Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quid eos, qui crucem iam sole clariorem pręferebant quique sequebantur, concinuisse putabimus, quo exultasse gaudio, quibus lętitiis affectos incessisse? Hęc est enim crux illa, de qua Iohel propheta dixit: Lignum attulit fructum suum. Quis est autem ligni huius fructus nisi uita ęterna populo fideli in Christo Domino? Crux ergo lignum uitę est ei, qui apprehenderit* illam, et qui tenuerit beatus. Apprehendit illam latro, et Christum, quem confitebatur, in ea pendentem secutus est usque in paradisum. Apprehendit* illam Petrus, et in illa crucifigi uoluit, ipsum confitens, quem ante negauerat. Apprehendit* illam Paulus, qui stygmata Domini in corpore suo portauit et exclamauit dicens: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus ei crucifixus est, cui mundi non dominatur concupiscentia. Is autem mundo crucifixus est, qui mundo mortuus Deo uiuit. Verbum itaque crucis — ut idem ait — pereuntibus quidem stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne occidatis. Thau autem extrema alphabeti Hebraici littera crucis habet similitudinem. Propter quam ergo non occidimur, per eam et saluamur, si modo uitii alicuius macula tam preciosum** signum non deleuerimus. O felix lignum, a prophetis *corr. ex appręhen- **corr. ex pręciosum

-- 683 --

prędictum, a Iudeis expectatum, a gentilibus susceptum et honoratum. Tu es uirga illa Aaron, qua flagellata est Aegyptus, populus Israhel liberatus, qua mare percussum pharaonem cum exercitu operuit fluctibus et populo Dei tutum pręstitit iter. Tu es Moysi baculus, quo percussa petra fontem emisit aquę, qua sitientes potati consecuti sunt salutem. Tu es lignea illa Dauidis regis claua, qua Golias percussus periit, et Palestinorum exercitus uersus est in fugam. Tu fuisti arca illa Noe, qua mundo pereunte seruatum est semen, cuius germine non terrę angustia, sed cęli replenda erat amplitudo.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.