Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad hęc, siquis talia de apostolis Domini dici negauerit, quę in communi dicta sunt, possumus afferre in medium etiam ea, quę de singulis eorum in Veteri testamento referuntur, ut, cuiusque propria cum de se fidem fecerint, facilius communia, quę pręmisimus, credantur. Paulum quidem apostolum de tribu Beniamin fuisse constat. De illo ergo in Genesi fuit prophetatum Iacob patriarcha dicente: Beniamin lupus rapax, mane comedet predam, et uespere diuidet spolia. Lupus utique rapax, quando laniatum perrexit oues Christi. Mane, id est in principio, fidelium hostis comedit predam, sed uespere, id est in fine conuersus diuidere coepit spolia Euangelium prędicando et conuincendo Iudeos, quia hic, quem ipse persequebatur, uere esset Christus. De eius etiam consternatione in uia, quando auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus id sibi contigerat. Quod pręterea inter apostolos censendus esset, psalmista cecinit, ad* Christum, qui uenturus erat, dicens: Qui *corr. ex. id

-- 547 --

sedes super cherubim (id est super plenitudine scientię), manifestare coram Effraim, et Beniamin, et Manasse. Beniamin propria tribus Pauli est, Effraim et Manasse origo aliorum apostolorum est. In medio ponitur Beniamin, ut noscatur inter apostolos numerandus. Et ad ipsum, qui sedet super cherubim continuo dicitur: Excita potentiam tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.