Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed quid cessamus promere in medium [ERROR: no reftable :]
Victoria Christi
tam gloriosi triumphi seriem, quem omnium quondam uictorum pompam longe pręcelluisse
credi par est? Alii enim aut fuso fugatoque hominum exercitu aut subiugatis urbibus
triumpharunt. At uero Rex noster et Dominus utrunque diaboli regnum dissipauerat. Ipso quippe
uincente liberatus est orbis terrarum ab idolorum mortifero cultu, spoliatus infernus eductis
inde sanctis, quos retinebat captiuos. Ex quo primus homo Dei legem est transgressus, nemo
unquam regum tam longe lateque dominabatur*corr. ex dominabitur
quam ille nequitię spiritus. Hunc autem Iesus
Christus de cęlo ueniens, de Virgine nascens toto expulit regno et uirtutis suę cathenis
uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate,
ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit,
uirtute confiderent.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|