Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Secundum humanitatem tamen et ipse subiectus erit diuinitati, ne duo dii, sed unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quę sub ipso erant, replebant templum. Hoc autem de Christo dici testis est Ioannes Euangelista. Cum enim prophetę huius uaticinio probaret Iudeos Christo fore incredulos, continuo subiunxit: Hęc dixit Esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo. Hoc etiam ipsa uisionis ratio facile nobis persuadet. Dominum enim, quem sedentem in solio se uidisse asseruit, effigie humana eum uidisse indicat. Non ergo Patris, sed Filii persona fuit, qui erat humanandus. Quid autem in tam sublimi throno* a Patre collocari debuerit, ipse in psalmo pręfatus est, ubi ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Ac ne forte, quis hoc locutus fuerit, dubites, subdit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Filius ergo secundum formam, quam assumpsit, factus est super Ecclesiam Dei. Ipsa enim est Syon et mons sanctus, et corpus illud, cuius caput est Christus.

*corr. ex trono

-- 686 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.