Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cum igitur tot sanctorum testimonia de resurrectione Christi existant, quis adeo duri est cordis, ut de re tam certa possit ambigere? Ad quam probandam Paulus etiam apostolus efficacibus admodum usus est argumentis aduersum eos, qui corporum resurrectionem negabant. Si resurrectio — inquit — mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est prędicatio nostra... Denique si Christus non resurrexit — inquit — adhuc estis in peccatis uestris. Huius igitur assertionis hęc ratio est: Mors poena peccati est. Si Christus non resurrexit, nondum de poena peccati redempti sumus atque ita adhuc in peccatis manemus. Ideo ipse Apostolus consequenter ait: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitię mortuorum. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Ad hęc futuram mortuorum resurrectionem seminum astruit exemplo. Quod seminas — inquit — non uiuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Postremo de corporibus humanis loquens: Seminatur — inquit — in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in uirtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Corpus animale uocat Apostolus hoc, quod nunc corruptioni est obnoxium. Fiet autem post resurrectionem spiritale, id est, simile spiritui, ne corrumpatur. Quam rem ipse explanat dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in

-- 676 --

uictoria. Ac nequis tantę uictorię ignoret autorem, Deo — inquit — gratias, qui dedit nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Quęris, quomodo mors absorpta est in uictoria? Mors poena peccati erat, et Domino in gloria resurgente coepit esse transitus ad uitam omni credenti.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.