Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Vnde et in alio loco ad eum dicitur: Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere
incede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Fuit etenim uerax in
docendo, mansuetus in perferendo, iustus in retribuendo. Illa quoque summi Patris uox est:
Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meę.
Frequenter autem Deum Patrem ab eo inuocatum in Euangelio legimus. Et ego —
inquit — primogenitum ponam illum, excelsum prę regibus terrę. Omnes ergo gentes,
omnes populi, qui Christum induistis, plaudite manibus, iubilate Deo in uoce exultationis,
quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. Magnus in cruce peccata
tollens mundi, magnus in inferno captiuos liberans, magnus in sepulchro die tertia resurgens,
magnus in cęlo ad dexteram Dei sedens, magnus ubique cum Patre et Spiritu Sancto, omnium
potens, omnium rex, omnium Dominus. O immensum diuinę largitatis erga nos beneficium, o
inęstimabile donum! Deus homo factus est, et homo factus est Deus, non mutatione naturę
alterius in alteram, sed utriusque in unam personam copulatione supramodum mira atque stupenda
et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri
potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius
fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque
omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|