Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dum hęc aguntur, interim — ut Euangelista ait — quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem et nunciauerunt principibus sacerdotum omnia, quę facta fuerant. Referunt utique custodes terram tremuisse, angelos apparuisse, Iesum a monumento uiuum surrexisse, ipsos metu stupefactos ueluti mortuos cecidisse. Adorare debuerunt principes Iesum tam mirabiliter resurgentem, quem mortuum contempserant. Sed obduratus inuidię malignitate animus ueritatem, quam agnoscit, pernegat confiterique recusat et perire mauult quam errorem suum corrigere. Tunc congregati — inquit — cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite, quia discipuli eius nocte uenerunt, et furati sunt eum nobis dormientibus. O detestandam principum emulationem! Gratis offerentem se repellunt ueritatem, et largitionibus redimunt mendacium, et id quidem impudens admodum, nullaque in parte simile ueri. Si enim uenerunt discipuli,

-- 625 --

quare inermes armati non comprehenderunt? Si nox erat, quomodo eos uiderunt? Si dormiebant, quomodo senserunt? Et, si expergefacti eos abiisse cognouerunt, quare alacres et expediti timidos et corporis sublati onere grauatos non sunt insecuti? Impii tamen principes isti, quos pecunia iam corruperant, ut uerbis quoque ad mentiendum animarent: Et si hoc — inquiunt — auditum fuerit a pręside, nos suadebimus ei, et securos uos faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere falsum, aliud in conscientia, aliud in ore habere! Milites ergo, quibus nihil est auro argentoque charius, accepta pecunia fecerunt — inquit — sicut erant edocti. Et diuulgatum est uerbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem; apud incredulos utique, non apud Christi fideles. Quicunque enim Christo non credunt, procul a ueritate absunt, quia Christus ueritas est. Hactenus de resurrectione Domini explicata est Matthei narratio. Quędam autem, quę hic prętermittit, Marcus retulit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.