mariam retinet Magistri sui amor. Non enim erat de illis, qui usque ad tumulum amicos diligunt, et simul cum illis dilectionem suam sepeliunt, nec ultra eorum recordantur, cum magis iis opus sit, ut tunc, cum uita decedunt, diligantur, quam dum in corpore uiuerent. Post mortem autem diligere nihil aliud est nisi pro defunctis preces Deo offerre, elemosinas facere, pietatis opera exercere, ut a peccatis citius purgentur et purgati de poenis illis, quarum finis speratur, ad eam, quę ęterna est, quietem facilius transferantur. Maria ergo, quę mortuum etiam Dominum suum diligebat, stabat — ut Euangelista ait — ad monumentum foris plorans. Quare Maria plorat, et discipuli, qui ad monumentum cucurrerunt, non plorant? Fortasse, quia infirmior sexus magis promptus est ad lachrymas uel quia illi aliud, hęc aliud

-- 632 --

c ogitabant. Illi ab amicis exportatum corpus putabant, a Iudeis exemptum et alicubi per contemptum proiectum, et non minus dolebat mortuo illatam iniuriam quam in cruce pendenti poenam. Dum ergo fleret — inquit — inclinauit se et prospexit in monumentum. Et uidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Inclinare illam et in monumento prospicere faciebat Domini sui desyderium, ut, cuius corpus inuenire non poterat, saltem locum, in quo iacuerat, uideret. Pars enim consolationis est absentis amici siue locum, in quo frequens fuit, consyderare uel res eius, quas discedens reliquit, cernere et contrectare. Tali affectu Magdalene* uehementer sollicitata prospexit in monumentum, ut et locum uideret, in quo Dominus iacuerat et, siqua iacentis uestigia ibi relicta essent, disceret. Vidit — inquit — duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris enim passio mentis rationem oppresserat. Sine intermisione ergo flebat, donec uoti, quo ueluti furore agitabatur, compos fieret.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.